Scholium.
Praemisso notabili de triplici modo conceptus simpliciter simplicis, mere simplicis et multiplicis et de trino actu intelligendi, de quibus late agit in 1. d. 2. q. 7. a n. 21. distinguit infinitum in negativum et positivum ; et explicato quid intelligatur per hos terminos, viator et pura naturalia, quaestioni respondet per quinque conclusiones, quibus docet Deum non posse cognosci a viatore ex puris naturalibus intuitive, neque abstractive conceptu simplici sibi proprio, posse tamen conceptu composito. Ex conceptibus tamen, qui de Deo possunt a viatore naturaliter haberi, perfectissimum esse entis infiniti, non negative, sed positive sumpta infinitate. De his late agit loco proxime citato et quodl. 5.
Contra istam opinionem non intendo aliter arguere quam per rationes, quibus conclusionem oppositam, quam intendo tenere, volo probare.
Ad evidentiam ergo istius opinionis sic intendo procedere: cum enim in quaestione ponantur quatuor termini, scilicet conceptus, infi nitum, viator, et ex puris naturalibus : primo, praemittenda sunt aliqua ad intellectum istorum terminorum, quia qui virtutum nomen ignorant, facile paralogizant in primo Elenchorum, cap. 1. Secundo, investigandum est ad quem conceptum, tanquam ad perfectissimum possibilem haberi de Deo ex puris naturalibus, terminatur humana inquisitio, et hoc est principale propositum.
Circa primum, ad evidentiam primi termini : primo videndum est quid intelligatur per conceptum. Secundo, videndum est quot modis accipitur conceptus. Tertio, videndum est quot modis potest accipi concipi proprio conceptu ? Quamobrem ad primum est sciendum, quod cum conceptus non possit accipi nisi per actum rei, necesse est ut principia objecti applicentur intellectui, eo modo quo sufficienter et actualiter terminat actum intellectus.
De secundo est sciendum, quod triplex est conceptus; est enim conceptus simpliciter simplex, est conceptus simpliciter, non tamen, simpliciter simplex: et conceptus multiplex, qui nec est simpliciter simplex, nec simplex. Declaratio istorum, conceptus simpliciter simplex est ille, qui non est resolutus in plures conceptus, et talis conceptus correspondet enti et omnibus transcendentibus, conceptus enim entis non est resolutus in plures conceptus. Conceptus simplex, sed non simpliciter simplex, est conceptus per se unus et resolutus in plures, quorum alter sit per se determinabilis, alter per se determinans; aliter non fleret ex eis per se unus: quorum etiam conceptuum particularium alter, scilicet determinabilis sive possibilis, dicitur de conceptu tertio in quid; alter autem, scilicet per se determinans, dicitur de eo in quale, utrumque tamen est ei aequalis, scilicet et determinabilis et determinans. Ex quo per modum corollarii inferri potest, quod in plus est esse essentiale quam dici in quid. Talis autem conceptus, scilicet simplex, non simpliciter simplex, correspondet cuilibet enti perfecto in genere. Conceptus multiplex est conceptus compositus resolutus in plures conceptus, quorum unus non est per se determinabilis ; et alter per se determinans , et talis conceptus correspondet toti per accidens, ut est homo albus, vel toti aggregato connaturaliter, sicut est triplex conceptus.
Sed ut conceptus se tenet ex parte objecti, sic definitur triplex, ut se tenet ex parte intellectus est etiam triplex actus intelligendi. Estenim quidam actus intelligendi simpliciter simplex, qui terminatur ad primum simpliciter simplex, quod quidem objectum est tantum distincte cognoscibile, et non confuse. Quod probo, quia quod natum est cognosci distincte, si cognoscatur confuse, quando cognoscitur confuse, aliud non patet intellectui, quam illud quod correspondet notitiae confusae; et aliud non latet, quam illud quod correspondet notitiae distinctae. Ex hac proprietate sequitur quod est impossibile aliquod objectum cognoscibile solum distincte, cognoscere confuse, nam non est in eo sic aliud et aliud ; ergo tale objectum non est cognoscibile primo confuse, postea distincte, vel si distincte cognoscitur, simpliciter cognoscitur, vel simpliciter ignoratur. De illis enim objectis ita loquitur Philosophus 8. Physic. text. 46. et 7. Metaph. c. 60. dicens, quod Simplicia vel totaliter sciuntur, vel totaliter ignorantur. Actus autem intelligendi qui determinatur ad objectum simplex, sed non simpliciter simplex, est simplex, sed non simpliciter simplex. Actus etiam determinatus ad objectum multiplex, non est per se unus, sicut nec objectum ad quod terminatur.
