IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Explicat quomodo quinque praedictae conditiones rei definibilis conveniant suo modo Sacramento, licet in rigore videantur tantum convenire enti reali, ex 5. Met. text. 14. et 6. Met. text. 8.
De secundo (c) principali videndum est per ordinem, an aliquod istorum quinque excludat a Sacramento habere definitionem proprie dictam. Et secundum hoc iste secundus articulus habet quinque : Primum non impedit, quod ostendo per conclusiones ordinatas. Prima est ista: Possibile est Deum aliquem effectum invisibilem creare pertinentem ad salutem hominis viatoris. Hanc non oportet probare, quia Theologo est manifesta, ex potentia divina.
Secundo dico, quod possibile est Deum imponere aliquod signum ad signandum istum effectum invisibilem. Hoc patet, quia nos possumus imponere signa ad signandum quodcumque intelligibile a nobis. Cum autem dividatur in rememorativum, quod est praeteriti; et prognosticum, quod est futuri ; et demonstrativum, quod est praesentis; possibile est Deum instituere quodcumque istorum signorum ad signandum suos effectus. Quod etiam probatur, quia nos possumus quodcumque istorum signorum instituere ad signandum nostros effectus; sic enim instituta sunt a nobis juramenta, promissiones et signa hujusmodi obligatoria, signandum nostrum effectum futurum: vel assertoria ad signandum . effectum praeteritum vel praesentem.
Ulterius suppono, quod possibile est Deum determinare se et disponere, ut cooperetur ad aliquod signum ab eo institutum ad causandum effectum signatum, nisi impediat indispositio ejus cui adhibetur. Patet, quia sicut esset possibile in nobis, quod aliquid instituens signum effectus sui, disponeret se semper cooperari hujusmodi signo, nisi impediret ille cui adhiberetur ; puta si quis instituat pro signo pacis, vel benevolentiae tactum manus, vel elevationem digiti, vel hujusmodi, posset instituens tale signum deerminare se ad semper cooperanlum ad effectum signatum, nisi ndispositio ejus, cui adhiberetur lignum, impediret; tale autem signum, cui instituens disponit regulariter cooperari, potest die signum verax vel certum, ad dis tinctionem signi incerti vel aequivoci, quod aequaliter habet secum signatum concomitans vel oppositum. Proprie tamen dicitur signum efficax, si adhibito signo, sequitur signatum ordine naturae, et non e converso, quia si signum sequeretur signatum suum ordine naturae, etsi posset esse signum certum, si nunquam careret illo signato praecedente, non tamen esset efficax, quia nullo modo ejus positio efficaciam haberet respectu signati, sed e converso.
Ultimo dico, quod est possibile Deum ad signandum effectum praedictum, et modo praedicto, scilicet certitudinaliter et efficaciter, instituere signum aliquod sensibile. Hoc apparet, quia et nos possumus aliquod signum sensibile instituere ad signandum effectum nostrum cum illis conditionibus praedictis; nec solum potuit institui unum solum signum sensibile, sed etiam sensibile plura sensibilia includens in se, et hoc vel ejusdem sensus, vel diversorum sensuum. Sicut enim ad signandum perfectionem divinam, quae est essentia simplicissima, possumus instituere istam orationem: Deus est infinitus perfecte, quae constituitur ex multis syllabis audibilibus, ita possumus instituere, quod aliqua audibilia, et aliqua visibilia simul signarent conceptum nostrum, puta quod actum benevolentiae signarent aliqua verba certa cum aliquo actu manus, vel osculo.
Ex istis sequitur ista conclusio, quod ista oratio totalis non est in se falsa, eo modo quo Philosophus loquitur de oratione in se falsa 5. Metaph. cap. de Falso, scilicet : Signum sensibile gra Ham Dei, vel ejus effectum gratuitum ex institutione divina efficaciter signans, effectum, inquam, ordinatum ad salutem hominis viatoris. Patet enim ex praedictis, quod nulla particula istius orationis repugnat alteri; non est autem in se ratio falsa secundum Philosophum ibi, nisi partes inter se contradicant. Ista ergo ratio non est pure non entis, puta, puri impossibilis, quia nihil est purum impossibile, nisi cujus ratio est in se falsa, ut patet 1. libro distinct. 2. q. 2.
