DE SACROSANCTO EUCHARISTIAE SACRAMENTO SERMONES PLANE DIVINI.

 PROLOGUS LIBRIQUE METHODUS.

 PARS PRIMA OPERIS. DE TRIBUS CAUSIS INSTITUTIONIS SACRAMENTI.

 SERMO I.

 SERMO II.

 SERMO III.

 SERMO IV.

 SERMO V.

 SERMO VI.

 PARS II. DE FORMA DONATIONIS.

 SERMO VII I. Quod corpus datur vclatum.

 SERMO VIII.

 SERMO IX.

 SERMO X.

 PARS III DE MIRABILIBUS DIVINAE MANDUCATIONIS.

 SERMO XI.

 SERMO XII.

 SERMO XIV.

 PARS IV. DE QUALITATE NOSTRAE PRAEPARATIONIS AD SACRAMENTUM:

 SERMO XV.

 SERMO XVI.

 PARS V. DE TRIPLICI MANDUCANDI MODO

 SERMO XVII.

 SERMO XVIII.

 SERMO XIX.

 SERMO XX.

 PARS VI. DE DUODECIM EFFECTIBUS CORPORIS CHRISTI CONTRA DUODECIM LANGUORES.

 SERMO XXI.

 SERMO XXII.

 SERMO XXIII.

 SERMO XXIV.

 SERMO XXV.

 SERMO XXVI.

 PARS VII DE TRIPLICI CONSIDERATIONE SANGUINIS CHRISTI.

 SERMO XXVII.

 SERMO XXVIII.

 SERMO XXIX.

 SERMO XXX.

 SERMO XXXI.

 SERMO XXXII.

SERMO XXV.

DE EFFECTIBUS CORPORIS CHRISTI

SUMPTIS EX TRIBUS VOCABULIS.

Venite, comedite panem meum, et bibite, etc. Prov. IX, 5. Vel alia ut supra.

Effectus Dominici corporis possunt sumi ex quibusdam nominibus, quae solent eidem adscribi. Nominatur enim I . Quandoque verus panis. II. Quandoque sacrificium altaris. III. Quandoque sacramentum charitatis

De primo, Joan, VI, 32 : Pater meus dat vobis panem de cado verum.

De secundo, Mal. iii, i : Placebit Domino sacrificium Juda, et Jerusalem.

De tertio, I ad Tim. III, 16 : Manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne per partum Virginis, praedicatum est Gentibus a sanctis Apostolis, creditum est in mundo, id est, concessum fidelibus in cibum salutis : unde recte dicitur sacramentum charitatis.

I, Primo, corpus Domini nominatur panis verus. Et secundum hoc habet tres effectus : I. Confortat, 2. Satiat, 3. et Vitam conservat.

Sic panis iste confortat animum ad malum culpas dcvincendum : quia qui carent corroboratione hujus panis, vincuntur a vitiis. IV Reg. xxv, 3 et 4, rex

Babylonis et exercitus ejus obsedit Jerusalem, et non erat panis populo terrae, et omnes viri bellatores nocte fugerunt ad hortum regis, id est, ad delicias carnis : et ad campestria solitudinis, id est, ad viam latam, quae ducit ad mortem. Psal. ora, 15 : Panis cor hominis confirmat, ad malum scilicet culpae devincendum, ut jam supra.

2. Satiat spiritum ad fastidium mundi faciendum : unde Psal. CXXXI, 15 : Pauperes ejus saturabo panibus. Complenda : " Satiasti Domine familiam c tuam muneribus sacris. " Et hoc ad fastidium mundi faciendum. Prov. XXVII, 7 : Anima saturata calcabit favum. Gregorius : " Gustato spiritu, desipit omnis c caro. "

3. De tertio, quod conservat vitam ad Deum semper laudandum, Eccli. XXXIV, 25 : Panis egentium vita pauperum est. Joan. VI , 51 et 58 : Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi... Ego vivo propter Patrem : et qui manducat me, ipse vivet propter me : et haec vita est ad Deum semper laudandum. Psal. cxlv, 2 : Lauda anima mea Dominum, laudabo Dominum in vita mea: psallam Deo meo quamdiu fuero. De his supra sermone IX.

II.

Secundo corpus Domini nominatur sacrificium altaris, et secundum hoc triplicem habet effectum, scilicet, in triplici statu fidelium : I. In hoc mundo, 2. In purgatorio, 3. In coelo. In primo statu peccata relaxat, in secundo poenam alleviat, in tertio gloriam augmentat.