Restat modo videre quot modis potest aliquid concipi conceptui proprio? Ubi primo sciendum, quod aliquid concipi conceptu proprio, potest esse dupliciter : Primo, quando objectum sic concipitur sicut existit in natura sua, et non aliter: et iste modus concipiendi aliquid conceptu proprio, est ipsum concipere intuitive. Alio modo potest aliquid concipi conceptu proprio, quando concipitur conceptu, qui convenit rei soli; non tamen concernit talis conceptus actualem existentiam rei, sed abstrahit ab actuali existentia. Et iste modus concipiendi dicitur modus concipiendi abstractivus. Et iste modus duplex cognoscendi maxime patet in potentiis sensitivis, scilicet in visu, qui cognoscit rem tantum ut in se existentem et praesentem, et in imaginatione, quae imaginatur rem non tantum praesentem, sed etiam absentem. Sed qualiter iste modus cognoscendi sit possibilis ex parte intellectus nostri, et differentia inter utrumque modum, habebitur diffusior sermo infra.
Loquendo autem de secundo modo concipiendi objectum conceptu proprio, adhuc contingit aliquod objectum concipi dupliciter, vel conceptu simplici, vel conceptu composito seu multiplici dupliciter ; vel ita quod totalis conceptus correspondeat totali objecto, et particulari parti objecti, velut nmo albus; vel ita quod objectum ?uo concipitur, concipiatur tantum concipiendo objectapartialia, sicuti concipitur mons aureus, concipiendo montem per speciem montis, et aurum per speciem auri ; et intellectus postea virtute sua activa componeret istos duos conceptus partiales, sicut facit virtus phantastica.
De secundo termino posito in quaestione, scilicet de infinito, est dicer dum quod infinitum, ut dicitur de Deo, potest accipi negative et positive. Quando accipitur negative. tunc est sensus : Deus est infinitus, id est, nullo fine clauditur nec extrinseco, nec etiam intrinseco, cujusmodi sunt genus et differentia, sed omnis finis terminans ejus perfectionem negatur ab eo, et secundum hunc intellectum, infinitum dictum de Deo non dicit quid est Deus, sed quid non est ; sicut in corporale et ingenitum, de quibus dicit Damascen. lib. 1. cap. 12. quod Incorporale et ingenitum, et interminatum et similia, non quid Deus, sed quid non est, significant. Et hoc modo loquendo de infinito. conceptus infiniti erit conceptus maxime negativus. Alio modo potest accipi infinitum positive ; licet enim infinitum secundum nomen significandi dicatur negative cum negatione finiti, tamen ut dicitur de Deo, significatur primo, et significari intenditur aliquid realiter positum. Quicumque enim dicit infinitum Deum, intendit quod dignitatis et perfectionis est significare in Deo. Unde per infinitum intenditur significari illud poni in perfectione divina, ad quod consequitur exclusio sive negatio cujuslibet termini et finis tam intrinseci quam extrinseci. Per infinitum enim dictum de Deo intelligitur illud significare, quo Deus omne infinitum excedit, quod non potest esse negatio tantum, sed necessario est aliquid positivum maximae dignitatis et perfectionis. Quod autem talia positiva et tales perfectiones significentur per nomina negativa, hoc est, quia talia positiva et tales perfectiones sunt nobis magis ignotae quam eorum contraria, et ideo talia positiva significamus per nomina negativa, et eorum contraria significamus per nomina positiva.
