CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De exclusione dubitationum quae sunt circa praedicta.
Dubitabit aliquis si humanum bonum sit politicae scientiae finis. Hoc enim bonum in civilium est gubernatore. Civilium autem gubernator non quilibet est, sed unus praecellens : in aliis autem hoc bonum non est: et sic humanum bonum non cuilibet homini convenire videtur. Civilis igitur scientiae bonum non videtur humanum esse bonum. Ad hoc dicendum, quod sicut totum universale est essen- tialiter in quolibet suorum subjectorum, ita totum potestativum et virtuale non est essentialiter, sed potestative et virtualiter in quolibet est sibi subjectarum potestatum et virtutum. sicut victoria quae est in duce exercitus, secundum aliquam virtutem in coquinativa, et secundum aliquam in marescaltiva, et secundum aliquam in militari, et sic de omnibus his virtutibus congregatis et ad unum relatis perficitur victoria : et singula tanto meliora sunt, quanto victoriae sunt propinquiora. Et hoc modo idem est bonum exercitus et uniuscujusque singulariter de exercitu. singulorum enim opera rationem boni non habent nisi per analogiam ad ultimum bonum. : in qua analogia idem est bonum unius et totius exercitus, non quidem genere,vel specie, vel numero, vel diffinitiva ratione, sed analogia ad unum quod est commensuratio omnium et singulorum ad unum ultimum. Et ideo G raeci dicunt hoc bonum sic proportionatum ad unum, operari ad bonum ultimum per modum reperint. Reperim autem brachium librae est, in quo est pondus praeponderans. Hoc enim brachium ab aequilibrio subito movetur ad angulum rectum descriptum in centro circuli, qui descripsit utrumque librae brachium ascendens et descendens, et secundum quantitatem quam brachium descendens describit in quarta circuli, quae sub centro, angulo recto ponderis est incrementum majus vel minus, sicut Enclierides probat In libro de Ponderibus, et sic bona tanto majus incrementum habent ad vitam, quanto fuerint primo bono propinquiora : et tanto minus incrementum habent ad vitam, quanto fuerint ab illa distantiora : et sic inter se dicuntur meliora. si enim unum et idem est per analogiam bonum uni homini et bonum civitati, majusque est et perfectius bonum est quod est civitatis, quam bonum quod est unius tantum hominis, videtur civilis scientia, ad quam omnes aliae ordinantur doctrinae et artes, suscipere per gubernationem
artis et salvare per effectum operis illud bonum humanum quod est perfectius et majus. Quamvis amabile sit quod uni homini bonum est secundum suam artem et facultatem et actionem : tamen melius et divinius est quod est sig. entis et civitatis. Divinum enim bonum est omnia ad unum opus participandum referre. Amabile quidem igitur est quod est uni soli bonum. Melius vero et divinius est quod est bonum genti et civitati.
Propter quod dicit Eustratius, quod politicus maxime Deo assimilatur. Quid enim confert et quid nocet considerat : et hoc quidem suscipit et salvat, hoc autem abjicit et tollit. Methodus quidem igitur quae haec bona appetit sub analogia quae inducta est, quaedam particularis scientia est civilis existens. Quid autem per diffinitionem subjectum et optimum bonorum sit, infra proprio loco determinabimus.