REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum incarnationem praecessit organizatio, et similiter animatio?
Alens. 3. part. quaest. 8. membro 2. et quaest. 9. m . 4. D. Thom. 3. part. quaest. 33. art. I. et hic dist. 3. quaest. 5. Richard. hic art. 2. quaest. 4. D. Bonavent. dist . 3. art. 7. quaest. 2. Gabr. 3. d. 4. quaest. unica. Palud. dist. 3. quaest. 3. Suarez tom. I. in 3. part. disp. 15. et tom. 2. disp. 11. sect. 2. Scotus in Oxon. dist. 2. quaest. 3.
Quod sic. Incarnatio fuit in instanti ; igitur si tunc fuit organizatio, cum corpus densius occupet minorem locum, et densius est corpus organizatum quam sit sanguis, igi tur occupatio minoris loci esset in instanti, et repletio loci majoris a corpore circumdante ; igitur oportet quod in tempore priori sit illa condensatio.
Item, corpus organizatum est alterius figurae quam sit sanguis ; igitur si illa figuratio esset in eodem instanti in quo est Incarnatio, motus esset in instanti.
Item, Augustinus 4. de Trinit. 5. exponens illud Joan. 2. Quadraginta sex annis aedificatum est templum hoc, dicit quod iste numerus convenit formationi corporis Christi, quia quadraginta sex diebus completur formatio corporis humani secundum Philosophos.
Item, animatio est mutatio, quia non creatur totus homo simul ; igitur prius infuit privatio ; sed mutatio est terminus motus ; igitur tempore praecessit terminum.
Oppositum, Damascenus 5. cap. 8. vel 6. Simul animata est caro, et Dei Verbi caro.