Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
De cibi hujns ad cibatum firma haesibilitate, ex cibati per cibum
apprehensione.
Nono et ultimo secundum divisionem superius inductam, videndum est quae cibi ad cibatum firma sit haesibilitas, ne qualibet occasione abradatur: et hoc perficitur, ut superius diximus, ex apprehensione fortissima contra illud quod ci-
batur, apprehendit et tenet id quod sibi ex cibo est unitum. Sicut enim dicunt Isaac in Dietis, et Constantinus in Pantechne, ex quibusdam cibis generatur nutrimentum, quod parum adhaeret membris, et cito per alterationes sequentes caloris, laboris vel febris a membris abraditur et separatur et consumitur, sicut est cibus generatus ex facile alterabilibus et convertibilibus, sicut sunt ova, et caro subtilis, et herbae. Quidam autem cibus est, ex quo generatur nutrimentum, quod firmiter et fortiter adhaeret membris, siccat nutrimentum generatum ex puro et sincero grano frumenti : quia hoc ex subtilitate sua bene intrat in membri nutriti profundum, et ideo bene a virtutibus membri apprehenditur, et ex puritate optime congruit substantiae membri: et ideo bene unitur, et ex viscositate fortissime adhaeret, et resistit omnibus alterationibus membrorum, ne de facili a membro cui unitum est, separetur, et quasi visco quodam cum membro sit glutinatum.
Ita etiam fit quando Christo incorporamur, cui quidam fortiter adhaerent, quidam autem facile separantur. Adhaesio autem haec fit primo quidem fortitudine apprehensionis. Secundo autem fit glutino amoris. Et tertio fit mansione stabilitatis. Quarto fit perseverantia continuitatis ad Christum. His enim modis etiam cibus adhaeret membris quae cibat. Primo quidem, quod virtutibus membri fortiter apprehendatur. Secundo, quod viscositate propria membri fortiter agglulinetur. Tertio, quod stabiliter in membro manens figatur. Quarto autem, quod nullo laxativo remotum a membro perseveranti continuitate membro nutrito continuetur.
Fortitudo autem apprehensionis in spirituali membro ad Christum est, quod quasi duobus brachiis intellectus et affectus apprehendamus Christum fortiter et indissolubiliter, sicut ipse nos per unionem nostrae naturae ad se factam indisso- lubiliter apprehendit et comprehendit. Ad Philip. III, 12 : Sequor autem, si quomodo comprehendam in quo ei comprehensus sum. De tali apprehensione dicit sponsa in Canticis, iii, 4 : Tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genitricis mae. Tenetur enim fortissima bonitatis et veritatis suae apprehensione, nec dimittitur tentationis illectione. Tenetur autem usque dum introducatur ad intima penetralia cordis, in quibus est domus matris nostrae sapientiae divinae, et donec introducatur in cubile contemplationis genitricis nostrae dulcissimae gratiae, in cujus utero formamur ad istas quae dictae sunt delectationes. Sic dicitur de eo quod nos apprehendit, ad Hebr. II, 16 : Semen Abrahae apprehendit, cujus naturam in admirabiles delicias domus sapientiae introduxit, et in cubili gratiae genitricis plenitudine gratiae replevit. Sic Jacob dixit, Genes. XXXII, 26 et 29 : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.... Et benedixit ei in eodem loco, Cantic. viii, 2 : Apprehendam te, et ducam in domum matris meae : ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, etc. Apprehendit enim sponsa dilectum indissolubili amplexu, et apprehensione ducit eum in domum matris sapientiae increatae, quae domus est cor in amplitudine admirationis, et inducit eum libenter sequentem in cubiculum secretum intimi affectus in gratia, in cujus utero formamur in filios Dei, ut in deliciis experimentum discat ab eo, et ibi dat ei poculum delicatum quod ipse semper sitit, quod est devotio orationis sumpta ex vino condito, ex quo conficitur sanguis Christi, per quem nos incorporati sibi strictissime tenemus eum : quia nihil est quod eum nobis in tantum adstringit sicut calix sanguinis quem bibit, et nobis eum propinavit. Propter hoc dicimus ad eum de firmitate apprehensionis ejus confidentes : Non discedimus a te : vivificabis nos, et nomen tuum invo
cabimus . Et illud libri IV Regum, II, 2 : Vivit Dominus, et vivit animatua ! qua non derelinquam te. Tunc impletur illud Canticorum, VII, 10 : Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus. Ego enim dilecto meo adstrictus sum
fortissima apprehensione, et ideo ad me in omni bonitatis dulcedine est conversio ejus, ut me multo fortius apprehendat. Sic enim consilio sapienti cuidam dicitur, Apocal. iii, 11 : Tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam, quam pro certo alius accipiet, nisi eum quem apprehendamus, fortiter et indissolubiliter teneamus.
