CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Quartum, scilicet recipientium diligentia, etc. Haec via ad duo potissimum conducit, primo est principaliter ad probandam auctoritatem Scripturae propositae ab auctoribus, de quibus in praecedenti via. Secundo ad suadendum non fuisse adjuncta aliqua, aut mutata in eadem Scriptura quod derogaret ejus auctoritati.
Quantum ad primum, evidens esse debet, multitudinem primam Christianorum non admissuram fuisse ullo modo doctrinam tam in se, quoad illa quae refert de Christo, peregrinam, quam omnium gentium institutis adversam, carni ac sanguini repugnantem, et ex qua nullum temporale emolumentum, detrimenta vero innumera expectari poterant, nisi adhibita magna prorsus diligentia ejus probandae ac examinandae. Rursus cum constet in primis nostrae religionis exordiis varia prodiisse Evangelia Thomae, Barnabae, Thaddaei, Bartholomaei, Andreae, aliorumque Apostolorum, ac Sanctorum virorum nominibus, et varias actuum Apostolorum historias ; certe credi non potest sola quatuor Evangelia, quae in novo Testamento modo habentur, et Acta Apostolorum a Luca conscripta, aliis rejectis, tanquam divinam auctoritatem habentia esse recepta, nisi magno praemisso examine et re mature considerata. Itaque de diligentia sufficienti adhibita non potest dubitari: ea autem supposita in primis habemus, quicumque demum istius doctrinae fuere primi Doctores, magnae fuisse prorsus auctoritatis ac sanctitatis; nec enim alias, qui tam diligentes erant in doctrina quam profiterentur examinanda eam, quae ab aliis proveniret, admitterent. Deinde sequitur, si fidem ullis rebus, quae nobis ipsis non constant, habere velimus (ut facere certe debemus, quia alias non credemus nos natos aut educatos tali vel tali loco, aut haec ad hos bona, illa ad illos pertinere, et sic perventendae omnis reipublicae viam aperiemus) credere debemus doctrinam eam divinae innixam esse auctoritati, quam ut talem majores nostri tanto et tali adhibito examine accepere. Confirmatur hoc efficaciter, quia ex iis qui hanc Scripturam et doctrinam in eo contentam acceperunt ut divinam, plures fuerunt qui, cum antea aliam religionem et doctrinam professi sunt, et maximo ingenio doctrina imbuti fuerant (ut de Augustino, Justino, et infinitis aliis manifestum est) ad nostram religionem transierunt, Sed certe est omnino incredibile id eos facturos, nisi evidenter aut saltem longe magis probabiliter, quod sufficit ad propositum, constaret ipsis illam aut fuisse receptam primo rationabiliter, atque adeo praemissa debita circumspectione, aut postea fuisse sufficienter confirmatam.
Confirmatur secundo, quia saltem impossibile est quin tot annorum curriculo, quibus Christiana religio floret, deprehenderetur aliquando adhibitam non fuisse debitam in ea admittenda diligentiam et curam, praesertim cum tot libri pro et contra scriberentur, tot haberentur disputationes, tot cogerentur Concilia, tot uterentur viis ad eam impugnandam Imperatores, Reges, Principes, Philosophi, diabolus ipse. Quantum ad secundum de adhibita diligenlia non permittendae alicujus mutationis, saltem per additionem alicujus, quod non esset divinae auctoritatis, aut omissione alicujus necessarii, ex iisdem principiis constat, quia non est verisimile talem communitatem, qualis est Christiana, in re tam necessaria ad salutem et conservationem suas professionis fuisse negligentem, nec est ullum indicium ex quo talis negligentia colligi posset. Sine fundamento autem aliquo hoc in dubium vertere esset omnino irrationabile, praesertim cum adhibuerit tantam diligentiam de tempore in tempus in rejiciendis quibuscumque novitatibus concernentibus fidem. Et sane cum semper ab initio no strae religionis habuerit et modo habeat plures adversarios, qui diligentissime laborant in ea impugnanda, si quae foret talis mutatio in Scriptura, facile eam objicere possent et ostendere quando contigit ; unde cum id facere non possint, signum salis evidens moraliter est, tale quid non accidisse.
Nec refert varias esse translationes Scripturae aliqualiter diversas, et aliqua esse in nostra translatione, quae non reperiuntur in textu Hebraico ; tum quia istae variationes non sunt factae in rebus necessariis; tum quia prout Scriptura habet varias explicationes, quarum quaelibet est vera, ita potest habere varias translationes, quarum quaelibet sit bona ; tum quia potius dicendum est mutationem esse fictam in libris Hebraicis modo exstantibus, quam textui vulgato aliquid esse additum, quod non fuerat in antiquis codicibus, ex quibus facta erat translatio , tum quia si quid adderetur, id esset speciali assistentiae Spiritus sancti adscribendum, quem non est credibile permissurum fuisse, ut aliqua talis additio fieret in libris tantae auctoritatis, receptis magis communiter a sua Ecclesia, nisi ipsomet tam concurrente quam concurrebat cum primis Scriptura auctoribus.