LIBER DE LAPSIS.

 I. PAX ecce, dilectissimi fratres, Ecclesiae reddita est et, quod difficile nuper incredulis ac perfidis impossibile videbatur, ope atque ultione divi

 II. Confessores, praeconio boni nominis claros et virtutis ac fidei laudibus gloriosos, laetis conspectibus intuemur, sanctis osculis adhaerentes, des

 III. Nemo , fratres dilectissimi, nemo hanc gloriam mutilet, nemo incorruptam stantium firmitatem maligna obtrectatione debilitet. Cum dies negantibus

 IV. Has martyrum coelestes coronas, has confessorum glorias spiritales, has stantium fratrum maximas eximiasque virtutes moestitia una contristat, 046

 V. Habenda tamen est, fratres dilectissimi, ratio veritatis, nec sic mentem debet et sensum persecutionis infestae tenebrosa caligo caecasse, ut nihil

 VI. Studebant augendo patrimonio singuli, et, obliti quid credentes aut sub Apostolis ante fecissent aut semper facere deberent, insatiabili cupiditat

 VII. Praenuntiata sunt ista nobis et ante praedicta. Sed nos, datae legis et observationis immemores, id egimus per nostra peccata, ut, dum Domini man

 VIII. Exciderunt quibusdam, proh nefas! omnia et de memoria recesserunt. Non expectaverunt saltem ut ascenderent apprehensi, ut interrogati negarent .

 IX. Ac multis proprius interitus satis non fuit. Hortamentis mutuis in exitium populus impulsus est, mors invicem lethali poculo propinata est ac, ne

 X. Nec est, proh dolor! justa aliqua et gravis causa quae tantum facinus excuset. Relinquenda erat patria et patrimonii facienda jactura. Cui enim nas

 XI. Dissimulanda, fratres dilectissimi, veritas non 0474B est, nec vulneris nostri materia et causa reticenda. Decepit multos patrimonii sui amor caec

 XII. Sequi autem Christum quomodo possunt qui patrimonii vinculo detinentur? Aut quomodo coelum petunt, et ad sublimia et alta conscendunt qui, terren

 0476A XIII. Sed tormenta postmodum venerant, et cruciatus graves reluctantibus imminebant. Queri de tormentis potest qui per tormenta superatus est? P

 XIV. Nunc vero quae vulnera ostendere victi possunt, 0477A quas plagas hiantium viscerum, quae tormenta membrorum, ubi non fides congressa cecidit, se

 XV. Emersit enim, fratres dilectissimi, novum genus cladis et, quasi parum persecutionis procella saevierit, accessit ad cumulum sub misericordiae ti

 XVI. Spretis his omnibus atque contemptis, ante expiata delicta, ante exomologesin factam criminis, ante purgatam conscientiam sacrificio et manu sace

 XVII. Nemo se fallat, nemo se decipiat. Solus Dominus misereri potest. Veniam peccatis quae in ipsum commissa sunt, solus potest ille largiri qui pecc

 XVIII. Caeterum, si quis, praepropera festinatione temerarius remissionem peccatorum dare, se cunctis putat posse , aut audet Domini praecepta rescind

 XIX. Nam et Moyses pro peccatis populi petiit, nec tamen peccantibus veniam cum petisset accepit: Precor, ait, Domine, deliquit populus hic delictum g

 XX. In Evangelio Dominus loquitur dicens: Qui confessus me fuerit coram hominibus , et ego confitebor eum coram Patre meo qui in coelis est. Qui autem

 XXI. Nisi si haec ignaro Deo gesta sunt, aut non permittente illo omnia ista venerunt, cum doceat indociles et admoneat immemores Scriptura divina, qu

 XXII. Quid de eo boni sentias, quem timorem fuisse apud eum, quam fidem credas quem corrigere nec metus potuit, quem persecutio ipsa non reformavit? A

 XXIII. Accipe potius et admitte quae loquimur. Quid surdae aures salutaria praecepta non audiunt quae monemus? quid caeci oculi poenitentiae iter non

 XXIV. Unus ex his qui sponte Capitolium negaturus ascendit, postquam Christum negavit obmutuit. Poena inde coepit unde coepit et crimen ut nec rogare

 XXV. Praesente ac teste me ipso accipite quid evenerit. Parentes forte fugientes, dum trepidi minus consulunt, sub nutricis alimento parvulam filiam r

 XXVI. Hoc circa infantem quae ad eloquendum alienum circa se crimen necdum habuit aetatem. At vero ea quae, aetate provecta et in annis adultioribus c

 0487B XXVII. Nec sibi quominus agant poenitentiam blandiantur qui etsi nefandis sacrificiis manus non contaminaverunt, libellis tamen conscientiam pol

 XXVIII. Denique quanto et fide majores et timore meliores sunt qui quamvis nullo sacrificii aut libelli 0488B facinore constricti, quoniam tamen de ho

