Postquam philosophus movit quaestiones, quae faciunt dubitationem in ista scientia, hic incipit de eis disputare; et dividitur in tres partes.
In prima disputat de quaestionibus pertinentibus ad considerationem huius scientiae.
In secunda de quaestionibus pertinentibus ad substantias, ibi, amplius autem utrum sensibiles substantiae etc.. In tertia parte de quaestionibus pertinentibus ad principia substantiarum, ibi, et de principiis utrum oporteat genera et elementa etc..
Circa primum tria facit. Primo enim disputat de consideratione huius scientiae quantum ad causas per quas demonstratur.
Secundo quantum ad prima demonstrationis principia, ibi, at vero de principiis demonstrationis etc.. Tertio quantum ad ipsas substantias, ibi, totaliter quae substantiarum utrum una est etc..
Circa primum duo facit. Primo enim resumit quaestionem de qua disputare intendit, concludens ex ipso enumerationis ordine, quod primo disputandum est de istis, de quibus primum dictum est in enumeratione quaestionum, utrum scilicet ad unam scientiam vel ad plures pertineat speculari omnia genera causarum; ut sic ordo disputationis ordini quaestionum motarum respondeat.
Secundo ibi unius enim ponit rationes ad quaestionem; et circa hoc tria facit.
Primo enim ponit rationem ad ostendendum, quod considerare omnia genera causarum non pertineat ad unam scientiam.
Secundo movet alteram quaestionem: supposito quod ad diversas scientias pertineat diversa genera causarum considerare, cuius causae consideratio pertinet ad philosophum primum. Et disputat ad diversas quaestionis partes; et hoc, ibi, at vero si scientiae causarum sunt plures etc..
Tertio ex hac disputatione secunda concludit conclusionem primarum rationum, ibi, quapropter videtur alterius esse scientiae etc..
Circa primum ponit duas rationes; dicens, quod cum unius scientiae sit considerare contraria, quomodo erit unius scientiae considerare principia, cum non sint contraria? quae quidem ratio si secundum superficiem consideretur, nullius videtur esse momenti. Videtur enim procedere ex destructione antecedentis, ac si sic argumentaretur: si principia sunt contraria, sunt unius scientiae: ergo, si non sunt contraria, non sunt unius scientiae.
Posset ergo dici, quod philosophus in his disputationibus non solum probabilibus rationibus utitur, sed etiam interdum sophisticis, ponens rationes quae ab aliis inducebantur. Sed non videtur esse rationabile, quod in tanta re tantus philosophus tam frivolam et parum apparentem rationem induxisset. Unde aliter dicendum est, quod si quis recte consideret naturam diversorum, quae ad eamdem scientiam pertinent, quaedam pertinent ad unam scientiam secundum sui diversitatem, quaedam vero secundum quod reducuntur ad aliquod unum. Multa quidem igitur alia diversa inveniuntur pertinere ad unam scientiam, secundum quod reducuntur ad aliquod unum; puta, ut ad unum totum, vel ad unam causam, vel ad unum subiectum.
Sed contraria et quaelibet opposita pertinent ad unam scientiam secundum se ipsa, eo quod unum est ratio cognoscendi alterum. Et ex hoc efficitur ista propositio probabilis, quod omnia diversa, quae sunt contraria, pertineant ad unam scientiam.
Unde sequeretur, si principia sunt diversa et non sunt contraria, quod non pertineant ad unam scientiam.
Deinde cum dicit amplius autem secundam rationem ponit, quae talis est.
Diversorum pertinentium ad unam scientiam, quaecumque scientia considerat unum considerat et aliud, ut patet in contrariis, quorum diversitas secundum se pertinet ad unam scientiam non per reductionem ad aliquid aliud unum: sed non quaecumque scientia considerat unam causam considerat omnes causas: ergo consideratio omnium causarum non pertinet ad unam scientiam.
