De his enuntiationibus in quibus hoc verbum est, non ponitur, sed aliud.
In his autem enuntiationibus in quibus hoc verbum est non ponitur, sed aliud quodcumque verbum, ut currit, vel legit, vel ambulat, tot quoad oppositionem et consequentiam faciunt enuntiationes secundum quod dictum est (si sicut dictum est ponantur) ac si hoc verbum est adderetur, sicut est videre exemplariter, si dicatur, currit omnis homo, non currit omnis homo : quae sic sunt ordinandae, omnis homo currit, omnis homo non currit: et sic cum subjecto infinito, currit omnis non homo, non currit omnis non homo : et sic ordinentur, omnis non homo currit, omnis non homo non currit. Variatio tamen ista non debet fieri nisi ponendo negationem infinitantem ad universale quod sit in subjecto : quia cum hoc formae sit finitae et determinatae, potest infinitari : sed negatio infinitans non debet poni ad signum universale distributivum vel etiam particulare : quia illa non dicunt qualitates et formas determinatas et finitas, sed cuilibet applicabiles : et ideo quia sunt non finitae, infinitari non possunt.
Si autem quis objiciat, quod verbum in oratione non potest esse infinitum, ut dicit Boetius, et sic ista variatio non potest esse ex parte praedicati finiti, vel infiniti, Dicendum quod nec hoc dictum est, quod tanta fiat variatio sicut in praehabitis, sed quia ex parte subjecti finiti et infiniti simile est in istis et in illis. Dicunt aliqui quod si verbum resolvatur in hoc verbum est et in suum participium, tunc Per omnia idem faciunt istae cum illis.
Est enim idem, homo currit, et quod homo est currens. Sic ergo dicendum quod in his fit variatio ut non negatio non ad signum, sed ad universale referatur, quando est infinitans: eo quod signum distributivum non significat universale quod est formae circumscriptae et finitae, sed significat quoniam universaliter, et distribuitur universale cui adjungitur, et ideo est infinitae et circumscriptae formae, quae infinitari non potest.
Sic ergo pluralitas enuntiationum de inesse in quibus hoc verbum est est secundum vel tertium adjacens, crescit in quadraginta octo enuntiationes, quarum sedecim sunt quando hoc verbum est secundum adjacens est, et triginta duo quando est tertium adjacens : quae inter se habent oppositionem per affirmationem et negationem : et quaedam consequuntur ad quasdam, propter multiplicationem negationis et situm, diversas facientes aequipollentias, sicut cuilibet consideranti facile est videre, si in figura disponat oppositam contra oppositam, et postea oppositam uni reducat ad aequipollentiam oppositae alterius. Et ex hoc quod aliud verbum in enuntiatione ponitur, quam hoc verbum est, non surgit novus numerus enuntiationum, vel nova oppositio, vel nova consequentia, quae ex praedictis facile haberi non possit : propositiones enim facile est describere contra se invicem, et oppositas contrarie vel subcontrarie vel contradictorie sibi invicem opponere, et aequipollentes ad consequentiam adaptare per lineas ab una ad aliam tractas, in dispositione sive figura in qua describuntur.
Et sciendum quod ex situ negationis infinitantis ad signum distributivum non potest fieri enuntiationum variatio, eo quod signum infinitari non potest. Sic manifestum est cum dicitur, currit homo, non currit homo : quae subcontrariae sunt. Et similiter cum eaedem ponantur cum subjecto infinito sic, currit non homo, non currit non homo : quae etiam sunt subcontrariae. Istae ergo quatuor in- definitae ab illis quae sunt universales et contrariae non differunt, nisi quod illae universaliter sunt distributivae, et istae non sunt universaliter distributae : et non differunt ab invicem in hoc, quod istae de universali subjecto sunt, et illae non : quia tam illae quam istae conveniunt in hoc quod sunt de subjecto quod est universale.
Ex quo sequitur quod ista signa omnis, nullus, et quaecumque alia talia fuerint, non significant universale determinatae et communis formae, sed significant quoniam universaliter, et similiter particularia signa significant quoniam particulariter. In his enuntiationibus quae supra inductae sunt, signum distributivum nihil aliud significat, nisi quoniam universaliter de homine vel non homine, vel affirmat vel negat, ille qui enuntiat.
Ex quo sequitur etiam quod caetera illa quae enuntiationem variant, vel oppositionem, vel consequentiam, oportet apponi istis in quibus est aliud verbum quam hoc verbum est, quaecumque apponuntur illis in quibus hoc verbum est tertium adjacens cum subjecto et praedicato ponitur. Omnia ergo quaecumque apponuntur circa oppositiones et consequentias illarum quae sunt cum verbo est, quod est tertium adjacens, sunt etiam in his in quibus aliud verbum ponitur quam hoc verbum est.
Hoc autem adhuc probatur per hoc quod consequentiae sunt eaedem in illis in quibus est aliud verbum, et in illis in quibus ponitur hoc verbum est. Patet quod affirmatio universalis contraria est negationi universali, ut haec quae dicit quoniam omne animal est justum, contraria est isti quae dicit quoniam nullum animal est justum. De his manifestum est quod consequuntur legem contrariorum : quoniam nunquam simul erunt verae, nec possunt esse simul in eodem tempore, hoc est, ita quod simul sint in eodem tempore : illae autem quae oppo- sitae sunt, sunt ambae particulares, et ideo aliquando in contingenti materia possunt esse simul verae, ut quidam homo est justus, quidam homo non est justus : vel quoddam animal est justum, et non omne animal est justum : quia haec, non omne animal est justum, valet istam, quoddam animal non est justum. Et in talibus eam quidem quae est, nullus homo justus est, sequitur illa quae est, homo est non justus, et istam quae est, omnis homo est non justus : quia negativa et affirmativa de praedicato opposito aequipollent. Illam vero quae est, aliquis homo justus est, sequitur illa quae est opposita praecedenti, haec scilicet, non omnis homo est non justus : haec enim aequipollet illi, quidam homo est justus. Ista tamen consequentia est in his quae fiunt cum constantia subjecti, scilicet quod aliquis homo sit vel aliquod animal . Eadem autem penitus opposita et contraria sunt et in his in quibus aliud verbum ponitur quam hoc verbum est.