I. De primo, Lev. v, 17 et 18 : Anima peccaverit per ignorantiam, offeret arietem immaculatum. Glossa, super illid Apostoli ad Heb. IX, 22 : Sine sanguinis effusione non sit remissio. ''" Nihil

XIII

" enim prodest capram, id est, asperita-" tem poenitentiae immolare, nisi studue-"ris in Christi immolatione planam fidu- " ciam habere. " Joan. I, 29 : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Paschasius : " Licet omnia peccata in " baptismo sint donata : infirmitas ta-" men peccati, id est, fomes, in carne " remanet. " Et quia adhuc quotidie labimur, saltem in venialibus, ideo pro nobis Christus quotidie immolatur : ut qui semel moriendo mortem devicit, quotidie recidiva delictorum per haec sacramenta relaxet. Ambrosius : " Sicut " quod ubique offertur, unum est corpus: " ita et unum est sacrificium. Christus

" semel in cruce hostiam pro omnibus " obtulit: ipsam offerimus et nunc. Sed " quod nos agimus, recordatio est sacri-" ficii illius : nec causa sua infirmitatis

" repetitur, sed nostrae : quia quotidie " peccamus. "

II. De secundo, Lev. XVII, 11: Dedi vobis sanguinem, ut super altare in eo expletis pro animabus vestris. In hoc figuratum est, quod sacrificium Carnis et Sanguinis Christi valet animabus in poena purgatorii.

Hinc sciendum est, quod tres sunt turmas animarum hinc decedentium. Prima peccantium, secunda poenitentium, tertia innocentium. Primam sacrificium non adjuvat, secundam a poena alleviat, tertiam sine poena per ignem ad coelos sublevat.

I. De primo, I Reg. III, 14: Juravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus usque in aeternum. Domus ejus, id est, omnium in peccatis persistentium. Jer. VII , 13 et seq.: Quia loculus sum ad vos, et non audistis: et vocavi vos, et non respondistis: projiciam vos a facie mea. Projiciam scilicet post hanc vitam vestram malam in poenam infernalem : a facie mea, id est, ab omni bono quod est in coelo et in terra. Tu ergo noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis lau-dem, id est, sacrificium laudis : et non obsistas mihi: quia non exaudiam te. Prov. VI, 32 et seq.: Qui adulter est, id est, amans et adhaerens creaturae ultra mensuram justitiae, perdet animam suam : quia zelus et furor viri non parcet in die vindictas, nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima, quasi pretiosissimum Christi sacrificium.

2. De secundo supra, Lev. XVII, 11: Dedi vobis sanguinem, ut super altare in eo expletis pro animabus vestris. Sanguinem, id est, sacrificium corporis et sanguinis Christi. Sanguinis ponitur pro corpore et sanguine simul, pars pro toto : et quia sanguis in altari non est sine corpore, nec corpus sine sanguine pro animabus, quas scilicet sunt in purgatorio. Augustinus : " Orationibus et elee-" mosynis, etc. " Zach. XIII, 8 et 9 : Partes duae in terra dispergentur, et deficient, id est, infideles et mali Christiani damnabuntur : et tertia pars relinquetur in ea, id est, poenitentes. Et ducam tertiam partem per ignem, id est, animas poenitentium per purgatorium, et uram eos sicut uritur argentum : et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Ipse, id est, populus Christianus in terra derelictus : invocabit me orationibus, eleemosynis, et sacrificio altaris, pro parte ducta per ignem, id est, pro animabus quae sunt in purgatorio: et exaudiam eum, alleviando scilicet poenam illorum et breviando.

3. Detertio,Prov. XXI, 14: Munus absconditum exstinguit iras, iras scilicet Dei, id est, poenas purgatorii, quantum ad animas innocentes, et in praesenti tribulationibus et flagellis satis purgatas. Psal. xxxvii, 2 et 3: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Quoniam sagittas tuas infixas sunt mihi. Furor Dei ardet in inferno, ira in purgatorio, sagitta sive correptio amoris in hoc mundo. Qui ergo hic sagittas correptionis Domini patienter por-

tat, furorem inferni et iram ignis purgatorii duce -Domino illaesus evadet. Isa. xliii, 1 et seq.: Noli timere serve meus. Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina.non operient te: cum ambulaveris in igne, non combureris : quia ego Salvator tuus. Dan. iii, 49 et seq.: Angelus Domini descendit cum Azaria, et sociis ejus in fornacem : et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit...Tunc laudabant Deum dicentes: Benedicite Domino, qui eruit nos de inferno, et liberavit nos in medio ardentis flammae. Isa. lv, 12 : In laetitia egrediemini, et in pace deducemini: montes et colles cantabunt coram vobis laudem.