Minorem probat per hoc, quod diversae scientiae sunt de diversis entibus; et multa entia sunt, quibus non possunt attribui omnes causae. Quod primo manifestat in causa, quae dicitur, unde principium motus: non enim videtur, quod possit esse principium motus in rebus immobilibus.
Ponuntur autem quaedam entia immobilia, et praecipue secundum Platonicos ponentes numeros et substantias paratas. Unde, si qua scientia de his considerat, non potest considerare de causa quae est unde principium motus.
Secundo manifestat idem de causa finali, quae habet rationem boni.
Boni enim natura non videtur posse inveniri in rebus immobilibus, si hoc concedatur, quod omne quod est bonum secundum se et propter suam naturam, est finis. Et hoc modo causa est, inquantum propter ipsam et causa eius omnia fiunt et sunt. Dicit autem, quod est bonum secundum se et propter suam naturam, ad excludendum bonum utile, quod non dicitur de fine, sed magis de eo quod est ad finem. Unde quae sic solum dicuntur bona inquantum sunt utilia ad aliud, non sunt bona secundum se et propter suam naturam.
Sicut potio amara non est secundum se bona, sed solum secundum quod ordinatur ad finem sanitatis, quae est secundum se bona: finis autem, et cuius causa fit aliquid, videtur esse terminus alicuius actus: omnes autem actiones videntur esse cum motu. Ergo videtur sequi, quod in rebus immobilibus non possit esse hoc principium, scilicet causa finalis, quae habet rationem boni. Et quia quae sunt per se existentia absque materia, necesse est quod sint immobilia, ideo non videtur esse possibile, quod sit aliquid autoagathon, idest per se bonum, ut Plato ponebat.
Omnia enim immaterialia et non participata vocabat per se existentia, sicut ideam hominis vocabat hominem per se, quasi non participatum in materia. Unde et per se bonum dicebat id quod est sua bonitas non participata, scilicet primum principium omnium.
Et ad hanc rationem confirmandam inducit quoddam signum. Ex hoc enim quod finis non potest esse in rebus immobilibus, videtur procedere quod in scientiis mathematicis, quae abstrahunt a materia et motu, nihil probatur per hanc causam, sicut probatur in scientia naturali, quae est de rebus mobilibus, aliquid per rationem boni. Sicut cum assignamus causam quare homo habet manus, quia per eas melius potest exequi conceptiones rationis.
In mathematicis autem nulla demonstratio fit hoc modo, quod hoc modo sit quia melius est sic esse, aut deterius si ita non esset. Puta si diceretur quod angulus in semicirculo est rectus, quia melius est quod sic sit quam quod sit acutus vel obtusus. Et quia posset forte aliquis esse alius modus demonstrandi per causam finalem, puta si diceretur, si finis erit, necesse est id quod est ad finem praecedere: ideo subiungit, quod nullus omnino in mathematicis facit mentionem alicuius talium pertinentium ad bonum vel ad causam finalem.
Propter quod quidam sophistae, ut Aristippus, qui fuit de secta epicureorum, omnino neglexit demonstrationes quae sunt per causas finales, reputans eas viles ex hoc quod in artibus illiberalibus sive mechanicis, ut in arte tectonica, idest aedificatoria, et coriaria, omnium rationes assignantur ex hoc quod est aliquid melius vel deterius. In mathematicis vero, quae sunt nobilissimae et certissimae scientiae, nulla fit mentio de bonis et malis.
Deinde cum dicit at vero interponit aliam quaestionem: et primo proponit eam. Et habet duas partes.
Prima enim pars quaestionis est. Si diversae causae considerentur a pluribus scientiis, ita quod altera scientia sit alterius causae considerativa, quae illarum debet dici scientia quae quaeritur? idest philosophia prima? utrum scilicet illa quae considerat causam formalem, aut quae considerat causam finalem, vel quae considerat aliquam aliarum? secunda pars quaestionis est, si aliquae res sint quae habeant plures causas, quis maxime cognoscit rem illam eorum qui considerant illas causas?
