CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Quinta via est ex rationabilitate eorum quae fides nostra docet; nihil enim docet contra rectam rationem vel legem naturae. Hac utitur Tertul. in Apolog. contra Gentes, cap. 39. Justinus in Apolog. 2. ad Antoninum, paulo post initium. Sexta via est ex irrationabilitate singulorum errorum, quod ostendit Doctor, discurrendo per Paganos, Saracenos, Judaeos, Manichaeos. Hac utendum est contra modernos sectarios, quia docent irrationabilia contra lumen naturae, ut Deum esse auctorem peccati, cum Calviao Inst. cap. 18. g. 3.et 4. et Luther. in assertion. Wittemb. impressis ann. 1520. art. 36. Idque tenentur dicere omnes negantes liberum arbitrium, quod illi negant. Item, non dari opera bona, sed omnia opera esse sordes, immunditias, peccata, Lutlier. in asseri. art. 29. 30. 32. Calvin. 3. In tit. cap. 12. sig. 4. Item,
renovant haereses antiquas damnatas, negando liberum arbitrium cum Simone Mago et Manichaeis ; bona opera cum eisdem et Eunomianis ; traditiones cum Arianis ; paenitentiam et confirmationem cum Novatianis, ex Cyprian. lib. 4. epist. 2; orationem pro defunctis et jejunia cum Aerianis, ex August. haer. 33; venerationem Sanctorum, reliquiarum et imaginum cum Vigilantio et Iconomachis, etc.
De quinto (a), scilicet rationabilitate contentorum, patet sic : Quid rationabilius quam Deum tanquam finem ultimum super omnia diligi, et proximum sicut seipsum? id est ad idem, ad quod se, secundum Gregorium, in quibus duobus praeceptis universa lex pendet et Prophetae, Matth. 22. Item, Matth. 7. Omnia ergo quaecumque vultis, ut faciant vobis hominis, et vos facite illis. Ex istis quasi ex principiis practicis, alia practica consequuntur in Scriptura tradita, honesta et rationi consona, sicut de eorum rationabilitate patere potest singillatim cuilibet pertractanti de Praeceptis, Consiliis et Sacramentis, quia in omnibus videtur esse quasi quaedam explicatio legis naturae, quae secundum Apostolum ad Roman. 2. scripta est in cordibus nostris. Hoc de moribus, et de hoc Augustinus de Civit.Dei, lib. 2. cap. 28. Nihil turpe ac flagitiosum spectandum, imitandumque proponitur, ubi veri Dei aut praecepta insinuantur, aut miracula narrantur, aut dona laudantur, aut beneficia postulantur.
De credibilibus patet, quia nihil credimus de Deo quod aliquam imperfectionem importet, imo quidquid credimus verum esse, magis attestatur perfectioni divinae quam ejus oppositum. Patet de Trinitate personarum et incarnatione Verbi,
et hujusmodi. Nihil enim credimus incredibile, quia tunc incredibile esset mundum ea credere, sicut deducit Augustinus de Civit. Dei 22. cap. 5. mundum tamen ea credere, non est incredibile, quia hoc videmus. De hac autem lege et honestate Christianorum patet, per Augustinum de Utilitate credendi lib. 6. cap. 8. Vulgus marium et foeminarum, etc.
De sexto (b), scilicet de irrationabilitate singulorum errorum, patet sic : Quid Pagani pro idololatria sua adducent, colentes opera manuum suarum? in quibus nihil est numinis, sicut satis ostendunt Philosophi. Quid Saraceni vilissimi porci, Mahometi discipuli, pro suis scripturis allegabunt? expectantes pro beatitudine quod porcis convenit, scilicet gulam et coitum. Quam promissionem despiciens Philosophus, qui fuit quasi illius sectae, Avicenna 9. Metaph. cap. 7. alium finem quasi perfectiorem et homini magis congruentem asserit dicens : Lex nostra quam dedit Mahomel, ostendit dispositionem felicitatis et miseriae quae sunt secundum corpus, et est alia promissio quae apprehenditur intellectu. Et sequitur ibi : Sapientibus vero Theologis multo major cupiditas fuit ad consequendum hanc felicitatem quam corporum, quae quamvis daretur eis, non tamen attenderunt eam, nec appretiati sunt eam comparatione felicitatis, quae est conjunctio primae veritati.
Quid Judaei, qui novum Testamentum damnant, quod in suo veteri promittitur (Jerem. 31.) ut ostendit Apostolus ad Hebraeos, c. 3. et 8. Etiam quam insipidae sunt eorum caeremoniae sine Christo ?
Christum etiam advenisse, et ita novum Testamentum ab eo principaliter promulgatum sicut authenticum fore recipiendum, Prophetiae eorum ostendunt : Non auferetur (ait Jacob Gen. 49.) sceptrum de Juda, nec Dux de femore ejus, etc. Et similiter illud Danieli 9. Cum venerit Sanctus Sanctorum.
Quid asini Manichaei fabulantur primum malum, cum ipsi, etsi non primi, tamen valde mali essent? Nonne vident omne ens inquantum ens, bonum esse? Nonne etiam in novo Testamento potuerunt videre esse vetus authenticum et approbatum?
Quid singuli alii haeretici, qui unum verbum Scripturae male intellexerunt? secundum Augusti num lib. 83. quaestionum, quaest.69. Non potest (inquit) error oriri palliatus nomine Christiano, nisi de Scripturis non intellectis, (et hoc ideo, quia praecedentia et sequentia non contulerunt) Unde ibidem infra : Solet circumstantia Scripturarum ilhiminare sententiam, nec etiam alia loca Scripturarum contulerunt. Unde Haereses ortae sunt per se legendo, quae conferendo repulsae sunt, quia conferentes, diversas sententias adduxerunt quae ex se invicem mutuo videri poterant, quomodo et qualiter essent intelligendae.
Contra istos est illud verbum Augustini contra Epistolam Fundamenti : Non crederem, inquit, Evangelio, nisi quia Ecclesiae Catholicae credo. Igitur irrationabile est aliquid Canonis recipere et aliquid non, cum Ecclesia Catholica, cui credendo, Canonem recipio, recipiat totum aequaliter. Item, doctrinae Philosophorum aliquid continent irrationabile, prout de Politiis diversis ordinatis a diversis Philosophis probat Aristoteles 2. Polit. sed et sua in quibusdam est irrationabilis, sicut patuit ex solutione quaestionis praecedentis