Sicut formae intelligibiles diversae sunt in intellectu humano. Formae enim illae # superadditae # hoc etiam repugnat his quae superius de dei intellectu sunt ostensa.
Ostensum namque est quod. Deus cognoscit se tantum sicut principaliter et per se notum, alia vero / in seip- / sicut in seipso nota. Quod non erit si / formae aliorum intelligibilium / alia intelligibilia / sint distincte apud / intelligentem / deum,/ nam illud per se et primo ab aliquo intelligitur / cuius forma / quod / per se et distinctim est apud intelligentem.
Non # ut Aristoteles manifeste probat.
Et / praeterea intellectus cognoscens in actu est cognoscibile in actu tam apud sensum quam apud intellectum.
Hoc autem est secundum quod formae cognitorum uniuntur cognoscentibus, sicut species sensibilium sunt in sensu et species intelligibilium in intellectu. Si igitur formae rerum sunt actu extra deum existentes, nullo modo per eas intelligit res in actu,# supra ostensum est et # ex supra dictis patet et # h- # apud eum # cum vero # ad hoc intellectus aliquid intelligit # et similiter apparet de al- # autem # ad # q- # sunt # ut igitur intelligi possit quo modo deus absque sui intellectus compositione multitudinem cognoscat, oportet paulisper descendere ad nostram cognitionem, ut ex his quae circa nos sunt ad divini intellectus cognitionem aliqualiter pertingamus. Sciendum siquidem est quod omnis operatio per quam quis actu agit in aliquid extrinsecum vel actu patitur ab eodem, requirit non solum operantem existere, sed etiam / illud q- / operationis obiectum: ignis enim calefacere non potest nisi / p- / materia calefactibili praesente, nec aer illuminari nisi sole praesente.
Operationes autem animae, sensibilis dico et intellectivae, non sunt tales nec in exteriorem materiam transeuntes,/ sicut,/ sed in operante persistunt, sicut intelligere et velle: velle enim et intelligere non sunt / perfectiones / actus / tales / voliti vel intellecti, sed intelligentis et volentis, calefactio vero est actus calefactibilis, per quem actu fit. Et hoc etiam philosophus docet in IX metaph.. Invenitur tamen inter has operationes aliqua quae consistit in hoc quod ab exteriori actualis passio fiat, sicut patet in sensu, qui sentit per hoc quod actu a sensibili movetur, unde absque sensibilis praesentia sensus sentire non potest. Hoc autem nequaquam apud alias vires accidit, nam vel non moventur sed magis movent, vel, si moventur, ab aliqua potentia interiori moventur: unde et imaginari possumus et intelligere et velle res / quae non sunt praesto nobis / absentes. Harum igitur potentiarum / operationes / operatio / non terminantur ad res exteriores neque sicut ad principium agens neque sicut ad subiectum patiens, sed ad eas terminatur sola