Secundo cum dicit contingit enim manifestat partem secundam quaestionis per hoc, quod una et eadem res invenitur, quae habet omnes modos causarum: sicut domus causa unde principium motus, est ars et aedificator. Id vero cuius causa vel finis causa domus est opus, idest usus eius, qui est habitatio. Causa vero sicut materia est terra, ex qua fiunt lateres et lapides. Causa vero sicut species vel forma, est ipsa ratio domus, quam artifex praeconceptam mente in materia ponit.
Tertio ibi igitur ex reassumit quaestionem, scilicet quam dictarum scientiarum possumus vocare sapientiam, secundum ea quae de sapientia prius determinavimus in principio libri: utrum scilicet illam, quae considerat causam formalem, vel quae considerat causam finalem, vel aliquam aliarum causarum. Et ponit consequenter rationes ad singulas trium causarum: dicens, quod ratio quaedam videtur de qualibet scientia, idest quae est per quamcumque causam, quod appelletur nomine sapientiae. Et primo quantum ad scientiam quae est per causam finalem. Dictum est enim in principio libri, quod ista scientia, quae sapientia dicitur, est maxime principalis et ordinativa aliarum, quasi subditarum. Sic igitur inquantum sapientia est senior, idest prior ordine dignitatis, et principalior quadam auctoritate ordinandi alias, quia non est iustum quod aliae scientiae contradicant ei, sed ab ea accipiant sua principia, sicut ei servientes; videtur quod illa scientia, quae est finis et boni, idest quae procedit per causam finalem, sit digna nomine sapientiae.
Et hoc ideo, quia omnia alia sunt propter finem, unde finis est quodammodo causa omnium aliarum causarum. Et sic scientia, quae procedit per causam finalem, est principalior. Cuius signum est, quod artes illae, ad quas pertinent fines, principantur et praecipiunt aliis artibus, sicut gubernatoria navifactivae. Unde, si sapientia est principalis et praeceptiva respectu aliarum, maxime videtur quod procedat per causam finalem.
Deinde cum dicit inquantum vero inducit rationem de causa formali. Dictum est enim in prooemio libri, quod sapientia est primarum causarum, et eius quod est maxime scibile, et quod est maxime certum. Et secundum hoc videtur quod sit substantiae, idest per causam formalem: quia inter diversos modos sciendi, magis dicimus scire illum qui scit aliquid esse, quam qui scit aliquid non esse. Unde et in posterioribus philosophus probat, quod demonstratio affirmativa est potior quam negativa. Inter eos autem, qui sciunt aliquid affirmare, unum alio magis dicimus scire. Sed inter omnes maxime dicimus scire illum, qui cognoscit quid est res, non autem qui scit quanta est, vel qualis, et quid possit facere vel pati. Sic igitur in cognoscendo ipsam rem absolute perfectissimum est scire quid est res, quod est scire substantiam rei. Sed etiam in aliis cognoscendis, puta proprietatibus rei, magis dicimus scire singula, de quibus sunt demonstrationes, quando etiam de ipsis accidentibus vel proprietatibus scimus quod quid est; quia quod quid est non solum invenitur in substantiis, sed etiam in accidentibus.
Et ponit exemplum de tetragonismo, idest quadratura superficiei aeque distantium laterum non quadratae, quam quadrare dicimur, cum invenimus quadratum ei aequale. Cum autem omnis superficies aeque distantium laterum et rectorum angulorum ex duabus lineis contineatur, quae rectum continent angulum, ita, quod totalis superficies nihil est aliud quam ductus unius earum in alia, tunc invenimus quadratum aequale superficiei praedictae, quando invenimus lineam quae sit media in proportione inter duas lineas praedictas.
Puta, si linea a, ad lineam b se habet sicut linea b ad lineam c, quadratum lineae b est aequale superficiei, quae continetur in c et a, ut probatur in sexto euclidis.
Et apparet manifeste in numeris.
Sex enim est medium in proportione inter novem et quatuor. Novem enim se habet ad sex in proportione sesquialtera, et similiter sex ad quatuor. Quadratum autem senarii est trigintasex. Quod etiam perficitur ex ductu quaternarii in novenarium.