Secundum autem est, ut glutino viscositatis propriae fortiter conglutinemur membro quod cibatur et nutritur: et hoc in spiritualibus fit conglutino amoris, quando scilicet fortissimo amore glutinatur anima fidelis cum Christo, ne umquam separetur ab ipso. Et hoc est quod dicitur, Eccli. xxv, 16 : Timor Dei initium dilectionis ejus : fidei autem initium agglutinandum est ei: quia dilectio quae est gluten conglutinans diligentes se invicem Christum et animam fidelem, incipit in recessu a malo quod facit timor.
In ordine autem ad bonum incipit a cognitione veritatis dilecti. Et sic fit conglutinatio qua anima diligens adhaeret Christo dilecto. Isa. xli, 7 : Confortavit faber aerarius percutiens malleo eum, qui cudebat tunc temporis, dicens : Glutino bonum est. Faber autem aerarius iste est Deus Pater, qui omnia fabricavit. Hic dicitur aerarius : quia omnia domuit sicut ferrum. Et ille faber confortavit Filium qui totum mundum ab initio sicut sapientia cudebat: quia confortavit eum ad hominis dilectionem, quando homines sibi per incarnationem et sui in sacramento collationem agglutinavit, dicens ad Angelos : Glutino bonum est : quia per omnia charitatis nobis exhibitae indicia nihil aliud dixit nisi quod glutinaret sibi homines ut diligerent eum, et sibi glutino amoris conjungerentur. Et ad hoc homines et Angeli responderunt: Bonum est sic conglutinare : quia per hoc homo salvatur, et ruina Angelorum reparatur. Jerem. xiii, 11 : Sicut adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israel, et omnem domum Juda, dicit Dominus, ut essent mihi in nomen, ei in laudem, et in gloriam. Lumbi enim sunt loca delectationum : quia delectatur Dominus in his qui per amorem sibi agglutinatur, in quibus etiam nomen suum invocatur. Laus autem sua decantatur, et crescit gloria suae magnificentiae et honoris.
Haec conviscatio mutui amoris vocatur adhaesio. I ad Corinth. VI, 17 : Qui adhaeret Domino, unus spiritus est. Psal. lxii, 9 : Adhaesit anima mea post te : me suscepit dextera tua. Quia quem dextera Dei in amplexu aeternorum bonorum suscepit, illius anima per nexum amoris Deo adhaeret. Haec est adhaesio, de qua dicitur, Deuter. IV, 4 : Vos qui adhaeretis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in praesentem diem : quia per conviscationem amoris vita a fonte vitae influitur Christo conviscatis. Hinc est, quod etiam carnalis amoris lenocinium adhaesio vocatur. Genes. XXXIV, 8 et 9 : Sichem filii mei adhaesit anima filiae vestrae : date eam illi uxorem, et jungamus vicissim connubia. Quia, sicut dicit Dionysius, omnis amor iacit exstasim, transponit cor amantis in amatum, et non permittit quod amans sit suiipsius, sed potius facit eum totum esse ejus quod amatur : nec permittit eum permanere in seipso, sed continue egreditur extra se in amatum, et adhaeret ei firmissimo glutino, ita quod retrahi ad seipsum non potest. Hinc est quod etiam Virgilius dicit:
Omnia vincit amor : et nos cedamus amori.
Et ideo etiam est quod dicitur, Cantic.
VIII, 6, quia fortis est ut mors dilectio. Quia animam et cor transponit extra amantem in amatum, sicut mors transponit animam, quae conviscata in amatum, redire non potest ad seipsam : et ideo amor optimum glutinum est, quo membrum incorporatum Christo firmiter adhaeret ne a Christo separetur.
