Deinde cum dicit, in pace, ponit praeeminentiam spiritualium; quasi dicat, quid inter haec excedit? certa laetitia cordis. Et hoc patet duplici ratione. Primo, quia hoc bonum erit aeternum, illud vero temporale; secundo quia est unum et simplex, illud est multiplex. Secundum ponit ibi, quoniam tu, domine singulariter etc..
Dicit ergo, in pace etc.: quasi dicat: alii in tempore, sed ego non, immo in idipsum. Nota ergo, quod etiam in praesenti vita dicitur justus stare in bono, propter quatuor. Primo, quia non impeditur exterius: et ideo dicit: in pace. Isai. 31: sedebit populus meus in pulchritudine pacis etc..
Secundo ex immutatione rerum habitarum, quia hoc semper idem manet; unde in idipsum. Psalm. 131: hierusalem quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. Tertio, quia sine solicitudine: unde, dormiam. Cant. 2: ego dormio etc.. Quarto ex quiete a labore conquirendi; unde dicit, et requiescam. Et hoc potest esse etiam hic in praesenti vita secundum inchoationem; quia sancti omnia ista habent hic aliqualiter in deo; sed haec omnia perfecte erunt in patria. Et hoc ideo habeo, dicit David, quia unum habeo in quo sunt omnia haec: et hoc est quod ait, quoniam tu domine etc.: quasi dicat: uno modo in quadam spe singulari; constituisti me, scilicet vita aeterna, de qua infra dicitur Psal. 26: unam petii a domino etc.. Et hoc respondet contra id quod dicit, multiplicati sunt: ut quoniam tu domine etc.
Quasi dicat, in te singulariter spero. Et hoc magis sonat littera Hieronymi, quae dicit: quia tu domine specialiter securum habitare me fecisti. Ps. 177: bonum est confidere vel sperare in domino etc..