Quater enim novem sunt trigintasex. Et simile est in omnibus aliis.
Deinde ponit rationem de causa movente circa generationes videmus enim quod circa generationes et actiones, et circa omnem transmutationem maxime dicimur aliquid scire quando cognoscimus principium motus, et quod motus nihil est aliud quam actus mobilis a movente, ut dicitur in tertio physicorum.
Praetermittit autem de causa materiali, quia illa imperfectissime se habet ad hoc quod sit principium cognoscendi: non enim fit cognitio per id quod est in potentia, sed per id quod est in actu, ut infra in nono dicetur.
His igitur positis ad secundam quaestionem pertinentibus, inducit rationem ex eisdem rationibus supra positis ad primam quaestionem, scilicet quod alterius scientiae sit considerare omnes istas causas, eo quod in diversis rebus diversae causae videntur habere principalitatem, sicut in mobilibus principium motus, in scibilibus quod quid est, finis autem in his quae ordinantur ad finem.
Hanc autem quaestionem Aristoteles in sequentibus expresse solvere non invenitur: potest tamen eius solutio ex his quae ipse inferius in diversis locis determinat, colligi. Determinat enim in quarto, quod ista scientia considerat ens inquantum est ens; unde et eius est considerare primas substantias, non autem scientiae naturalis, quia supra substantiam mobilem sunt aliae substantiae. Omnis autem substantia vel est ens per seipsam, si sit forma tantum; vel si sit composita ex materia et forma, est ens per suam formam; unde inquantum haec scientia est considerativa entis, considerat maxime causam formalem. Primae autem substantiae non cognoscuntur a nobis ut sciamus de eis quod quid est, ut potest aliqualiter haberi ex his quae in nono determinantur: et sic in earum cognitione non habet locum causa formalis. Sed quamvis ipsae sint immobiles secundum seipsas, sunt tamen causa motus aliorum per modum finis; et ideo ad hanc scientiam, inquantum est considerativa primarum substantiarum, praecipue pertinet considerare causam finalem, et etiam aliqualiter causam moventem.
Causam autem materialem secundum seipsam nullo modo, quia materia non convenienter causa est entis, sed alicuius determinati generis, scilicet substantiae mobilis.
Tales autem causae pertinent ad considerationem particularium scientiarum, nisi forte considerentur ab hac scientia inquantum continentur sub ente. Sic enim ad omnia suam considerationem extendit.
His autem visis, rationes inductas facile est solvere. Primo enim nihil prohibet diversas causas ad hanc scientiam pertinere unam existentem, licet non sint contraria, quia reducuntur ad unum, scilicet ad ens commune, sicut dictum est.
Similiter nihil prohibet, etsi non quaelibet scientia consideret omnes causas, quin aliqua scientia possit considerare omnes vel plures earum inquantum reducuntur ad aliquid unum. Sed specialiter descendendo, dicendum est, quod nihil prohibet in immobilibus considerari et principium motus, et finem sive bonum; in immobilibus inquam quae sunt tamen moventia sicut sunt primae substantiae: in his autem quae neque moventur nec movent, non est consideratio principii motus, nec finis sub ratione finis motus, quamvis possit considerari finis sub ratione finis alicuius operationis sine motu. Sicut si ponantur esse substantiae intelligentes non moventes, ut Platonici posuerunt, nihilominus tamen inquantum habent intellectum et voluntatem oportet ponere in eis finem et bonum, quod est obiectum voluntatis. Mathematica autem non moventur, nec movent, nec habent voluntatem. Unde in eis non consideratur bonum sub nomine boni et finis.
Consideratur tamen in eis id quod est bonum, scilicet esse et quod quid est.
Unde falsum est, quod in mathematicis non sit bonum, sicut ipse infra in nono probat.
Ad quaestionem vero secundam iam patet responsio; quia ad hanc scientiam pertinet consideratio trium causarum, de quibus rationes inducit.