DE COGNITIONE DEI. TRACTATUS IMPERFECTUS.

 QUAESTIO PRIMA.

 His praemissis, probo quod de Deo possit haberi cognitio abstractiva, sicut de aliqua quidditate. Quia quicumque cognoscit actum visionis beatificae,

 QUAESTIO II.

 Adhibita distinctione scientiae in virtualem et formalem, et enumeratis conditionibus essentialibus et accidentalibus scientiae, tam ex parte objecti

 QUAESTIO III.

 Hoc viso, ad quaestionem dico, quod cognitio proprietatum personalium potest habere rationem scientiae, et probatur ista propositio : de omni illo de

 QUAESTIO IV.

 Propositis quibusdam difficultatibus, quas in fine quaestionis dissolvit, docet cognitionem Dei abs tractivam dari posse per speciem creatam, quae rep

 QUAESTIO V.

 Secundo ostenditur, quod differt specie intuitiva et abstractiva. Et primo arguitur ex comparatione potentiarum, quia quaecumque arguunt diversitatem

 QUAESTIO VI.

 QUAESTIO PRIMA.

 Ex hoc loco, et illatione istarum propositionum manifeste colligitur Scotum admittere distinctionem formalem inter eas realitates,quae non sunt eaedem

 Adductis variis argumentis contra distinctionem formalem, alia octodecim adjungit, in quibus potissimas quasque difficultates, quae contra eamdem urge

 Dico primo, in divinis Deitas est sub completa actualitate ex natura rei, et paternitas sub incompleta actualitate est ibi ex natura rei, illa est act

 QUAESTIO II.

 Circa istam quaestionem brevissime sic procedam: primo jam declarabo quod intellectus et voluntas in Deo non sunt totaliter idem: secundo, probabo quo

 QUAESTIO III.

 Circa primum nota, quod secundum beatum Augustinum homilia prima super Joannem, super illo verbo, sine ipso Verbo factum est nihil, exponit, id est, p

 Viso quid est peccatum mortale, videndum est de distinctione ipsorum actuum, circa quod notandum est, quod cum sint tres bonitates, scilicet naturalis

 Viso quae sit tertia bonitas actus, videndum est de actu Ecclesiastico. Actus autem Ecclesiasticus dicitur ille, qui ab institutione Christi et Eccles

 De munditia et puritate requisita ad ministrationem Sacramenti Baptismi, ad salutem necessarii, agit Scotus in 4. d. 5. q. 2. a n. 5. et de requisitis

 QUAESTIO IV.

 Sed dices: Christo et Martyribus praemium meritorum suorum est redditum abundanter: ergo non transit eorum paenalitas ad alios, cum sit sufficienter e

 Ex iis patet quod tria requiruntur ad hoc ut Indulgentiae valeant, scilicet auctoritas ex parte conferentis: indigentia, ex parte recipientis: pia cau

 Ex iis potest Indulgentiae descriptio colligi: Indulgentia est remissio paenae temporalis debitae pro peccatis actualibus paenitendum, non remissae pe

 Circa quartum arguitur primo quod Indulgentiae non possint dari. Agens instrumentale non extendit se ultra operationem principalis agentis. Praelati s

 Quaestionem hanc : an indulgentias tantum valeant, quantum sonant? Theologi antiqui communiter proponunt, circa quam in varias et extremas aliqui abie

 Tribus modis ait hic aliis applicari posse merita, qui ferme coincidunt cum aliis totidem modis, quos enumeravit et explicavit in quodl. 20. art. 1. S

 QUAESTIO V.

 Ad istam quaestionem respondet Magister Joannes de monte S. Eligii, in uno Quodlibeto, primo distinguendo quaestionem secundo, de quaestione juxta du

 Praemisso notabili de triplici modo conceptus simpliciter simplicis, mere simplicis et multiplicis et de trino actu intelligendi, de quibus late agit

 Quoad rationes ad aliam partem, quia magistrales sunt, volo discurrendo respondere ad singulas. Ad primam, quando arguebatur ad principale sic : conce

 QUAESTIO VI.

