DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria fuit martyr,
Decima, quod ipsa luit martyr in anima, et gladius doloris qui pertransivit animam ejus in Unigeniti passione, pro amarissimo ei martyrio computatur.
Voluit siquidem Filius, ut omni sanctorum speciositati participaret mater sua, imo universam sanctorum pulchritudinem excederet : et sicut appellatur Virgo virginum, ita et Martyr martyrum deberet appellari : quia quidquid operabatur in Virgine, novum erat, sicut praedixerat, Jerem.XXXI, 22 : Creavit Dominus novum super terram, etc, et Apocalyp.XXI, 5 : Ecce nova facio omnia. Placuit igitur Filio ut gloriosior Martyr existeret, et mirabiliter appareret, ut novo et inaudito martyrii genere decoraretur. Et vere novum et inauditum martyrium quod mater passa est in Unigeniti passione, in ea parte quae est impassibilis, sicut dicit Hieronymus. Novum, inquam, genus martyrii multis de causis.
Primo, cum alii martyres patiantur in corpore, ipsa passa est in anima vel in corde, juxta prophetiam Simeonis, Luc. II, 35 : Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Sic expone : Tuam ipsius, id est, tui ipsius. Vel, gladius ipsius tuam animam pertransibit. Non dicit, movebit lucem rationis obnubilando, sed pertransibit velut rem immobiliter stantem, nec resistentem, aut in aliquo vacillantem. Gladius siquidem passionis qui transivit corpus et membra
Filii, pertransivit, id est, perfecte transivit per compassionem animam genitricis : et tunc omnis plaga fuit tristitia cordis ejus . Alii enim martyres etsi tormenta sentiebant in corpore, interiori tamen consolatione refrigerabantur in mente : et si eorum corpora pertransibant gladii tormentorum pro Christo, tamen animae eorum delectabantur in Christo. Filius etiam simul patiebatur et servabatur : quia fuit in via comprehensor. Unde dicit : Providebam Dominum in conspectu meo semper . Sed anima matris torquebatur in Christo, et totam ejus animam vehementia doloris possidebat. Beatus Bernardus : " Longe eam plusquam martyrem non immerito praedicemus, in qua passionis sensum excessit compassionis affectus, cum. ejus animam pertransivit gladius passionis. Anima quippe Filii jam non erat ibi, sed anima matris nequibat avelli . "
Fuit etiam plusquam martyr : quia duplex pertulit martyrium, dum et mortem Filii vidit, et ejus exemplo membra super terram mortificavit. Quod genus martyrii illo nimirum quo membra caeduntur ferro, horrore quidem mitius, sed diuturnitate molestius. Item, sicut non fuit dolor sicut dolor ille qui transivit corpus et membra Filii, sicut ipse dicit, Thren.I , 12 : 0 vos omnes qui transitis, etc, sic non fuit dolor sicut dolor ille qui matris viscera per compassionem pertransivit. Unde et in Psalmo xli, 10, notabiliter dicitur : Circumdata varietate, videlicet tot dolorum, quot Filium suum videbat patientem. Huic enim videbat caput spinis coronari, huic genas avelli, huic vultum conspui, huic pedes et manus configi, huic os felle potari, huic caput exspirantis super humerum inclinari, huic latus mortui lancea aperiri. Vere ergo circumdata varietate dolorum, ut vere posset dicere cum Susanna, Daniel. xlii, 22 : Angustiae sunt mihi undique. Et cum David, I Paralip. XXI, 13 : Ex omni parte me angustiae premunt. Et tunc sicut canit Ecclesia, " circumdabant eam flores rosarum, " id est, infinita martyriorum genera, quae figurantur in rosis, quarum rubor attestatur martyrio. Propter hoc etiam appellatur ipsa rosa plantata in Jericho . iericho interpretatur luna quae secundam claritatem habet post solem, et designat beatam Virginem, quae post Christum transcendit omnem creaturam. Rosa vero ruborem habet vehementis incensionis, in quo duo figurantur, summa videlicet amoris perfectio, et mar tyrium intensissimi doloris. Quanto enim diligebat ardentius, tanto vulnerata est profundius. Unde dicit in Canticis, II, 4, secundum aliam litteram quam ponit Gregorius : " Vulnerata charitate ego sum. " Rosa igitur rubicunda, luna vero candida est. Et quia gratus est color roseus in candore, voluit Filius qui candidus est et rubicundus, matrem sibi per omnia similari, sicut ipse per omnia praeterquam in sexu in quantum homo similabatur ei. Et ideo noluit ipsam sino martyrio remanere. Rosa igitur in luna, martyrium mentis in carne virginea, id est, in virgine candida, quae pulchra dicitur ut luna . Sole enim justitiae converso in tenebras per mortem corporis, conversa est haec luna in san-
