In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum una (a) persona possit assumere plures naturas ?
D. Thom. 3. p. g. 3. art. 3. et hic q. 2. art. 5 . Rickard. art. 1. q. 5 . Durand. q. 3. Altisiod. lib. 4. sum. tract. 1 . c. 1. q. 5. Suar. 3. p. tom. I. d. 13. sect. 3. Vide Scot. 6. Metaph q. 3. et 1. Met. q. 4.
Circa tertium arguitur quod non, quia aut esset unus homo aut plures. Non unus homo, quia non una natura tantum non plures, quia non plura supposita. Prima consequentia probatur per oppositum, quia tres personae sunt unus Deus. Secunda probatur per hoc, quod habens plures scientias propter unitatem suppositi, est unus sciens.
Praeterea, natura habet numerationem et unitatem a supposito, quia natura, ut abstracta ab individuis, non numeratur; igitur si unum suppositum, et una natura.
Contra, alia natura potuit assumi ista non assumpta ; igitur et modo potest. Probatio consequentiae, quia nec potentia alterius naturae est reducta ad actum per hoc, quod haec est assumpta, nec relatio ex parte Verbi assumentis habet istam naturam adaequatam sibi in ratione terminati dependentis ad terminans independens, quia etsi unum causatum non posset dependere totaliter ad plures causas totales, tamen bene potest una causa totaliter terminare dependentias multorum causatorum ; igitur, etc.
SCHOLIUII.
Unam personam divinam assumere posse plures naturas, quia id non repugnat ex parte personae vel naturae.
Respondeo, cum aliqua natura posset habere dependentiam ejusdem rationis cum ista, et etiam simul cum ista, quia non est repugnantia respectu naturarum. Actualis enim dependentia unius naturae non repugnat dependentiae alterius naturae ; nec est repugnantia ex parte Verbi, quia per hoc non ponentur in eo nisi plures relationes rationis, vel nulla relatio rationis, sed tantum quod ipsum terminet plures relationes reales ad ipsum. Hoc autem non est impossibile, sicut tota Trinitas terminat omnes relationes reales creaturarum. Nulla est igitur causa impossibilitatis vel incompossibilitatis assumptionis alterius naturae, etiam ista natura manente unita.