 Divisa quaestione in quinque partes, in prima tractat quae sitsacra Scriptura? quanta sit ejus auctoritas ? unde dicatur Canonica? dubitat an omnes ve

 Multiplicis hujusmodi sensus sacrae Scripturae hoc ipsum exemplum civitatis Jerusalem adducit Lyranus in prologo commentariorum ad Testamentum vetus,

 Circa quartum, sciendum quod duplex est certitudo : Una adhaesionis, et talis est in iis quae tenemus per fidem, et in iis quae ex fide sequuntur de n

 Dum haec scriberem, et Lyranum circa intelligentiam quorumdam locorum, quae de Salomone plurimi interpretantur, consulerem, incidi in c. 7. lib. 2. Re

 QUAESTIO VII. Utrum scientia naturalis sit scientia una ?

 Praecipuam hujus quaestionis partem habet Doctor lib. 6. Metaph. q. 1. ubi etiam hanc Henrici Quodl. 9. q. 4. de multiplicandis specie scientiis secun

 Alii ergo quantum ad istum articulum dicunt aliter quod unitas scientiae secundum speciem specialissimam attendatur penes unitatem subjecti, de quo es

 Quantum igitur ad istum articulum, unde scilicet sumatur unitas et distinctio scientiarum, duo declarabo : Primo, quomodo potest intelligi respectu al

 Respondet ad argumenta, quibus in principio quaestionis videbatur probari objectum scientiae naturalis, sive librorum de Physico auditu esse ens mobil

Scholium.

Refert latissime opinionem Joannis a monte S. Eligii, Belgae, qui sibi fuit synchronos, negantis conceptum entis infiniti esse perrectissimum omnium, qui de Deo naturaliter possint haberi in via, sive ille comparetur ad conceptum quemcumque, sive simplicem, sive compositum. Similem habet opinionem Henric. in Summa citatus in initio quaestionis, de qua Scotus in 1, d. 3. q. 2.

Ad istam quaestionem respondet Magister Joannes de monte S. Eligii, in uno Quodlibeto, primo distinguendo quaestionem; secundo, de quaestione juxta duplicem ejus intellectum tenet duas conclusiones, quas nititur confirmare per plures rationes. Distinctio quam ponit, est ista i De perfectione conceptus entis infiniti in comparatione ad alios conceptus possibiles haberi de Deo ex puris naturalibus, vel fit comparatio entis infiniti ad aliquem alium conceptum unum et simplicem, sicut est conceptus boni per se, vel veri per se, et sic de quolibet alio per se sumpto ; vel fit comparatio non tantum ad conceptum unum simplicem per se sumptum, sed ad conceptum aliquem multiplicem sive compositum, includentem multos conceptus partiales, sicut est conceptus compositus aggregans in se conceptum boni, veri, sapientis,justi, et alios plures.

Hac distinctione praemissa, respondendo ad quaestionem, tenet duas conclusiones negativas: prima est, quod si accipiatur quaestio secundum primum intellectum, conceptus entis infiniti non est conceptus perfectissimus possibilis haberi de Deo a viatore ex puris naturalibus. Secunda conclusio est, quod si accipiatur quaestio secundum alium intellectum dictum, conceptus entis infiniti non est per.