De termino tertio, scilicet viatore, est sciendum quod per viatorem intelligo hominem nihil in se habentem, nec simpliciter, nec pro aliquo instanti, quod repugnet statui viae, vel ponat hominem extra statum viae. Per cognitionem autem possibilem haberi ex puris naturalibus intelligo praecise per pura naturalia, causas naturales et naturaliter activas respectu intellectionis, cujusmodi sunt intellectus, secundum ponentes intellectum totaliter causam intellectionis universalium, vel ponentes intellectum totaliter passivum, vel utrumque. Secundum magis credo, circumscripta omni speciali influentia, stante sola generali influentia, quae requiritur ad omnem effectum inferiorem causae secundae.
His praemissis, ad intellectum terminorum quaestionis, est secundo investigandum, ad quem conceptum, tanquam perfectissimum possibilem haberi a viatore ex puris naturalibus de Deo, terminatur investigatio humana? Ad cujus evidentiam declaro quinque conclusiones, tres negativas et duas affirmativas. Tres negativae sumuntur ex declaratione tertii termini, quarum prima est : Ex puris naturalibus non potest haberi proprius conceptus de Deo, quo concipitur res ut existens, et ut praesens in sua existentia. Hoc probatur sic : Nullus conceptus potest haberi de Deo a viatore, qui ponit viatorem extra statum viae, (ista patet ex declaratione tertii termini quaestionis) sed conceptus quo concipitur Deus ut existens, et ut praesens in sua existentia, ponit viatorem extra statum viae; ergo talis conceptus non potest haberi de Deo a viatore. Minor probatur, quia cognitio, qua cognoscitur Deus ut existens, et ut praesens in sua existentia, est nuda et aperta visio
Dei ; nuda autem et aperta visio Dei ponit hominem extra statum viae.
Secundo probatur eadem conclusio sic : Talis conceptus non potest haberi de re, nisi re existente praesente secundum naturam suam apud intellectum, nec est secundum se naturaliter motivus intellectus nostri ; igitur a viatore ex principiis naturalibus non potest Deus cognosci conceptu proprio, quo cognoscitur res intuitive.
Secunda conclusio est ista, quod Deus a viatore ex puris naturalibus non potest cognosci conceptu simplici, abstractive. Conclusio ista probatur sic : Quando aliquid cognoscitur conceptu proprio et simplici, talis conceptus est causatus ab eo, quod sic cognoscitur : sed Deus non causat naturaliter conceptum sui in intellectu nostro ; ergo Deus a viatore ex puris naturalibus non potest cognosci conceptu simplici.
Si dicas quod Deus a viatore ex puris naturalibus potest concipi conceptu simplici, proprio sibi, causato tamen in intellectu nostro a creatura:
Contra, quod nullus conceptus simplex proprius Deo, possit causari in intellectu nostro ab objecto creato, probo sic : Nullum objectum causat conceptum simplicem alterius objecti nisi contineat illud virtualiter vel formaliter, sicut inferius continet superius virtualiter, sicut subjectum continet propriam passionem. Sed nullum objectum creatum continet isto modo, nec illo, Deum, imo contra rationem posterioris est sic continere suum prius; ergo per nullum objectum creatum potest causari in intellectu nostro conceptus simplex proprius ipsi Deo ; sed si Deus in intellectu nostro possit de se ipso causare talem conceptum, non nego, sed nihil est ad propositum.
Tertia conclusio est: A viatore ex puris naturalibus potest haberi de Deo conceptus compositus et multiplex proprius ipsi Deo. Haec conclusio declaratur sic : de Deo potest haberi a viatore ex puris naturalibus conceptus proprius, accipiendo proprium, quod convenit omni et soli, quo distinguitur ab omni alio. Ista est manifesta : sed talis conceptus non causatur a Deo, cum non sit naturaliter notus intellectui nostro, nec potest a creatura creari conceptus simplex proprius Deo ; ergo oportet quod conceptus proprius de Deo, quo cognoscitur ex creaturis, sit conceptus multiplex et compositus ex pluribus conceptibus sumptis ex diversis ex perfectionibus repertis in creaturis, ut ab hoc bono et illo abstrahendo conceptum boni, et ab hoc albissimo et illo possum abstrahere intellectum summi albi ; et sic componendo istos conceptus ad invicem, formabit intellectus unum conceptum nulli convenientem nisi soli Deo, nec alio modo potest Deus secundum conceptum sibi proprium naturaliter cognosci a nobis pro statu isto.
