Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Dicit igitur :
" Et veniunt mater ejus, "
Carnalis, " et fratres " ejus, consobrini, non uterini : quia tales fratres non habuit. Causa autem adventus fuit quia accurrunt quando turbae ad improperia insurrexerunt : et quando sui, scilicet discipuli, in furorem raptum esse dixerunt : volentes eum a turbis abstrahere, ne contumeliam pateretur.
" Et foris stantes, " extra ambitum turbarum, quia propter pressuram appropinquare usque ad ipsum non poterant, " miserunt ad eum, " nuntios qui se pressurae immiserunt, " vocantes eum, " ut a turbis abstraheretur, ne forte contumeliam pateretur. Et hoc non erat faciendum. Luc. ii, 49 : Quid est quod me quaerebatis ? nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse ? II ad Corinth. v, 16 : Nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Ad Galat.I, 46 : Non acquievi carni et sanguini.
" Et sedebat circa eum turba, "
Tunc quiescens, ut dicit Glossa, in spirituali intelligentia sermonum ejus. Unde Philosophus : " .In sedendo et quie" soendo, fit anima sciens et prudens. "
" Et dicunt ei. "
Illi qui missi ad eum fuerant, ut a turbis eum abstraherent : " Ecce mater tua, " quae propinquissima tibi est. Tob. IV, 3 : Honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae ejus, " Et fratres tui, " post matrem propinquiores. Et fuerunt consobrini Jacobus minor, et Judas Thaddaeus, et Simon Cananaeus, et Joseph Justus : hi enim fratres Domini dicuntur. " Foris quaerunt te, " stantes extra ambitum turbarum, ut per hoc a turbis abstraheretur : quia in tanta nequitia circumdederant eum Scribae et Pharisaei, quod propinqui Domini timorem habebant de ipso, nondum plenam fidem habentes de divinitate ipsius. Unde etiam postquam in hac disputatione de Pharisaeis triumphaverat, beata Stella, ancilla beatae Marthae, alta voce prae gaudio clamavit illud, Luc. XI, 27 et 28 : Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. Et Dominus, ut spiritualia corporalibus praeponenda esse significaret, dixit : Quinimo beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud.
" Et respondens eis, ait. "
Spiritualia corporalibus praeponenda esse designans, et in retractione a spiritualibus, carnales non esse agnosoendos parentes.
" Quae est mater mea ? " In talibus enim locum habet quod dixit, Joan. ii, 4 : Quid mihi ei tibi est, mulier. " Et " qui sunt " fratres mei ? " Deuter. xxxiii, 9 : Qui dixit patri suo, et matri suae : Nescio vos : et fratribus suis : Ignoro vos : et nescierunt filios suos. Psal. xliv, 11 et 12 : Obliviscere populum tuum, etdomum patris tui: et concupiscet rex decorem tuum.