III. De tertio supra nominato, scilicet, quod sacrificium altaris gloriam beatorum in coelo quodammodo augmentat, Lev. x, 14: Pectusculum sacrificii quod oblatum est, etc. Ut supra Serm. IV. Gregorius : " Eodem momento rapitur in " coelum ministerio Angelorum conse" ciandum corpori Christi, et ante ocu-" los sacerdotis in altari videtur. " Rapitur scilicet corpori Christi consociandum, id est, ad beatos laetificandum. Complenda : " Sumpsimus Domine divi-" na mysteria, quas sicut tuis sanctis ad " gloriam, ita nobis ad vitam prodesse " perficias. "

III.

Tertio, corpus Domini nominatur Sacramentum charitatis, et secundum hoc tres habet effectus : quia tria maxima bona operatur in nobis, scilicet, 1. Spiritus sancti veram participationem, 2. Ippsius Christi certam inhabitationem, 3. In similitudinem imaginis Dei transformationem.

1. De primo, Psalm. lxxx, 17 : De pe-tra, melle saturavit eos. Quia scilicet fideles sugunt de corpore Christi dulcedinem Spiritus Sancti. Sap. xii, 1: 0 quam bonus et suavis est Domine spiritus tuus in omnibus : qui scilicet, de corpore tuo in nos fluit. Augustinus : " Participatione " corporis et sanguinis Christi homo vi-"vit, non sumens tantum sacramenlali-

" ter, quod et mali faciunt : sed pertin-" gens usque ad spiritus participatio-" nem, ut in corpore Domini tamquam " membrum maneat, et ejus spiritu ve-" getetur. "

2. De secundo, Joan. VI, 57: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in eo. Hilarius : " Accepta carne Domini, etc. Est " enim in nobis Christus per carnem, " dum ejus carnem accepimus : et sumus

" in eo, dum secum hoc quod nos summus, in Deo est. " Joan. i, 14: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Dum Verbum carnem assumpsit, in carne nostra habitavit : et dum nos Verbum incarnatum in cibum accipimus, ipsum etiam habitat in nobis.

3. De tertio, Joan. i, 12 : Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomimeejus, id est, deiformes et Deo secundum imaginem similes : nec potest creatura ad majus promoveri, quam quod assimiletur suo Creatori.

Assimilatur autem homo Deo virtute corporis Christi in tribus : 1. In interiori cordis bonitate, 2. In exteriori operis fertilitate, 3. In superiori coelestis regni haereditate.

1. De primo, II Pet. I, 3 et 4: Christus vocavit nos propria gloria sua et virtute, per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit : ut per haec efficiamini divinae consortes naturae. Maxima pro- missa, id est, seipsum. Unde, jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis . Ut efficiamur divinas consortes natural, id est, veras bonitatis, quia natura Dei bonitasest. Ambrosius: " Quia Dominus Jesus con-" sors est divinitatis et corporis: et tu " qui accipis carnem ejus, divina? ejus " substantiae in illo participas alimen-"to, " id est, vere bonus efficeris ab eo.

2. De secundo, Ezech. XVII, 22 et 23; Sumam ego de medulla cedri sublimis, ei ponam: de vertice ramorum ejus tenerum distringam, et plantabo super montem excelsum, et faciet fructum. Medulla sublimis cedri est esterna sapientia. Alti rami ejus sunt patres sancti. Vertex ramorum est Beata Virgo. Pars de vertice est caro Christi sumpta de Virgine. Surculus ergo sumptus de medulla et de vertice ejus, corpus Christi plenum divinitate. Iste plantatus in montem excelsum, id est, in cor justi ad Deum elevatum, facit similem Christo boni operis fructum. De utroque, ad Gal. ii, 20: Vivo, jam non ego : vivit vero in me Christus, me scilicet sibi assimilando interiori bonitate, et exteriori bono opere. Hinc dictum est Augustini : " Cibus sum grandium, cresce, et " manducabis me: nec me mutabis in te " sicut cibum carnis tuae, sed tu mutati beris in me. "

3. De tertio, Joan. I, 12: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Ergo et haeredes. Ad Rom. VIII, 17: Si filii, et haeredes: haeredes quidem Dei, coheredes autem Christi. I Pet. I, 3 et 4: Benedictus Deus, qui regeneravit nos, id est, de filiis diaboli filios suos in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in coetis. Amen.