Quarta conclusio, quae magis accedit ad principale propositum, est ista : quod accipiendo infinitum negative, sicut declarabatur in declaratione secundi termini, conceptus entis infiniti non est conceptus perfectissimus possibilis haberi de Deo a viatore ex puris naturalibus. Ista conclusio declaratur sic : Conceptus quo cognoscitur quid non est res, non est ita perfectus, sicut conceptus quo cognoscitur quid est res; conceptus enim negativus ut negativus mere nihil perfectionis dat, negatio enim ita potest dici de non ente sicut de ente ; sed plures conceptus possunt haberi de Deo, quibus cognoscitur Deus positive, puta, quod est intelligens, quod est volens ; igitur conceptus entis infiniti, (accipiendo infinitum mere negative) non est perfectissimus conceptus possibilis haberi de Deo a viatore ex puris naturalibus.
Quinta conclusio principalis est ista, quod perfectissimus conceptus possibilis haberi de Deo a viatore ex puris naturalibus, et ad quem ultimate terminatur investigatio humana, est conceptus entis infiniti, accipiendo infinitum positive, sicut expositum est in declaratione secundi termini, et sicut exponetur in minore primae rationis ad conclusionem istam.
Haec conclusio probabitur, sed in probando eam sic procedam : primo ostendam quod conceptus entis infiniti est perfectior quocumque conceptu respondente perfectioni attributali. Secundo ostendam quod est perfectior quocumque conceptu, quo cognoscitur Deus in ordine ad extra. Tertio ostendam quod est perfectior conceptu quocumque, quo etiam videtur Deus cognosci per perfectiones sibi intrinsecas, cujusmodi est, Deum esse intellectum, vel intelligentem in abstracto ; et loquor de cognitione possibili haberi de Deo a viatore ex puris naturalibus, quae tantum habetur per conceptus sumptos ex perfectionibus creaturarum.
Primum probo sic : Ille conceptus est perfectior quo cognoscitur i aliquod subjectum secundum gradum perfectionis suae sibi intrinsecum, quam ille quo cognoscitur tantum secundum perfectionem aliquam sibi accidentalem. Ista est manifesta : magis enim per primum conceptum, scilicet per illum quo cognoscitur subjectum secundum gradum perfectionis sibi intrinsecum, explicatur natura , quam explicetur per conceptum quo cognoscitur tantum secundum quamdam perfectionem sibi quasi accidentalem; sed cognoscendo Deum conceptu entis infiniti, cognoscitur ipse Deus secundum gradum perfectionis sibi intrinsecum ; cognoscendo autem Deum conceptu quocumque correspondente perfectioni attributali, cognoscitur Deus tantum secundum quasdam perfectiones sibi quasi accidentales, et constituentes eum in esse secundo ; igitur conceptus entis infiniti est perfectior quocumque conceptu correspondente cuicumque perfectioni attributali, et haec est ratio contra utramque opinionem. Major istius rationis est declarata. Minor est manifesta quantum ad unam partem , scilicet quod concipiendo Deum conceptu correspondente perfectioni attributali, cognoscitur secundum perfectionem quasi sibi accidentalem, et ipsum in esse secundo constituentem. Sed alia pars, scilicet quod infinitum non dat talem perfectionem attributalem secundum gradum perfectionis intrinsecum ipsi Deo, non est ita manifesta, imo negatur ab adversario. Probo ergo quod infinitas non dicat perfectionem attributalem in Deo, sed gradum perfectionis intrinsecum, sic : Illud quod inest alicui, circumscribendo omne illud, quod dicit proprietatem vel quasi passionem ejus, non dicit perfectionem accidentalem , nec quasi accidentalem ejus: sed est modus ejus, et gradus intrinsecus, et magis intrinsecus, quam quaecumque proprietas, vel perfectio ejus quasi accidentalis : sed intellecta essentia divina,circumscripta ab ea omni proprietate, vel quasi passione, adhuc essentiae divinae convenit infinitas, quia non potest dici quod ei conveniat finitas ; ergo infinitas in Deo non dicit aliquam proprietatem, nec quasi passionem essentiae divinae, sed gradum perfectionis intrinsecum ipsi essentiae divinae.