fectissimus conceptus possibilis haberi de Deo ex puris naturalibus. Utraque probatur, et primo sic : conceptus quo concipitur res secundum esse substantiale et primarium, est perfectior conceptu quo concipitur res secundum esse accidentale et secundarium. Ista probatur : sicut esse substantiale rei et primum est perfectius quam esse ejus accidentale et secundarium, ita proportionaliter conceptus correspondens esse substantiali et primo ipsius rei, debet esse perfectior conceptu correspondente esse secundario et accidentali ipsius rei : sed concipiendo Deum ut ens infinitum, non concipitur ipse Deus secundum ejus esse substantiale et primum, sed secundum quamdam perfectionem communem sibi accidentalem; ergo conceptus entis infiniti non est conceptus perfectissimus possibilis haberi de Deo a viatore ex puris naturalibus. Minor ista probatur : Infinitas enim videtur esse passio quanti et magnitudinis, dicente Philosopho primo Physic. text. 35. deinceps : Infinito respectu quanti congruit etiam quantum, et finitum et infinitum sunt differentiae quantitatis. Unde infinitas non convenit Deo, nisi prout inesse supponitur ratio quantitatis, non molis, sed perfectionis. In hisenim, secundum beatum Augustinum 5. de Trinitate cap. 8. quae non sunt mole magna, idem est majus esse quod melius esse. Concipere ergo Deum ut ens infinitum, non est aliud quam concipere ipsum sub ratione magnitudinis non habentis finem; sed conceptus ut magnus, non est conceptus quo concipitur Deus secundum esse suum primarium et substantiale, sed potius secundum esse ejus quasi secundarium et accidentale.

Confirmatur ista ratio : quia cum quaeritur, quantus est Deus? Convenienter respondetur, infinitus et immensus: et ideo dicunt Doctores communiter, quod infinitas natura Iis nihil aliud est quam divinae magnitudinis immensitas. Cum autem quaeritur per quaestionem de substantia, quid est Deus? Non respondetur, nec bonus, nec sapiens, nec immensus, sed potius substantia pura intellectualis vel hujusmodi; ergo conceptus entis infiniti non respondet esse quidditativo et primario ipsius Dei,etper consequens non est conceptus perfectissimus possibilis haberi de Deo a viatore ex puris naturalibus.

Item, conceptus correspondens perfectioni attributali in Deo, non est ita perfectus, sicut conceptus correspondens perfectioni primariae et essentiali: quia perfectio attributalis est quodam modo accidentalis, superveniens subjecto perfecto in esse: sed infinitas est perfectio attributalis in Deo, et quasi de secundario intellectu divinae naturae, et consequenter spectat ad primarium intellectum essentiae divinae, quo scilicet Deus intelligitur actus purus, substantialis, primus: ergo conceptus infiniti non est perfectissimus conceptus possibilis haberi a viatore ex puris naturalibus. Major est evidens, minor probatur. Illud quod importat in Deo perfectionem simpliciter absque defectu et immutatione, pertinentem quasi ad aliud genus a Substantia, videtur esse ipsi Deo perfectio accidentalis ; sed infinitas est hujusmodi, quia sequitur magnitudinem Dei spiritualem, et ideo quasi ad aliud genus quantitatis, infinitas quae est quasi ejus passio, ad aliud genus a substantia pertinet, et per consequens praesupponit conceptum correspondentem primario esse ipsius Dei. Similiter infinitas dicit perfectionem simpliciter sine defectu et limitatione, quasi supervenientem esse substantiali ipsius Dei; infinitas ergo est perfectio attributalis ipsius Dei. Confirmatur, quia quod infinitas sit perfectio attributalis, videtur esse intentio Augustini 5. de Trinitat. cap. 5. Si dicimus, aeternus, incorruptibilis, immortalis, immutabilis, unus, sapiens, potens, speciosus, justus, bonus, beatus, spiritus, horum omnium novissimum quod posui, quasi tantum modo videtur significare substantiam ; caetera vero hujus substantiae qualitates. Qua ratione autem aeternum et immortale, dicuntur perfectiones attributales supervenientes quasi esse primario ipsius Dei, eadem ratione v idetur infinitum, quod consequitur magnitudinem Dei esse perfectio attributalis. Conceptus ergo, quo concipitur Deus in toto genere entium, substantia prima specialissima est perfectior conceptus, quam ille quo concipitur ut ens infinitum.

