Deinde cum dicit, dedisti, ponit praeeminentiam ejus ad illos peccatores in bonis: quasi dicerent ei: tu nos exhortaris ad beneficia tua, sed nos habemus omnia; ideo comparat temporalia spiritualibus. Et primo ponit spiritualia; secundo temporalia, ibi, a fructu etc..
Tertio praeeminentiam spiritualium, ibi, in pace etc..
Dicit ergo: verum est quod omnes habent lumen vultus desuper se: sed, o domine, sanctis et mihi dedisti laetitiam, scilicet spiritualem, in corde meo, ut scilicet de te gaudeam. Rom. 14: non est regnum dei esca et potus; sed justitia et pax, et gaudium in spiritu sancto: et hoc est beneficium spirituale. Mali autem habent abundantiam temporalium; et ideo dicit: a fructu frumenti, vini et olei sui, multiplicati sunt, idest dilatati. Et per omnia ista temporalia intelliguntur omnia alia: quia omnia referuntur ad necessitatem vivendi: et sic frumentum pro cibo, et vinum pro potu, oleum vero pro condimento accipitur. Alia littera habet, a tempore frumenti; ubi duplex bonorum istorum defectus innuitur, quia temporalia dicuntur a tempore.
Sap. 2: umbrae enim transitus est tempus nostrum. Et quia unum non sufficit, oportet quod sint multa; ideo dicit: multiplicati sunt.