Item, et est secunda ratio et confirmatio minoris praecedentis rationis : Illud quod circumscripta omni proprietate ejus vel quasi passione, habet ordinem essentialem ad essentiam, includit aliquem gradum perfectionis: ordo enim essentialis inter entia, et maxime excedentis ad excedens, attenditur penes gradus perfectionis in ipsis ordinatis; sed circumscripta ab essentia divina omni proprietate vel quasi passione, adhuc essentia divina excedet in perfectione alia entia ; circumscriptis enim ab homine omnibus proprietatibus vel passionibus, adhuc homo in perfectione excederet asinum scilicet in rationalitate: ergo circumscripta ab essentia divina omni proprietate vel quasi passione, essentia divina dicit gradum perfectionis sibi intrinsecum non finitum: sequitur ergo evidenter quod conceptus entis infiniti est conceptus magis intrinsecus essentiae divinae, quam sunt conceptus proprietatum vel quasi passionum essentiae divinae, cujusmodi sunt omnes conceptus correspondentes perfectionibus attributalibus, et per consequens est perfectior, et perfectiori modo cognosciturDeus, cognoscendo ipsum sub conceptu entis infiniti quam sub conceptu correspondente cuilibet perfectioni attributali principali.
Secundum, scilicet quod conceptus entis infiniti sit perfectior quocumque conceptu habito de Deo in ordine ad extra, probatur primo sic: quando duo conceptus sic se habent quod ex uno demonstrante quasi concluditur alius, perfectior est ille conceptus qui concluditur ex alio, quam ille ex quo concluditur: in omni enim tali demonstratione proceditur ab effectu ad causam, vel ab imperfectiori ad perfectius ; sed ex quo Deus est causa, in quocumque genere causae tanquam ex posteriori, concluditur ipsum in se et ad se esse perfectum ; et ex hoc quod potest causare infinita vel terminare, de providentia infinitorum, tanquam a posteriori, concluditur ipsum esse infinitae perfectionis, sicut patet declarando modum, quo Philosophus in 8. Physicorum probat ipsum esse infinitae perfectionis, licet non curem modo utrum illae rationes concludant, vel non. Ergo conceptus quo concipitur Deus, ut ens infinitum, est prior, et per consequens perfectior conceptu quo cognocitur ut causa, vel sub quocumque alio conceptu concludente respectum ad extra.
Idem etiam probat ista ratio generaliter, quod quicumque conceptus ad se habitus de Deo, est perfectior quocumque conceptu concludente respectum ad extra, sic : Conceptus correspondens perfectioni simpliciter, est perfectior conceptu correspondente alicui includenti aliquid, cui repugnat perfectio simpliciter : sed conceptus quicumque ad se habitus de Deo, et dictus de eo formaliter, correspondet perfectioni simpliciter: nihil enim dicitur formaliter de Deo, quod non dicit perfectionem simpliciter ; conceptus autem habitus de Deo, ut dicit respectum ad extra, correspondens alicui creaturae, repugnat perfectioni simpliciter: igitur conceptus infiniti, qui correspondet perfectioni simpliciter, est perfectior quocumque conceptu habito de Deo, dicente respectum ad extra.
