In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo :
" Noli timere, " quia, supple, " eyo sum primus, " id est, principium a quo omnia, et sicbabeo potentiam liberandi: " et novissimus, " id est, finis in quem tendunt omnia, et sic habeo potentiam remunerandi.
" Et vivus, et fui mortuus, etc. "
Et sum " vivus, " per Resurrectionem, " et fui mortuus, " per altam Passionem.
Vel sic : " Ego sum primus, " quia ante saecula natus sum de Deo Patre, " et novissimus, " quia in fine temporum natus sum secundum carnem de
Virgine Matre. Vel, " Primus " in regno Angelorum, " et novissimus, " in regno hominum. Isa. LIII, 2 et 3 : Desideravimus eam, despectum, et novissimum virorum.
Et sum " vivus, " ante incarnationem in deitate. Deuter.XXXII, 40 : Vivo ego in aeternum.
" Et fui mortuus, " post incarnationem in humanitate.
" Et ecce sum vivens, " post Resurrectionem tertia die, sed non iterum moriturus. Unde sequitur : " In saecula saeculorum, " id est, semper. Ad Roman. VI, 9 : Christus resurgens ex mortuis jam non moritur. Quasi dicat : Sicut non timui pro vobis mori, sic et vos non debetis timere pro me mori : quia similiter resurgetis victuri in saecula saeculorum. 1 Petri, IV, 1 : Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini.
Quaeritur, Cum prius dicitur : " Sum vivus, " quare dicitur postea : " Et ecce sum vivens : cum hoc videatur superfluere ? Responsio. Non est superfluitas : quia primo loquitur de vita quam habet ab aeterno secundum deitatem, postea loquitur de vita quam habet in tempore secundum humanitatem et post resurrectionem.
" Et habeo claves mortis et infermi,"
Id est, potestatem super diabolum, qui mors dicitur, tum quia fuit prima occasio mortis. Sapient. II, 24 : Invidia diaboli mors introivit, etc. Tum quia semper mortem animarum sitit. Gregorius : " Nihil se fecisse aestimat, nisi cum animas sauciat. " Tum quia semper est in morte inferni, et ideo sortitur nomen mortis. Infra, VI, 8 : Nomen illi mors.
" Et inferni, " id est, habeo potestatem super membra ejus, quae dicuntur infernus, quia ad paenam inferni sunt ventura. Quasi dicat : " Habeo claves, " id est, potestatem aeternam et judiciariam super diabolum, ne nimis saeviat in tentando bonos : et super membra ejus, ne nimis persequantur eos. Vel sic : " Habeo claves mortis, " ut amplius non dominetur vobis, cum surrexeritis: " et inferni, " id est, super infernum ut vos non detineat, et diabolum et membra ejus quasi in carcere perpetuo ibi claudam.
Vel : " Habeo claves, etc. " Quasi dicat : Si non vultis pro me pati, possum vos punire in paenis inferni, et aperire infernum vobis. Sapient .XVI, 13 : Tu es, Domine, qui vitae et mortis habes potestatem.
"Scribe ergo quae vidisti, et quae sunt, et quae oportet fieri post haec. "
Hic praecipitur ut quae vidit, scribat.
Quasi dicat: Malis possum infernum aperire : " scribe ergo quae vidisti, " scilicet, Incarnationem, Passionem, et Resurrectionem meam, et caetera Ecclesiae sacramenta : " quae vidisti ", id est, intellexisti.
Sed cum supra dictum sit ut scriberet, quare hic iterum ad scribendum invitatur? Responsio. Secundum Haymonem, in repetitione verbi negligentia torporis a Praedicatorum studio removetur : ut quae saepius admonentur, sine tarditate impleantur.
" Et quae sunt, " id est, praesentes tribulationes et consolationes fidelium, " et quae oportet fieri post haec, " id est, ultimam persecutionem tempore Antichristi: et hoc debet nos animare ad sustinendum tribulationes in praesenti, quia id quod modo sustinemus, nihil est in comparatione eorum quae sustinebunt Sancti in novissimo tempore, Antichristo regnante.
" Sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea : septem stellae, Angeli sunt septem Ecclesiarum : et candelabra septem, septem Ecclesiae sunt."
Hic tangitur visionis expositio.