IN BOETHII DE TRINITATE

 Prooemium

 Pars 1

 Quaestio 1

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Pars 2

 Prooemium

 Prologus

 Quaestio 3

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 4

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Pars 3

 Prooemium

 Prologus

 Quaestio 5

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Articulus 4

Prologus

Prologus

Proposuit superius boethius sententiam catholicae fidei de unitate trinitatis et rationem sententiae prosecutus est. Nunc intendit procedere ad inquisitionem praedictorum. Et quia secundum sententiam philosophi in II metaphysicae ante scientiam oportet inquirere modum scientiae, ideo pars ista dividitur in duas. In prima boethius ostendit modum proprium huius inquisitionis, quae est de rebus divinis. In secunda vero parte secundum modum assignatum procedit ad propositum inquirendum, ibi: quae vere forma est etc.. Prima pars dividitur in duas. In prima ponit necessitatem ostendendi modum inquisitionis. In secunda modum congruum inquisitioni praesenti ostendit, ibi: nam cum tres sint etc.. Dicit ergo: igitur, ex quo constat hanc esse sententiam catholicae fidei de unitate trinitatis et indifferentiam esse rationem unitatis, age, adverbium exhortandi, ingrediamur, id est interius inquiramus ipsa intima rerum principia considerantes et veritatem quasi velatam et absconditam perscrutantes, et hoc modo convenienti; unde subdit: et unumquodque dicendorum discutiamus, ut potest intelligi atque capi, id est per modum quo possit intelligi et capi.

Prologus

Et dicit haec duo, quia modus, quo aliqua discutiuntur, debet congruere et rebus et nobis. Nisi enim rebus congrueret, res intelligi non possent; nisi vero congrueret nobis, nos capere non possemus, utpote res divinae ex natura sua habent quod non cognoscantur nisi intellectu.

Unde si aliquis vellet sequi imaginationem in consideratione earum, non posset intelligere, quia ipsae res non sunt sic intelligibiles. Si autem aliquis vellet res divinas per se ipsas videre ea certitudine et comprehendere sicut comprehenduntur sensibilia et demonstrationes mathematicae, non posset hoc modo capere propter defectum intellectus sui, quantumvis ipsae res sint secundum se hoc modo intelligibiles. Et quod modus congruus sit in inquisitione qualibet observandus, probat inducendo auctoritatem philosophi in principio ethicorum, et hoc est quod subiungit: nam sicut optime dictum videtur, scilicet ab Aristotele in principio ethicorum: eruditi hominis est ut unumquodque ipsum est, id est per modum congruum ipsi rei, ita de eo fidem capere temptare.

Non enim de omnibus rebus potest aequalis certitudo et evidentia demonstration servari. Et sunt haec verba philosophi in I ethicorum: disciplinati enim est in tantum certitudinem inquirere secundum unumquodque genus, in quantum natura rei recipit.

Prologus

Deinde cum dicit: nam cum tres etc., inquirit modum congruum huic inquisitioni per distinctionem a modis qui observantur in aliis scientiis. Et quia modus debet esse congruus rei de qua est perscrutatio, ideo dividitur haec pars in duas. In prima enim distinguit scientias secundum res, de quibus determinant. In secunda ostendit modos singulis earum congruos, ibi: in naturalibus igitur etc.. Circa primum tria facit. Primo ostendit, de quibus consideret naturalis philosophia.

Secundo, de quibus mathematica, ibi: mathematica etc.. Tertio, de quibus considerat divina scientia, ibi: theologia est sine motu etc.. Dicit ergo: bene dictum est quod ut unumquodque est, ita debet de eo fides capi.

Nam cum tres sint partes speculativae, scilicet philosophiae - hoc dicit ad differentiam ethicae, quae est activa sive practica - in omnibus requiritur modus competens materiae. Sunt autem tres partes praedictae: physica sive naturalis, mathematica, divina sive theologia. Cum, inquam, sint tres partes, naturalis, quae est una earum, est in motu, inabstracta, id est versatur eius consideratio circa res mobiles a materia non abstractas, quod probat per exempla, ut patet in littera. Quod autem dicit: habetque motum forma materiae coniuncta, sic intelligendum est: ipsum compositum ex materia et forma, in quantum huiusmodi, habet motum sibi debitum, vel ipsa forma in materia exsistens est principium motus; et ideo eadem est consideratio de rebus secundum quod sunt materiales et secundum quod sunt mobiles.

Prologus

Deinde exponit de quibus sit mathematica: mathematica est sine motu, id est sine motus et mobilium consideratione, in quo differt a naturali, inabstracta, id est considerat formas quae secundum esse suum non sunt a materia abstractae, in quo convenit cum naturali; quod quomodo sit exponit. Haec enim, scilicet mathematica, speculatur formas sine materia ac per hoc sine motu, quia ubicumque est motus, est materia, ut probatur in IX metaphysicae, eo modo quo est ibi motus, et sic ipsa speculatio mathematici est sine materia et motu. Quae formae, scilicet de quibus mathematicus speculatur, cum sint in materia, non possunt ab his separari secundum esse, et sic secundum speculationem sunt separabiles, non secundum esse.

Prologus

Deinde ostendit de quibus sit tertia, scilicet divina: theologia, id est tertia pars speculativae, quae dicitur divina vel metaphysica vel philosophia prima, est sine motu, in quo convenit cum mathematica et differt a naturali, abstracta, scilicet a materia, atque inseparabilis, per quae duo differt a mathematica. Res enim divinae sunt secundum esse abstractae a materia et motu, sed mathematicae inabstractae, sunt autem consideratione separabiles; sed res divinae inseparabiles, quia nihil est separabile nisi quod est coniunctum. Unde res divinae non sunt secundum considerationem separabiles a materia, sed secundum esse abstractae; res vero mathematicae e contrario. Et hoc probat per dei substantiam, de qua scientia divina considerat principaliter, unde et inde nominatur.

Prologus

Deinde cum dicit: in naturalibus igitur etc., ostendit, quis sit modus congruus praedictis partibus. Et circa hoc duo facit. Primo concludit modos congruos singulis partium praedictarum, et huius partis expositio relinquitur disputationi. Secundo exponit ultimum modum qui est proprius praesenti inquisitioni. Et hoc dupliciter. Primo removendo id quod est impeditivum dicens: neque oportet in divinis deduci ad imaginationes, ut scilicet de eis iudicando sequamur imaginationis iudicium.

Secundo ostendendo id quod est proprium, ibi: sed potius ipsam inspicere formam sine motu et materia, cuius condiciones consequenter exponit ingrediens ad propositam inquisitionem.