Quod autem conceptus habitus de Deo, ut dicit respectum ad extra, includat aliquid, cui repugnat ratio perfectionis simpliciter, probatur sic : Enti rationis, cum sit ens diminutum et imperfectum, repugnat ratio perfectionis simpliciter: sed conceptus correspondens Deo in ordine ad extra correspondet enti rationis, quia respectus qui convenit Deo ad extra, est respectus rationis, et ens rationis tantum, ut declarabitur infra; ergo conceptus quo cognoscitur Deus in ordine ad extra, correspondet enti cui repugnat perfectio simpliciter: quocumque ergo conceptu cognoscitur Deus in ordine ad extra, imperfectius cognoscitur quam cognoscendo ipsum sub conceptu entis infiniti, vel sub alio conceptu ad se.
Tertium quod conceptus entis infiniti sit perfectior conceptibus, qui videntur correspondere perfectionibus intrinsecis ipsius essentiae divinae, probatur sic : Ille conceptus qui virtualiter plures includit, qui magis excludunt omnem potentialitatem, est magis perfectus quam ille qui pauciores includit qui non excludunt omnem potentialitatem ; sed conceptus entis infiniti ex ratione infiniti praecise plures includit, sicut enim ens virtualiter includit verum, bonum, et similia, sic ens infinitum virtualiter includit verum infinitum, bonum infinitum, et magis excludit omnem potentialitatem et compossibilitatem, quam quicumque alius possibilis haberi de Deo a viatore; ergo conceptus entis infiniti est simpliciter perfectior conceptus possibilis haberi de Deo a viatore ex puris naturalibus. Probatur, nam de ratione infiniti in perfectione est esse idem omni modo indentitatis possibilis cuicumque possibili, et per consequens infinitum excludit omnem potentialitatem: nihil enim componit cum aliquo, quod est idem sibi omni modo possibile, alioquin idem componeret cum se ipso: et etiam includit omnem conceptum dicentem perfectionem simpliciter, vel correspondentem perfectioni simpliciter, quia sunt sibi compossibiles in eodem : sicut enim ens includit virtualiter verum, bonum et similia, sic ens infinitum virtualiter includit verum infinitum, bonum infinitum ; nullus autem conceptus alius ex ratione sua formali habet includere omnem alium virtualiter, nec excludere omnem potentialitatem: igitur conceptus entis infiniti est perfectissimus conceptus possibilis haberi a viatore ex puris naturalibus. Minor ista patet discurrendo per singulos conceptus alios, a conceptu infiniti.
Item, ille conceptus est aliis perfectior, qui ultimo cognoscitur demonstratione quia ex creaturis sed talis est conceptus entis infiniti, de ente enim infinito ultimo demonstratur esse demonstratione quia: ergo conceptus entis infiniti est conceptus perfectissimus possibilis haberi de Deo a viatore ex puris naturalibus. Major probatur, cum enim naturaliter non cognoscamus Deum nisi ex creaturis, quanto conceptus remotior est a creaturis, tanto est difficilior ad cognoscendum. et tanto posterius cognoscitur tanquam perfectior et magis abstractus. Minor declaratur diffuse et prolixe indist. 2. primi libri, ubi ex illa ratione habetur magna via solvendi omnes rationes alterius opinionis. Nam omnes rationes, quae probant quod conceptus quo concipitur Deus, ut prima causa, ultimus finis et primum perfectione, et, ut breviter dicam, omnis conceptus quo concipitur Deus in ordine ad extra nihil valent, quia cum talia cognoscantur de Deo demonstratione quia, ex uno relativo statim cognoscitur reliquum: nullus talis conceptus potest esse conceptus perfectissimus, possibilis haberi de Deo a viatore ex puris naturalibus: sed ille erit perfectior, qui posterius demonstratione quia cognoscitur ex talibus conceptibus, quibus cognoscitur Deus in ordine ad extra.
Ulterius, cum conceptus abstractus possibilis haberi de Deo ex creaturis, sit magis communicabilis creaturis quam conceptus infiniti in perfectione, includentis virtualiter omnem perfectionem, sequitur quod conceptus infiniti est remotior a creaturis quam aliquis alius, et per consequens posterius cognoscibilis a viatore ex puris naturalibus quam alius, et per consequens perfectior omni alio possibili haberi a viatore ex puris principiis naturalibus, quod est principale propositum.