. Tertium est mansio stabilitatis, ita ut in membro manens figatur id quod membro est unitum. Hoc autem fit stabilimento cordis et corporis in spiritualium meditatione et studio : quia nisi ita homo incorporatus infigatur, non stabilitur in Christo : sed ipsa mentis et corporis evagatio solubilem facile faciunt a Christo. Jerem. XIV, 10 : Haec dicit Dominus populo huic qui dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit. Quia pedes affectuum movere instabilitatem facit cordis, et pedes corporis movere instabilitatem inducit corporis, et tales Domino firmiter non adhaerent. Qui autem in Domino cui incorporatus est, non manet, numquam proficit ad membri perfectionem. Joan. xv, 4 : Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. Ita enim est sicut in nutrimento quod perfecta conversione ad membri complexionem non convertitur, nisi diu infixum membro maneat in ipso. Unde, ibidem, v. 5 : Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum : quia sine me nihil potestis facere. Hoc signatum est, Genes. VI, 14, ubi dicitur : Mansiunculas in arca facies, et bitumine linies eam intrinsecus et extrinsecus. Arca enim in qua omnia animalia pacata fuerunt, corpus est Domini nostri Jesu Christi, quod pacatum fuit ab omnibus animalibus motibus : in qua arca mansiunculas fiunt, quando mansio in eo quaeritur per studium stabilitatis mentis et corporis, ut non discedatur ab inhabitatione ipsius. Bitumine autem linitur intus, quando amore deitatis propter multas . gratias
anima Christo agglutinatur, et bitumine linitur exterius, quando ex multis redemptoris operibus et passionibus etiam Christus homo in humanitate diligitur. De tali loquitur Christus, dicens, Joan. XIV, 23 : Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Hoc modo ille Jacob, qui accipit benedictionem a Deo, sicut dicitur, Genes. xxv, 27, fuit vir simplex habitans in tabernaculis, concursus vanos et evagationes devitans. Hoc modo dicit David in Psalmo lxxxiii, 11 : Elegi abjectus esse in domo Dei mei, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Sic enim in domo Dei manens quod est incorporatio Domini, non discurrit ut quaerat vanas habitationes in tabernaculis eorum qui mundo militant ad vanitatem. Sic econtra dicitur de meretrice anima, Proverb. VII, 10 et 11, quod est garrula et vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis : quia vanitatibus illecta, numquam in bona permanet stabilitate.
Perseverantia exigitur, ut quod influxit a cibo, et quod unitum est membro, perseveret in ipso : quia si in aliquo laxativo effluat, statim corrumpitur in faetorem, et effluit, et excidit semper in deterius se mutando a nobilitate quam acceperat. Sic etiam esset in cibo sacramenti : quia quicumque Dominico corpori jam influxus et unitus est, si laxationem patiatur per aliquod carnale, vel mundanum, vel diabolicum, forte effluet in destitutionem, et faetorem, et continuam in paenis mutationem. Et ideo cavendum est etiam in minimis: quia si minima ardentia in principio non curantur, tunc paulatim venitur ad magna. Unde, Augustinus : " Vitasti grandia, vide ne obruaris arena. " Unde, Eccle. VII, 19, dicitur: Qui timet Deum nihil negligit. Quia etiam a modicis cavet se, ne admittendo modica, paulatim cadat in majora. Eccli. XIX, 1 : Qui modica spernit paulatim decidet.
Hujus pulchra similia duo ponit Job, XIV, 19 : unum quod est de gutta cavante lapidem, non vi, sed saepe cadendo : aliud autem est de alluvione paulatim veniente et auferente terram, donec tota ripa et ager ripae conjunctus cadat defluens in aquam. Dicit autem sic : Lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur : et hominem ergo similiter perdes, hoc est, perdi permittes. Et ideo quicumque Dominico corpori junctus est, patienter et perseveranter et caute debet exspectare finem glorificationis in ipso, sicut et post multas passiones glorificatum est corpus Dominicum. Hoc enim vult dicere Apostolus, ad Philip. III, 20 et 21, dicens : Nostra conversatio in caelis est, unde etiam salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae. Certi enim sumus, quod omnia quae sunt in Christi corpore incorporata, ad beatitudinem deducentur. Et monet Apostolus, ad Hebr. x, 36, dicens : Patientia vobis necessaria est, ut voluntatem Dei fa-dentes, reportetis promissionem. Patienter enim Domini remuneratio est exspectanda : unde Jacobus in canonica sua, v, 7 et 8 : Patientes estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquavit. Non enim oportet statim excidere propter quamlibet tribulationem et tentationem, sed fortiter haerere Domino, attendentes illud Matthaei, XXIV, 13, quia non qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Hinc est quod dicitur, Jacobi, v, 10 et 11 : Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiae, prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini. Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est et miserator.
Oportet igitur, sicut dictum est, eos qui Dominico corpori incorporati sunt, usque in finem perseverare.