In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo :
" Et cum vidissem eum, " id est, Christum tantum et talem, " cecidi ad pedes ejus, " prae stupore et admiratione stupefactus, vel quasi non potens sustinere similitudinem humanitatis glorificatae. " Cecidi, " per humilitatem, "ad pedes " paratus ad imitationem. Vel, " Cecidi ad pedes ejus, " indignum me arbitrans et insufficientem ad intuendam ejus divinitatem, et me inclinavi ad intuendam ejus humanitatem. Et in casu notatur infirmitas humanae naturae, et humilitas Joannis. In hoc quod dicit : " Ad pedes ejus, " notatur desiderium imitationis, quasi paratus sum sequi. I Petri, II, 21 : Christus passus est pro nobis, vobis relinquetis exemplum.
" Tamquam mortuus. " Quasi diceret: Non vere mortuus : in quo notatur mortificatio carnalis affectus. Unde, Haymo : " Electi et si moriuntur mundo, tamen imitantes vestigia Christi vivunt Deo. " Ad Galat. ii, 20: Vivo autem, jam non ego, etc.
Sed quaeritur, Cum Apostolus illos qui carnem mortificant pro Christo, dicat mortuos, ad Coloss. III, 3 : Mortui estis, et vita vestra, etc, quare non dicit hic, Cecidi mortuus, sed tamquam mortuus? Responsio. Quia etsi tales mundo moriuntur, et vitiis, vivunt tamen Deo. II ad Corinth. VI, 9 : Quasi morientes, et ecce vivimus.
" Et posuit dexteram suam super me, dicens : Noli timere : ego sum primus et novissimus,
Et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum, et habeo claves mortis et inferni. "
Hic ponitur Joannis consolatio.
Et haec duplex : verbo, et facto : contra duo quae praecesserant. Quia enim cecidit, ponit dexteram super eum ut erigat. Quia quasi mortuus fuit, verbo consolatur ne timeat, dicens : " Moli timere. " Quasi dicat : Cecidi, etc.
" Et posuit dexteram suam super me. " Glossa, id est, spiritum confortantem. Psal. cxvii, 16 : Dextera Domini exaltavit me. Et dicit: " Super me, " ad denotandum quod non poterat per se resurgere, sed per donum divinae gratiae.
" Dicens, " per internam inspirationem, vel toti Ecclesiae per Praedicatores et Scripturam : " Noli timere. " Glossa, pati pro me tribulationes. Matth.X, 28 : Nolite timere eos qui occidunt corpus.
Et subdit duplicem causam. Una : quia ipse qui tantus erat, non timuit mori pro nobis. Alia : quia potens liberare a tentationibus cunctis, ibi, v. 18 : " Et habeo claves. "