LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
De differentiis, et est tertium instrumentum.
Differentias autem est considerandum, et considerandae sunt in ipsis quae sunt in eisdem generibus posita, quas habent differentias ad invicem : quia in illis in quibus est major convenientia, magis difficile est differentias invenire, sicut exemplariter loquendo in quo differt justitia a fortitudine, vel in quo differt prudentia et temperantia : omnia enim haec sunt in eodem genere virtutis, et sunt partes honesti, ut in fine primi Rhetoricae dicit Tullius. Considerandae autem sunt differentiae ex alio genere ad aliud, hoc est, in his quae sunt in diversis generibus non subalternatim positis : in his tamen quae non nimis differunt. Dico autem nimium differre quae in nullo genere conveniunt, nec propinquo , nec remoto, sicut illa quae sunt in diversis generalissimis : nam illa quae nimis differunt in talibus, manifestae sunt differentiae, et non oportet dare artem ad inveniendum illas. Exemplum autem hujus considerationis, ut si quaeritur in quo differat sensus a scientia? sensus enim est in genere corporis, scientia autem in genere virtutis intellectivae: et non sunt in eodem genere habitus, sed differunt per materiale et immateriale, et acquirere per experimentum et doctrinam.