Ambrosius. Bonus deus, et facilis indulgere peccatis, non solum ablata restituit, sed etiam insperata concedit. Nemo ergo diffidat, nemo veterum conscius delictorum praemia divina desperet. Novit deus mutare sententiam, si tu noveris emendare delictum: ille siquidem dudum mutus prophetizat: unde dicitur et zacharias pater eius repletus est spiritu sancto.
Chrysostomus. Scilicet operatione sancti spiritus; nec quocumque modo gratiam spiritus sancti nactus, sed ad plenum; et fulgebat in eo prophetiae donum: unde sequitur et prophetavit. Origenes in Lucam.
Plenus autem spiritu sancto zacharias duas prophetias generaliter nuntiat: primam de christo, alteram de ioanne: quod manifeste de verbis illius probatur, in quibus quasi de praesenti, et quasi iam versaretur in mundo, loquitur de ioanne; et primo de salvatore, dicens benedictus dominus deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae.
Chrysostomus. Dum deum benediceret zacharias, visitationem dicit esse factam ab eo erga populum suum: sive materiales Israelitas quis velit accipere, venit enim ad oves quae perierant domus Israel; sive spirituales, idest fideles, qui digni fuerunt hac visitatione, efficacem erga se divinam provisionem facientes. Beda. Visitavit autem dominus plebem suam quasi longa infirmitate tabescentem, et quasi venditam sub peccato, unici filii sui sanguine redemit: quod quia zacharias proxime faciendum cognoverat, prophetico more quasi iam factum narrat. Dicit autem plebem suam, non quia veniens suam invenit, sed quia visitando suam fecit.