Patet etiam, quod ista ratio non est purae negationis vel privationis, quia includit in se aliqua positiva: quod si supponatur istam rationem esse hujus nominis Sacramentum, sequitur quod Sacramentum non est purum non ens, neque sicut impossibile, neque sicut negatio. Quod autem ista ratio sit hujus nominis Sacramentum, probari non potest, sed oportet supponere ex usu loquentium de Sacramento, sicut oportet supponere signata vocabulorum ex usu.
Videndum est ergo de secunda conditione, scilicet, de per se unitate, utrum impediat definitionem proprie a Sacramento, vel ab habente hujus rationem nominis. Quod autem ens non unum per se, non sit definibile, potest intelligi duobus modis, scilicet vel quod consistat ex entibus ejusdem generis vel alterius, quae tamen non sunt nata constituere per se unum. Primum tenet nomen entis aggregati ut cumulus vel acervus : secundum dicitur proprie ens per accidens, patet 5. Metaph. c. de ente et de uno ; neutrum autem horum est proprie definbile; primum non, patet 8. Metaph. cap. 1. nec secundum, ut pa tet 7. Metaph. cap. 2.
Et dicitur, quod Sacramentum proprie non habet unitatem, ideo non est definibile proprie: includit enim multa, (ut tangit primum argumentum ad oppositum) ex quibus non potest fieri per se unum.
Sed contra hoc, licet enim unum acccidens esset in pluribus subjectis, nihilominus illud esset definibile proprie, sicut aliud accidens, quia illa plura non pertinent per se ad rationem accidentis, sed tanquam additamenta: in ista autem ratione nominis praedicta, patet quod illud quod dicitur sensibile, ponitur respectu signi, sicut additum ; ergo quantumcumque in illo sit non unitas, dum tamen illa alia, quae pertinent ad rationem formalem nominis, non impediant unitatem per se, non propter hoc Sacramentum erit non definibile, ita quod pluralitas, de qua arguitur, est illorum, quae concurrunt in sensibili signante fundamentum illius relationis formalis, quam importat Sacramentum.
Dico ergo, quod cum in ratione praedicta, formale intelligatur esse signum, et etiam illa quae per se determinant rationem signi, cujus modi sunt ex institutione et efficaciter, alia duo, quae sunt ibi, scilicet sensibile eteffectum Dei gratuitum, sunt ibi ut additamenta: primum ut subjectum, sive ut fundamentum: secundum autem ut correlativum ;
pluralitas autem quaecumque, vel subjecti in se, vel correlativi ad correlativum, non prohibet relationem esse definibilem simpliciter ; ergo nec excludit a Sacramento habere definitionem, propter non unitatem. Ita enim est iste conceptus per se unus apud intellectum, signum ad placitum efficax, sicut est conceptus paternitatis, et sic paternitas posset definiri proprie, non obstante non unitate per se subjecti, si paternitas esset in duobus subjectis, et illa ponerentur ut additamenta, poneretur etiam correlativum paternitatis: ita in proposito.
Tertio dico, quod in ratione nominis praedicta includitur aliquid, quod dicit ens rationis, scilicet hoc, quod est signum ex institutione; nam illa relatio non consequitur fundamentum ex natura rei, quia etsi in re sit aptitudo ad signandum effectum signatum, tamen actualis signatio non convenit sibi, nisi per actum imponentis. Restringendo ergo definitionem ad quid proprie dictum extra animam, ista definitio non exprimit quid Sacramenti ; ergo non potest esse definitio, eo modo quo est ratio entis completi extra animam. Sed eo modo quo definitio exprimit unum conceptum per se in inteliectu, sive ille conceptus sit rei extra, sive rationis, bene potest definiri: et hoc modo tantum, et non aliter, definiuntur omnes intentiones Logicales ; non enim signant quidditates extra animam, sed tantummodo conceptus in anima, sed per se unos, et sic habere definitionem sufficit ad scientiam proprie dictam, alioquin Logica non esset scientia. In talibus definitionibus etiam invenitur Genus, Differentia et Proprium, eo modo quo Logicus loquitur de Genere, Differentia et Proprio, quia invenitur praedicatum in quid et in quale essentiale, et in quale accidentale, convertibile, et sic in ratione praedicta ponitur signum ut genus: ex institutione et efficax, ut differentia; sensibile vero ut fundamentum relationis ; gratia vero, vel effectus Dei gratuitus, ut correlativum.
De quarta et quinta conditione, non oportet immorari: patet enim, quod Sacramentum secundum rationem nominis praedictam, non habet conceptum simpliciter simplicem, nec conceptum singularem, sed universalem.