guinem per martyrium animae . Item, Apocalyp.VI, 12 : Sol factus est niger tamquam saccus cilicinus, et luna tota facta est sicut sanguis. Vel, luna Ecclesia, quae Christo moriente conversa est in sanguinem : quia aspersa sanguine multorum martyrum. Hujus autem novitas martyrii ostensa est, Isa. lxvi, 7 et 8. Unde admirans exclamat : Antequam parturiret, peperit, etc. Quis audivit umquam tale, etc. Parturire proprie est ante partum et in partu laborare, parere, foetum proferre. Maria vero antequam parturiret, peperit : quia sicut canit Ecclesia, sine dolore peperit Salvatorem saeculorum : sed longe post parturiit : quia in Filii passione sensit dolores puerperae. (Quaere titulo de glorioso partu Virginis sine tristitia et dolore, et ibi hoc bene expositum invenies.)
Item,Quod non fuerit tam amarum martyrium aliorum sanctorum, manifestissime patet. Non fuit talis Filius, non fuit talis mater, non fuit tanta charitas, sicut inter matrem et filium, non fuit tam indigna mors, non fuit dolor tantus. Sciebat siquidem mater qualis erat Filius, unde conceptus, et quomodo, et caetera hujusmodi. Et ideo quanto dilexit tenerius, tanto vulnerata est profundius, nihil habens omnino consolationis sicut caeteri martyres, ut supra dictum est, sed totum habens tribulationis. Nam absorpta erant ipsius viscera maternis doloribus ultra quam homo vel Angelus perpendere possit, non tamen usque ad desperationem : fuit enim Dominus patiens matri suae umbraculum meridiani, sicut dicitur, Eccli.XXXIV, 19. In meridie sol fervet et claret, et sol persecutionis in Christi passione luit quasi in meridie : quia nulla evidentior vel gravior potuit esse persecutio matris, quam videre mortem unigeniti Filii sui, qui erat scilicet unicus matris suae. Fuit ergo tunc beatae Virgini sol persecutionis in meridiano. Unde, Eccli. xliii, 3 : In meridiano sol exurit terram. In meridiano enim passionis sol, id est, Christi persecutio exussit terram, id est, terrenos, scilicet Apostolos qui terreni erant : quia percusso pastore dispersae sunt oves gregis . In sola autem beata Virgine stetit Ecclesia, nec eam exussit fervor meridiani : et ita tunc fuit ei Filius umbraculum meridiani. Et ideo vere potest dicere Filio suscitato : Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, Fili mi, consolationes tuae laetificaverunt animam meam . Et videtur ei dixisse Filius : Exsurrexi, et adhuc sumtecum . Videtur tamen ex verbis ipsius Virginis, quod gaudium Filii resurgentis, dolori matris compatientis Filio plenarie non respondebat : dicit enim mater quasi de his loquens, Cantic.IV, 6 : Vadam, ad montem myrrhae, et ad collem thuris. Myrrham vocat amaritudinem suae compassionis in Filii passione, et montem myrrhae dicit propter acerbitatem et cumulum seu vehementiam doloris illius. Sed. post dolorem subjungit de consolatione propter gaudium resurgentis : Vadam ad collem thuris. Thuris fragrantia Dominicae resurrectionis gratum odorem demonstrat, cujus odoris consolationem collem thuris vocat, ad quem pro doloris levimento se ituram pronuntiat. Per hoc autem quod dicit montem myrrhae ei collem thuris, cum collis sit minor monte, insinuare videtur, quod tunc dolori consolatio non respondit : moriente m enim Filium et morientis dolorem plene vidit, non autem plene vidit gloriam resurgentis.
