De Taciturnitate.
A. Taciturnitas vera et perfecta est, non solum moderari linguam a verbis illicitis (ut sunt detractiones, mendacia, perjuria, impudica, levia, iracunda, nociva, maledica, otiosa, et similia), sed etiam ab utilibus et licitis, juxta illud :
Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis , scilicet annuntiandis. Dicit Glossa : " Ille non cadit ad illicita, qui se caute restringit a licitis . " Non solum autem per verba inutilia et nociva, sed etiam per verba utilia gratia spiritualis
effunditur, cum in loquendo modus non observatur. Rara est haec virtus, moderatio linguae, teste Jacobo : Omnis natura bestiarum, ei volncrum, et serpentium, ei caeterorum, domantur et domita sunt a natura humana I linguam, autem nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero . Glossa : " Lingua pravorum, bestiis ferocitate, volucribus levitate, serpentibus virulentia praecellit. " Sunt enim bestiales, qui exacuerunt ut gladium linguas suas , Sunt volucres, qui posuerunt in caelum os suum , et quorum os locutum est vanitatem . Sunt serpentes, de quibus dicitur: Venenum aspidum sub labiis eorum .
B. Ad amorem taciturnitatis inducere nos debet sanctissimum exemplum Domini nostri Jesu Christi, qui taciturnitatem commendans, de impositione criminum interrogatus, se noluit excusare, nec per responsionem mortem suaui voluit differre.
Ad idem inducere nos debet exemplum cujusdam eremitae, de quo legitur, quod tribus annis lapidem in ore gestant, ut disceret silentium servare , Citius enim addisceret aliquis loqui, quam tacere, juxta illud sapientis : " Qui scit loqui, discat et tacere. "
Ad idem inducere nos debet utilitas ex. ea proveniens. Nam. silentium cor districtum componit, conscientiae serenitatem inducit, et ad. recipiendam gratiam divinam habilem mentem facit. Ubi autem non est taciturnitas, ibi. homo de facili ab adversario superatur, juxta illud : Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum . Ubi enim non est moderatio linguae, ibi numquam erit perfectio, juxta illud : Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir , et non alius, dicit Glossa. Ubi est custodia linguae, ibi est beatitudo, secundum illud : Beatus cir qui non est lapsus verbo ex ore sua : Et: Qui custodit os suum et linguam suam, custodit ab angustiis animam suam .
C. Argumentum veras taciturnitatis habet, qui cum libere, et licite, et sine offensa, loqui potest, et cujus verba recipientur clini magno desiderio : et tamen. nullo modo, aut raro inducitur ad loquendum, recogitans illud D. Gregorii : " Si sanctus Propheta Ezechiel missus ad loquendum fuerat, et septem diebus sedens moerensque tacebat: pensandum nobis est, quanta culpa, sit ei non tacere, quem nulla necessitas cogit loqui. ." Et illud verbum Evangelicum : Dico autem vobis, quoniam omne verbum otiosum quod loculi fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii .''
D. Argumentum falsae taciturnitatis sive loquacitatis est, proterve et c.lamo- rose loqui, ut aliquis infer alios videatur : vel tempore importuno, cum tamen sermo opportunus sit optimus. Contra. hoc est illud: Homo sapiens tacebit usque ad tempus : lascivus autem et imprudens non servabunt tempus . Vel loqui, ubi nemo auscultat, vel audire curat. Contra illud est: Ubi auditus non
est, non effundas sermonem , Vel curo quis respondet antequam audiat, vel interrogetur, Contra hoc est illudi Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignum . Vel cum respondet pro altero, non interrogatus. Contra illud est: Adolescens, loquere in tua causa vix , scilicet cum necesse fuerit.
E, Argumentum falsae taciturnitatis est, tacere non propter virtutem, sed ne ab audientibus confundantur : vel, ut propter taciturnitatem laudetur : vel, cum nesciens loqui intelligibiliter, vel utiliter, fari verecundatur : vel, ut per silentium sua stultitia pallietur, juxta illud : Stultus si tacuerit, sapiens reputabitur