Item conceptus subjecti est perfectior quam sit conceptus passionis, sicut et subjectum perfectius est passione; sed conceptus quo concipitur Deus ut substantia prima perfectissima, est conceptus subjecti: conceptus autem quo concipitur ut ens infinitum, est con- .

ceptus quasi passionis; ergo conceptus entis infiniti non est perfectissimus conceptus possibilis haberi a viatore ex puris naturalibus. Minor probatur ex hoc quod Deus est ens substantiale primum, consequenter intelligimus ipsum per modum passionis esse infinitum, nam ex hoc quod est primum, consequenter infertur ipsum esse interminatum et ab intraetab extra, et ex hoc consequenter ipsum esse illimitatum, et per consequens ipsum carere fine et termino in perfectione, et hoc est ipsum esse infinitum) ergo infinitum consequitur ipsum Deum quasi passio ejus, ut est ens substantiale primum simplicissimum.

Item, ille conceptus ex quo a priori quasi causaliter et propter quid sequitur alius, est perfectior illo qui sequitur: sed ad conceptum quo concipitur Deus ut ens primum et simplicissimum a priori, quasi causaliter et propter quid sequitur conceptus, quo concipitur ut ens infinitum. Quamvis enim ex conceptu infiniti sequitur illud quod est infinitum esse ens primum, et a se et per se, et actum purum illimitatum, hoc est tamen quasi a posteriori arguendo:sed ex hoc quod Deus est esse substantiale primum, sequitur a priori ipsum habere magnitudinem perfectam, illimitatam et infinitam; ergo conceptus quo concipitur Deus, ut ens substantiale primum, est perfectior conceptus conceptu quo concipitur Deus, ut est ens infinitum.

Item, conceptus quo concipitur res in speciali et distincte secundum naturam ejus et quidditatem,

et quasi differentiam specificam, est perfectior illo conceptu, quo concipitur res indistincte et confuse etiam in quodam involuto; sed conceptu quo concipitur Deus ut infinitus et in perfectione, non cognoscitur divina natura, nisi in quodam involuto multum confuse et implicite; nam cognoscendo Deum ut ens infinitum, adhuc restat inquirere cujus conditionis sit illa perfectio infinita ; non enim ex hoc statim est manifestum an pertineat ad substantiam vel ad accidens ? an sit corporea vel incorporea ? an vivens, an non vivens ? conceptu autem quo cognoscitur Deus, quod est intelligere substantiale primum actualissimum magis acceditur ad cognitionem specialem et distinctam ipsius Dei, et quasi differentiam specificam explicantem, prout est possibile a nobis quidditatum differentiam intelligi: ergo conceptus quo sc concipitur Deus, est perfectior conceptu quo concipitur ut ens infinitum.

Confirmatur ratio ista ex intentione : nam circa istum conceptum, scilicet quod in Deo sit intelligere perfectissimum et actualissimum, tanquam circa conceptum nobilissimum possibilem haberi de Deo ex puris naturalibus, multum laboravit Philosophus 12. Metaphysicae text. com. 39. ubi dicit sic : Quamvis optima pro voluptate nobis et speculatio delectabilissimum, et optimum. Si ergo sic bene habet, ut nos quandoque, Deus semper mirabilis est, si autem magis adhuc mirabilius habet, et vita utique existit : etenim intellectus actus, vita, illud autem ipse actus est, actus autem quod

secundum se illius vita optima et sempiterna. Unde post concludit: sic autem habet ipsam sui ipsius intelligentiam toto aeterno. Et ibi dicit Commentator : manifestum est quod intelligere per intellectum qui est in nobis, est valde voluptuosum, et nobilius omnibus rebus existentibus in nobis. Videtur ergo quod conceptus quo concipitur Deus sub ratione primi intellectus, primi substantialis, super omnia speculantis et intelligentis actum, sit perfectior quam ille quo concipitur Deus sub ratione entis infiniti. Item, ille conceptus de Deo est perfectior quo concipitur sub ratione volitiva, declarativa et optima: perfectio autem optima et su. per omnes delectabilis ab omni intelligibili ente, est nobilissimum intelligibile semper actu perfecte intelligere, et nihil nobilius, aut excellentius potest cogitari quam vivere vita intellectuali perfecta se. cundum actum,quod satis apparet ex 10. Metaph. et ex eo quod dicit Philoso phus libro 12. text. 51. Quid utique erit insigne et venerabile, si non intelli gat? ergo conceptus quo concipitur Deus perfectissimus intellectus, vivens vita intellectuali perfectissima, est perfectior conceptus, quam conceptus quo concipitur ut ens infinitae perfectionis.

