IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(c) De secundo principali, etc. Secundus articulus declarat, qua ratione istae quinque conditiones possint applicari definitioni Sacramenti, et submoveri impedientia: primo ex eo quod Deus possit producere effectum Sacramento significatum, et hujus effectus instituere signum significans sensibile, et huic signo infallibiliter cooperari positis requisitis. Patet quod ratio ista signi sensibilis practici causantis gratiam, etc. non sit ratio falsa in se, aut impossibilis. Secundo, ex eodem patet quod non sit negatio, aut privatio, sed aliquid positivum, quod non sit ens per accidens, sed per se, ut probat contra Richardum, quia licet materialiter includat plura in se formaliter, est aliquid simplex, non secus quam idem accidens si esset in pluribus subjectis, nam ratio signi ex instituto et efficaciter,
etc. spectat ad unum per se conceptum, pluralitas se habet ex parte fundamenti, vel termini, ut in sequenti declarabitur. Resolvit denique quod haec definitio deficiat ab illa conditione, quod est explicare quid completum entis realis, seu extra animam existentis, quia licet in re sit aptitudo ad signandum effectum signatum, tamen ipsa significatio non competit ei, nisi per actum imponentis, non autem ex natura rei.
Aptitudo illa ad signandum, quam habet res sensibilis instituta, attenditur penes analogiam quamdam, quam habet ad effectum quem significat, ut ablutio corporis per aquam ad ablutionem significandam animae a peccato per gratiam. Hinc Augustinus epistola 23. ait: Sacramenta quamdam similitudinem habent earum rerum, quarum sunt Sacramenta, quam si non haberent, omnino Sacramenta non essent, etc. et lib. de Catechizandis rudibus cap. 26. monet ut ex similitudine rei catechumenus de effectu invisibili, quem significat, instruatur. Idem alii Patres insinuant, declarantes rationem, ob quam Sacramenta in rebus sensibilibus institutae sunt, esse, ut ex his ad intelligibilia et invisibilia animus assurgat. Unde hanc , similitudinem analogam proportionis tam Magister quam Hugo in definitionem Sacramenti transtulerunt.
Vasquez disp. 128. cap. 4. hanc interpretationem reprobat, quia Augustinus non intelligit simultitudem naturalem, sed eam, quae est signi ex instituto, sed melius antiqui ; unde Augustinus subdit: Ex hac autem similitudine plerumque etiam ipsarum rerum nomina accipiunt, etc. et in alio loco citato: Dicendum etiam, inquit, et quid significet, et sermo ille, quem audivit, quid in illo condatur, cujus illa res similitudinem gerit, etc. utrumque ergo comprehendit
Augustinus, et similitudinem naturalem, et institutionem, quae accedit ; et licet haec potior sit, illa etiam ad effectum instructionis plurimum conducit, ut patet ex Patribus. Caste ergo loquitur Doctor, appellans illam similitudinem aptitudinem ad significandum, et ipsam ait significationem esse ex impositione.
Concludit ergo Doctor Sacramentum definiri, sicut intentiones logicales, ea definitione, quae sufficit etiam ad scientiam proprie dictam, ut quae sit per genus et differentiam, et habet proprietates consequentes et demonstrabiles ; alia autem duo, quae impediunt definitionem, ut esse conceptum simpliciter simplicem et esse singulare, removentur a Sacramento.