 XXIX. Confiteantur singuli, quaeso vos, fratres dilectissimi, delictum suum, dum adhuc qui deliquit in saeculo est, dum admitti confessio ejus potest,

 XXX. Lamentari eum putamus ex toto corde, jejuniis, fletibus, planctibus Dominum deprecari, qui ex primo criminis die lavacra quotidie cum feminis cel

 XXXI. Ananias, Azarias, Misahel, illustres ac nobiles pueri, quominus exomologesin Deo facerent nec inter flammas et camini exaestuantis incendia quie

 XXXII. Haec mites, haec simplices, haec innocentes in promeranda Dei majestate fecerunt et nunc satisfacere et Dominum rogare detrectant qui Dominum

 XXXIII. Nec vos quorumdam moveat aut error improvidus aut stupor vanus, qui, cum teneantur in tam gravi crimine, percussi sunt animi caecitate, ut nec

 XXXIV. Ejusmodi homines quantum potestis effugite , perniciosis contactibus adhaerentes salubri cautione vitate. Sermo eorum sicut cancer serpit, coll

 XXXV. Vos vero, fratres dilectissimi, quorum timor in Deum pronus est, et in ruina licet animus 0492B constitutus, mali sui memor est, poenitentes ac

 XXXVI. Si precem toto corde quis faciat, si veris poenitentiae lamentationibus et lacrymis ingemiscat, si ad veniam delicti sui Dominum justis et cont

30. Do we believe that a man is lamenting with his whole heart, that he is entreating the Lord with fasting, and with weeping, and with mourning, who from the first day of his sin daily frequents the bathing-places with women; who, feeding at rich banquets, and puffed out with fuller dainties, belches forth on the next day his indigestions, and does not dispense of his meat and drink so as to aid the necessity of the poor? How does he who walks with joyous and glad step mourn for his death? And although it is written, “Ye shall not mar the figure of your beard,”76    Lev. xix. 27. he plucks out his beard, and dresses his hair; and does he now study to please any one who displeases God? Or does she groan and lament who has time to put on the clothing of precious apparel, and not to consider the robe of Christ which she has lost; to receive valuable ornaments and richly wrought necklaces, and not to bewail the loss of divine and heavenly ornament? Although thou clothest thyself in foreign garments and silken robes, thou art naked; although thou adornest thyself to excess both in pearls, and gems, and gold, yet without the adornment of Christ thou art unsightly. And you who stain your hair, now at least cease in the midst of sorrows; and you who paint the edges of your eyes with a line drawn around them of black powder, now at least wash your eyes with tears. If you had lost any dear one of your friends by the death incident to mortality, you would groan grievously, and weep with disordered countenance, with changed dress, with neglected hair, with clouded face, with dejected appearance, you would show the signs of grief. Miserable creature, you have lost your soul; spiritually dead here, you are continuing to live to yourself, and although yourself walking about, you have begun to carry your own death with you. And do you not bitterly moan; do you not continually groan; do you not hide yourself, either for shame of your sin or for continuance of your lamentation? Behold, these are still worse wounds of sinning; behold, these are greater crimes—to have sinned, and not to make atonement—to have committed crimes, and not to bewail your crimes.

XXX. Lamentari eum putamus ex toto corde, jejuniis, fletibus, planctibus Dominum deprecari, qui ex primo criminis die lavacra quotidie cum feminis celebrat, qui, epulis affluentibus pastus et sagina largiore distentus, cruditates suas postridie ructat, nec cibos et potus suos cum pauperum necessitate communicat? 0489C Qui hilaris ac laetus incedit, quomodo mortem suam deflet? Cumque scriptum sit, Non corrumpetis effigiem barbae vestrae (Levit. XIX, 27), barbam vellit et faciem suam comit? Et placere nunc cuiquam studet qui Deo displicet? An illa ingemiscit et plangit cui vacat cultum pretiosae vestis induere nec indumentum 0490A Christi quod perdidit cogitare, accipere pretiosa ornamenta et monilia elaborata , nec divini et coelestis ornatus damna deflere? Tu, licet indumenta peregrina et vestes sericas induas, nuda es. Auro te licet et margaritis gemmisque condecores, sine Christi decore deformis es. Et quae capillos tuos inficis, vel nunc in doloribus desine; et quae nigri pulveris ductu oculorum liniamenta depingis, vel nunc lacrymis oculos tuos ablue. Si quem de tuis charum mortalitatis exitu perdidisses, ingemisceres dolenter et fleres, facie inculta, veste mutata, neglecto capillo, vultu nubilo, ore dejecto indicia moeroris ostenderes. Animam tuam, misera , perdidisti, spiritaliter mortua supervivere hic tibi et ipsa ambulans funus tuum portare coepisti; et non acriter plangis, non jugiter ingemiscis, 0490B non te vel pudore criminis vel continuatione lamentationis abscondis! Ecce pejora adhuc peccandi vulnera, ecce majora delicta, peccasse nec satisfacere, deliquisse nec delicta deflere.