Item, conceptus ille quo concipitur Deus secundum esse absolutissimum, abstractissimum, est perfectior conceptu quo concipitur secundum aliquam rationem determinatam et contractam. Ista probatur, quia conceptus quo concipitur secundum esse absolutissimum, actualissimum et abstractissimum magis explicat et indicat naturam divinam secundum suum esse, quod habet in rerum natura, quam conceptus quo concipitur secundum aliquam specialem rationem et determinatam, Et probatur ex sacra Scriptura, per quam Deus indicans naturam suam habere esse actualissimum, sine omni potentia absolutissimum et abstractissimum, nominat se qui est, dicens in Exod. cap. 3. Sic dices filiis Israel, qui est, misit me ad vos: sed esse actualissimum, sive conceptus ille quo concipitur natura divina inquantum habet esse in rerum natura secundum esse actualissimum, sine omni potentia absolutissimum et actualissimum : conceptu autem infiniti concipitur secundum aliquam rationem particularem et determinatam, est enim infinitas una distincta ratio, contra alias, sicut bonitas, aeternitas et hujusmodi: ergo conceptus quo concipitur Deus ut ens infinitum, non est perfectissimus conceptus possibilis haberi de Deo ex puris naturalibus.

Item, illa scientia est perfectior quae ordinatur ad cognoscendum Deum absolute sub ratione Deitatis, quam illa quae ordinatur ad cognoscendum Deum sub ratione infinitatis : propter hoc enim Deus non ponitur subjectum in Theologia sub aliqua ratione speciali et determinata, et quasi secundum modum intelligendi naturam divinam determinate, quia talis cognitio dicitur esse particularis; nec esset ita perfecta et nobilis, sicut illa quae absolute tradit cognitionem deDeo; ergo cognoscere Deum absolute sub ratione Deitatis, ut est cognoscibilis ex creaturis, est perfectius cognoscere Deum quam cognoscere ipsum sub ratione entis infiniti, quod est cognoscere ipsum sub aliqua una ratione speciali distincta contra alias.

Et confirmatur ista ratio, quia Deus nec intelligenti se, vel videnti ipsum objicitur sub aliqua ratione speciali, et secundum rationem suae nudae quidditatis et naturae, in quidditate et natura includuntur omnes rationes de Deo cognoscibiles ; nunc autem certum est quod Deus habet de se conceptum perfectissimum ; et similiter Beati habent conceptum perfectiorem de Deo quam nos; ergo conceptus quo concipitur Deus a viatore sub ratione Deitatis absolute, est perfectior, quo concipitur sub ratione entis infiniti.

Confirmatur secundo ratio sic : Voces sunt signa conceptuum, qui sunt in anima: nomen ergo naturae divinae magis sibi proprium et impositum ad significandum naturam divinam quam in specie sub differentia specifica prout continet quidquid ad naturam et perfectionem ejus essentialem pertinet, et ab omni alio differt, perfectiorem conceptum exprimit quam nomen, quod non est tale ; sed hoc nomen Deus secundum communem usum, tam fidelium quam infidelium, sicut imponitur ad significandum naturam divinam in modo praedicto, prout cognoscibilis est a viatore ex puris naturalibus magis exprimit divinam naturam quam nomen infiniti.