Notari dum etiam, quod in passione et mater Filio et matri Filius quasi relative compatiebantur. Unde dicit Augustinus loquens ad Christum : " Poderis, Domine, clavis aspere extra, asperius intra
ex compassione virginis matris tecum haec omnia participantis : patiente siquidem Filio potuit de matre verissime dici illud Isaiae, liii, 4 : Vere dolores ejus ipsa tulit, et languores ejus ipsa portavit, scilicet per compassionem. " Ad hoc etiam innuendum stetit mater juxta Filii crucem. (Istud invenies expositum titulo de charitate Mariae ad unigenitum suum,) Et nota, quod languor dicitur quasi longus angor : numquam enim ex quo Filium concepit, fuit nisi in languore. Languit enim timore a nativitate Filii usque ad passionem, cum semper vitam Filii appeti insidiis cognosceret. Languit dolore toto tempore passionis, donec redivivum reciperet. Languit amore post ascensionem quodammodo pio desiderio felicius, sed mirabilius cruciata : quia sedentem in caelo non teneret. Propter hunc tertium languorem dicit ipsa, Cantic. v, 8 : Adjuro vos, filiae Jerusalem, id est, o vos virtutes angelicae supernam inhabitantes Jerusalem, ut nuntietis dilecto, id est, Filio meo, quia amore langueo. Sic enim Filius licet sit summi fructus gaudii, tam longi factus est illi causa martyrii, ut charissimam ipsius animam tot et tam acuti sine cessatione periransirent gladii.
Attendendum est igitur et jugiter recolendum, quod tam devota coadjutrix
exstitit ad mundi redemptionem, ut sicut non fuit dolor sicut dolor quem sustinuit Filius pro mundi redemptione, sic non esset dolor sicut dolor ille quem ipsa pertulit in corde pro eadem causa. Quod ergo attulit mundo Filius passione, hoc et mater mundo contulit conversatione, reos et peccatores reconcilians compassione, acquisita per partum ipsius totius mundi redemptione. Filio etiam ponente animam pro mundi salute, mater etsi non posuit animam pro mundo, exposuit tamen, et quod potuit fecit. Et hoc prae- figuratum fuerat, Genes, ii, 18, ubi dictura est de Christo novo Adam quoad statum redemptionis mundi. : Non est bonum hominem esse solum, faciamus ei adjutorium, etc. (Hanc sententiam habuisti supra melius notatam, titulo de dilectione ejus ad unigenitum, ubi mater stetisse legitur juxta Filii crucem.)
Ad hoc etiam martyrium designandum quasi quodam praesagio nuncupata est Maria, quod interpretatur mare amarum. (Quaere supra titulo de nomine ejus.)
Habes igitur causam primam, quomodo scilicet gladius Filii qui matris animam pertransivit, ei pro martyrio computatur. Secundo, quia cum alii martyres passi sint propter fidem, Maria passa est propter charitatem. Unde dicit in
Canticis, ii, 4, secundum aliam litteram quam ponit Gregorius : " Vulnerata charitate ego sum. " Et sicut charitas major est quam fides, I ad Corinth. xiii, 13 : Major horum est charitas, sic Mariae martyrium quantalibet excellit martyria sanctorum. Tertio, quia alii in corpore, Maria in corde quod plus est. Eccli. xxv, 17 : Omnis plaga tristitia cordis est. Quarto, quia alii diversis gladiis martyrizati sunt, Maria eodem gladio quo Filius. Unde, Tuam ipsius animam, etc. . Quinto, quia alii diversis ictibus, mater eodem ictu quo Christus. Unde dictum est ei, Joan. XIX, 26 : Mulier, ecce Filius tuus. In his omnibus praeeminet Mariae martyrium martyriis omnium sanctorum.