Earum autem passionum quae in irascibili sunt, per se loquendo non est invenire aliquas quae causentur ex ipsa re praesente vel ex apprehensione eius iam habitae, ut dictum est, nisi mediante concupiscibili,/ quia cum irascibilis sit quasi vindex concupiscibilis, laesivum praesens quod facit passionem / ad quam / defendendam et roborandam / irascibilis ordinatur.
Passio ergo quae est in irascibili distinguitur sic: quia / vel / uno modo / causatur ex apprehensione rei nondum habitae, vel bonae / quae difficulter habetur /, et sic est spes, vel malae / et sic est timor / quae difficulter vitatur, et sic est timor. Alio / et hae passiones sunt simpliciter ipsius irascibilis. Alio modo causatur passio in irascibili ex passione relicta in concupiscibili ex praesentia sui appetibilis; irascibilis autem servit concupiscibili et in bono et in malo: in bono ut propter difficultatem non dimittatur, in malo ut / propter difficultatem / non obstante difficultate resistatur. Ex quo autem appetibile iam praesens est #