DE CAUSIS ET PROPRIETATIBUS ELEMENTORUM

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 LIBER SECUNDUS.

 TRACTATUS I

 CAPUT I. De clementis caelum componentibus.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

CAPUT III.

De causa Vulcani,

Similis autem causa est Vulcani qui est in monte Siciliae, qui vocatur Etna, et est semper mare Magnum quod Arabes mare Sceny vocant. Est similis illi Vulcanus in multis locis : fuit enim unus in provincia Servit, qui ex igne quem super eum pastores fecerunt, multis arsit annis, et postea est exstinctus, sicut Etna fere temporibus nostris est exstinctus. Similiter etiam juxta Leodum mons ardens, in cujus rimas quando pluvia distillat, elevatur ex eo iunius sicut ex fornace, et omnes ardent : ex eadem causa, nisi quod illi qui sunt juxta mare, facilius ardent et diutius : causa enim, materialis est terra sulphurea et permixta cum unctuosa naphta, et efficiens est vapor commotus in terra et exire non potens : et quia per os terrae et foramina obstruit aqua maris, ideo citius accenditur juxta mare quam alibi : et tamdiu ardet, quamdiu non est consumpta materia : et forte ardet ad multos annos, vel in perpetuum, si materia continue regenerari contingat. Et quia in quibusdam lapidibus multa naptha imbibita est, quando combusti sunt, remanent multum porosi et leves, et natant super aquas, sicut facit pum ex. Tantum ergo dictum sit de causa thermarum et Vulcani : ex quo etiam constat non veras esse causas quas dixerunt Milesius et Remphilus Philosophus et Democritus.