Item, ille conceptus quo habito, quolibet alio circumscripto, illud de quo habetur, est ens nobilissimum et perfectissimum, est perfectior illo quo habito, quolibet alio circumscripto, illud a quo habetur, non est ens nobilissimum et perfectissimum ; sed conceptus quo cognoscitur Deus, ut ens primum intellectivum, vel Intelligentia prima, est talis, quod eo habito, circumscripto quolibet alio, adhuc illud de quo habetur, est ens nobilissimum naturae in gradibus entium, poterit perfectior gradus inveniri ; conceptus autem infiniti non est talis, quod eo habito, circumscripto quocumque alio, illud de quo habetur non erit ens nobilissimum. Posito enim quod Sol esset infinitae perfectionis, et duraret in infinitum, adhuc non esset tantae perfectionis, sicut anima intellectiva, quae hodie inciperet esse et cras desineret esse: ergo conceptus, quo concipitur Deus ut Intelligentia prima, est perfectior conceptu quo concipitur ut infinitus.

Item, conceptus correspondens rei secundum naturam suam absolute, est perfectior conceptu correspondente modo ejusdem rei. Ista patet : Modus enim rei consequitur ipsam rem, et habet debiliorem entitatem, et si aliquam perfectionem dat, illam sortitur ex natura rei, cujus est modus; sed infinitas, etiam secundum tenentes opinionem contrariam, dicit modum intrinsecum naturae divinae, et cujuslibet perfectionis essentiae divinae; ergo conceptus quo concipitur natura divina in se, et etiam quaelibet ejus perfectio in se et absolute, est perfectior conceptu entis infiniti.

Confirmatur ratio, quia infinitas

ut dicit modum rei, non importat perfectionem nisi rei, cujus est : unde cum linea non dicat ens magnae perfectionis, nec infinitas lineae dicet magnam perfectionem ; infinitas autem sapientiae et potentiae dicet magnam perfectionem, quia sapientia et potentia dicunt magnam perfectionem ; conceptus ergo infiniti secundum se, ut distinctus contra conceptum rei cujus est modus, non videtur esse perfectior conceptu quo concipitur natura ipsa absolute cujus est modus; conceptus igitur naturae divinae, ut concipitur ut actus primus absolute, est perfectior conceptu quo concipitur ut ens infinitum.

Item, Philosophus, qui processit ad cognoscendum Dominum ut cognoscibilis est ex puris naturalibus, parum locutus est de infinitate primae Intelligentiae, qui Deus est, et specialiter de infinitate perfectionis naturae, et non in hoc terminavit suam cognitionem libro 12. Metaph. sed in hoc quod Deus est summum bonum totius universi, gratia cujus sunt omnia, sicut quae in domo propter dominum, in exercitu propter Ducem: conceptus igitur entis infiniti non videtur conceptus perfectionis simplicissimus possibilis haberi ex puris naturalibus de Deo a viatore.

Item, generaliter in quolibet esse causam finalem agentem vel formalem extra rem, est magnae perfectionis et dignitatis; igitur esse causam primam omnium, et nullam habere causam est summae dignitatis: et ideo quia ex motu et ordine entium secundum gradum speciei, et secundum ordinem causae et causati, potest eminenter evenire quod primum in entibus talem habeat ordinem ad alia, ut sit prima causa agens omnium, et prima forma exemplaris, mensura omnium entium, et ulterius finis, in quo sunt omnia ordinata, et cujus causa sunt omnia; et in cognitione talium de Deo multum laboravit Philosophus, et dixit quod causa finalis est nobilissima omnium et causa causarum. In hac cognitione terminavit Philosophus suam inquisitionem de Deo, dicens quod esset bonum, sive finis omnium dicitur;unus ergo prin ceps ; conceptus ergo quo concipitur quod est causa finalis omnium et primum agens, est perfectior conceptus, quam ille conceptus quo concipitur esse perfectionis infinitae praecise : nam ex eo quod concipitur praecise perfectionis infinitae, non habetur quod sit causa omnium, et quod sit unum. Imo posset dubitari, an quaelibet Intelligentia esset talis sed de una sola substantia verum esse potest quod sit causa omnium, et ideo tanquam ad conceptum perfectissimum possibilem haberi ex naturalibus, videtur terminari inquisitio Philosophorum, quod Deus in toto universo sit tale, quod ab ipso efficiente primo et fine ultimo dependent omnia, ut satis innuit Commentator in libro de substantia orbis. Et etiam Scriptura dicit, Ego sum alpha et omega.

