IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(s) Sed contra secundum membrum olutionis. Quaerit hic Doctor quod si natura humana uniatur naturae divinae immediate, ut dictum est supra, quomodo natura humana uniatur divinae. Cum enim dicimus, quod natura humana assumitur, vel unitur supposito divino, sic intelligimus, quod unitur sibi in unitate suppositi, ita quod ipsa natura humana et suppositum divinum dicunt unum suppositum, in quo natura humana suppositatur, ita quod haec de rigore sermonis est vera: natura humana unitur supposito divino ; ergo unitur sibi in unitate suppositi, quia statim fit unum suppositum, cum non dicat aliud suppositum ab ipso. Et licet ipsa natura humana unita supposito sit distincta realiter et essentialiter ab illo, tamen ut unita sibi sic perfecte sustentatur in illo, ut dicatur unum suppositum tam naturae divinae quam humanae, supple ipsum, et non est ibi aliud et aliud suppositum ; et hoc est de rigore sermonis.
Cum vero quaeritur, quando unitur naturae divinae, ad quam unitatem terminatur, vel in qua unitate unitur sibi ? Dicit Doctor quod de rigore sermonis non unitur naturae divinae in unitate naturae, quia sequitur de facto, quod natura divina et humana sit una natura, vel quod ibi sit unitas compositionis, et sic natura humana non sit aliud a natura divina, sicut dicimus quando unitur supposito divino in unitate suppositi, quod etsi sit aliud in ratione naturae, non tamen est aliud in ratione suppositi patet, et sic bene concedimus, quod sit sibi unita in unitate suppositi propter unitatem ipsius suppositi. Sic in proposito, si concederemus quod natura humana unitur naturae divinae in unitate naturae, statim notaretur ibi unitas et identitas naturae, et sic natura divina et humana essent una natura ; concedit tamen quod natura humana unitur naturae divinae in unitate non naturae, sed in unitate unionis, id est, quod quando natura humana unitur naturae divinae, tunc inter illas duas naturas est unitas et identitas unionis, cum qua unitate stat perfectissima distinctio naturarum ab invicem et impermixta.
Sed dubitatur : Si natura humana unitur naturae divinae, quomodo ipsa natura praedicabitur de natura divina ? haec enim sunt falsae : natura divina est natura humana, vel natura divina est homo, ut patet.
Dico, quod ipsa natura humana praedicatur de ipsa natura divina, accipiendo utramque in concreto, quia haec esset vera : Deus est homo, et similiter concederetur quod Pater est homo, et Filius est homo, mediate tamen, sicut conceditur ista : Deus est creans, et Pater est creans, et Filius similiter.
(t) Contra. Hic Doctor intendit probare quod natura humana uniatur naturae divinae in unitate naturae, et arguit a simili, quia bene sequitur, persona est primus terminus unionis ; ergo assumptum unitur in unitate personae, sive bene sequitur, natura humana immediate unitur personae ; ergo unitur sibi in unitate personae; ergo a simili essentia est primus terminus unionis naturae ; ergo natura assumpta unitur sibi in unitate naturae, sive natura humana unitur immediate naturae divinae ; ergo unitur sibi in unitate naturae. Et nota, quod idem est simpliciter, natura terminatur ad suppositum, sive unitur supposito, sive unio terminatur ad suppositum, sive dependentia naturae terminatur ad suppositum.
Respondet Doctor negando consequentiam, sive similitudinem. Prima enim consequentia tenet, quia hoc antecedens (persona est primus terminus unionis naturae), de vi constructionis significat idem, quod consequens, scilicet ergo unitur in unitate suppositi sive personae; cum enim natura unitur personae, ex vi constructionis notatur unitas personae, id est, quod in tali unione notatur unitas personae, et non notatur ibi unitas identitatis nec compositionis, quia ibi praecise notatur personam personare, sive suppositare naturam, et ut sic, non notatur identitatis vel compositionis unitas, sed tantum unitas personae in natura sibi unita. Sed in secunda consequentia antecedens ex vi constructionis non significat idem quod consequens. Antecedens enim praecise notat quod naturae humanae unio terminatur ad naturam, sed consequens ex vi constructionis significat unitatem identitatis, quia ex vi constructionis talis non habetur praecise, quod natura divina sustentet naturam humanam, sicut habetur in prima, sed habetur vel quod natura divina et humana sunt una natura, vel ex eis fit unum compositum ; littera sequens clara est.
Videtur quod Doctor contradicat sibi in hoc quod dicit in ista quaest. quia in 1. quaest. art. 1. dixit, quod haec dependentia naturae ad suppositum est alterius rationis ab omni dependentia, quae est ad naturam, sicut natura et suppositum sunt alterius rationis, et hic dicit, quod haec unio esset specialis dependentia similis illi, quae nunc est naturae ad personam. Et respondendo ad quaestionem circa finem dicit quod propria ratio terminandi istam dependentiam, non videtur incommunicabilitas, sed subsistentia singularis.
Secundo videtur sibi contradicere, quiasupra q. 1. art. 2. dixit, quod ad terminandum dependentiam naturae requiritur, quod terminans sit independens independentia opposita dependentiae naturae, sed natura divina non est sic independens, ut patet.
Respondeo ad primum, quod dependentia esset ejusdem rationis, si intelligatur terminari ad aliquid per se existens et per se stans, et sic natura dicitur per se existens, etiam sine personis divinis. Et similiter persona potest considerari ut simpliciter per se stans, et hoc modo dependentia naturae humanae ad naturam divinam et ad personam sunt ejusdem rationis, et simpliciter alia a dependentia causati, etc. quia illa terminatur ad naturam quidditativa sumptam, et non sub illa ratione, qua sit per se stans. Si quaeritur, essetne persona, ut in natura divina ? dico, quod si persona non includit incommunicabilitatem, sed tantum per se subsistentiam, quod esset personata; si vero includit incommunicabilitatem, non esset personata in natura divina. Dico secundo, quod si dependentia dicatur terminari ad incommunicabile, quod esset alterius rationis a dependentia, quae est ad naturam, quia termini sunt alterius rationis.
Ad secundum dico, quod loquitur de dependentia, quae terminatur ad suppositum in unitate suppositi incommunicabilis.