Theophylactus. Videbatur deus dormire, peccata multa respiciens; sed in novissimis incarnatus temporibus excitatus est, et contrivit Daemones, qui nos oderant: unde dicitur et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui. Origenes in Lucam. Quia de semine David secundum carnem natus est christus: unde dicitur cornu salutis nobis in domo David: sicut et alibi dictum est: vinea facta est in cornu, idest in iesu christo. Chrysostomus.
Cornu autem nominat potestatem, gloriam et famam, metaphorice a brutis animalibus illud accipiens, quibus loco muniminis et gloriae cornua deus dedit. Beda.
Cornu etiam salutis regnum salvatoris christi vocatur. Ossa siquidem omnia carne involuta sunt: cornu excedit carnem: et ideo cornu salutis regnum christi vocatur, quo mundus et carnis gaudia superantur; in cuius figuram David et Salomon cornu olei sunt in regni gloriam consecrati.