Item, quod Deus, qui non est nobis cognoscibilis naturaliter, nisi per creaturas magis similes et res magis notas, potest perfectius cognosci : sed creatura Deo magis similis et nobis magis nota, est anima nostra ; ergo per eam potest Deus a nobis perfectius cognosci, sed per eam per se et directe cognoscitur sub conceptu intellectualitatis, non perfectionis: sic est ergo conceptus quo concipitur sub ratione perfectionis infinitae.

Sic patet prima conclusio negativa, quod conceptus entis infiniti non est perfectissimus conceptus possibilis haberi de Deo a viatore ex puris naturalibus, comparando conceptum entis infiniti ad aliquem unum conceptum non aggregantem multos.

Secunda conclusio, scilicet quod conceptus entis infiniti non sit perfectissimus conceptus possibilis haberi a viatore de Deo ex puris naturalibus, comparando conceptum entis infiniti ad aliquem conceptum compositum aggregantem in se multos conceptus partiales. Probatur primo sic : cum Deus naturaliter non cognoscatur a nobis nisi per conceptus acceptos a creaturis, quorum nullus potest adaequare perfectionem divinam, sed quilibet proportionaliter deficit a perfectione divina, conceptus aggregans in se plures partiales acceptos a particularibus creaturis, est perfectior conceptus ad cognoscendum, quam conceptus unus singularis acceptus ab una creatura tantum ; sed compositus aggregans in se conceptus partiales, boni, veri, justi, sapientis, sumitur a pluribus perfectionibus repertis in eis quam conceptus entis infiniti, qui est conceptus unus singularis: igitur conceptus compositus aggregans in se multos, scilicet conceptus particulares, est perfectior conceptus quam conceptus entis infiniti.

Confirmatur haec ratio per simile in creaturis sic : Conceptus, qui habetur de re per orationem definitam, est perfectior conceptu qui habetur nomine definiti, quia conceptus definitus est explicatus, et ideo magis distincte et determinate cognoscitur res per ipsum conceptum definiti; ergo similiter in Deo conceptus compositus aggregans in se multos conceptus partiales, sumptos ex diversis perfectionibus repertis in creaturis, fit quasi conceptus definitus ipsius Dei secundum nostrum modum intelligendi ; conceptus autem entis infiniti fit quasi conceptus definiti includens implicite perfectiones, quas dicunt alii conceptus partiales explicite: sequitur quod conceptus compositus aggregans in se omnes partiales possibiles haberi de Deo a viatore ex puris naturalibus est perfectior quam conceptus entis infiniti.

Confirmatur hoc idem, cum enim intellectus noster qui naturaliter rem desiderat perfecte cognoscere, magis quietatur cognoscendo et concipiendo Deum conceptu composito aggregato ex omnibus particularibus possibilibus haberi ex puris naturalibus, puta, concipiendo ipsum bonum, justum, et sapientem, actum purum, intelligentem et sic de aliis, quam concipiendo ipsum ens infinitum : quod patet, quia concipiendo ipsum ut ens infinitum, et nihil plus adhuc contingit dubitare et inquirere in speciali: utrum ens tale infinitum sit bonum, intelligens? utrum corpus vel spiritus, et multa talia: qui autem concipit eum sub omnibus aliis conceptibus, sub quibus cognoscibilis est a viatore ex puris naturalibus, de nullo tali habet dubitare ; conceptus ergo talis compositus magis quietat intellectum nostrum quam conceptus entis infiniti, et per consequens est perfectior.

Item, cognitio habita de re cui non potest fieri additio, est cognitio perfectissima possibilis haberi de re, perfectum enim est cui nihil deest, ut patet. Sed ex conceptu aggregato ex omnibus possibilibus de Deo cognosci, colligitur cognitio de Deo, cui ex naturalibus non potest fieri additio ; ergo talis conceptus est perfectissimus conceptus possibilis haberi de Deo ex puris naturalibus, et non conceptus entis infiniti.