Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Et hoc est quod sequitur :
" Et circumspiciens eos, "
Discipulos attentiores ad doctrinam,
" qui in circuitu ejus sedebant, " in doctrina quiescentes. Psal. XXXIII, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini. Matth. XII, 49 : Extendens manum in discipulos suos, dixit : Ecce mater mea, et fratres mei,
" Ait : Ecce mater mea, " in cujus cordis utero formor spiritualiter, sicut in matris utero corporaliter sum formatus. Ad Galat. IV, 19 : Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Isa. XXVI, 18 : A facie tua concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum.
" Et fratres mei, " ex eodem patre coelesti forma mea formati, quia ego verbum formatus sum ex (alias, a) Patre per aeternam generationem, et in Verbi formam formantur audientes me discipuli, ex. eodem Patre coelesti. Ad Roman. viii, 29 : Quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.
Et subdit generaliter :
" Qui enim fecerit, "
Corde, et ore, et opere, " voluntatem Dei, " et beneplaciti et signi in praeceptis, et consiliis, et exemplis. I ad Thessal. IV, 3 : Haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra. Ad Roman. XII, 2 : Probe-tis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Bona enim est in praeceptis, beneplacens in consiliis, perfecta in exemplis.
" Hic est frater meus, " ex eodem Patre in formam imaginis meae figuratus. Ad Galat. IV, 6 : Quoniam estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem : Abba, pater . Item, ad Roman. viii, 16 et 17 : Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei. Si autem filii, et haeredes : haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi.
" Et soror. " Dicitur propter foecunditatem quam ab alio, hoc est, a Verbo recepit. Cantic. v, 1 : Veni in hortum meum, soror mea sponsa, Sponsa quidem in amore : soror autem in fecunditatis castis amplexibus. Haec venit in hortum : quando in ea oriuntur omnia aromata, quae a verbo Dei in ea seminantur.
" Ei mater est, " in cujus corde tamquam in utero formor in gratia. Eccli. xv, 2 : Obviabit illi quasi mater honorificata. Eccli. XXIV, 24 : Ego mater pulchrae dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctae spei. Haec ergo cognatio est omni carnali cognationi praeponenda : et hoc est quod dicere intendit. Non enim despiciens carnales propinquos, haec dicit quae hic inducuntur : sed ut instruat, quod spiritualia propter eos non sunt dimittenda. Et si aliquando a spiritualibus nos abstrahere nitantur, non esse talibus consentiendum.
Hoc igitur est quod intendit.