IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(a) Utrum una persona. Tertio quaerit Doctor an una persona possit assumere plures naturas in unitate suppositi, id est, an duae naturae numero possint simul suppositari in eodem supposito divino in unitate suppositi, sive plures naturae specie distinctae. Arguit pro utraque parte. Et primo, quod non possit assumere duas naturas simul ; quod argumentum solvetur postea. Deinde arguit, quod possit assumere, et argumentum est ibi : Contra, alia natura potuit assumi ista non assumpta. Et ratio stat in hoc, quia quando aliquid est in potentia ad plura, si reducatur ad actum per unum sibi adveniens, adhuc stat in potentia ad aliud ; sed Verbum est in potentia ad plures naturas, ita quod est in potentia ad terminandum dependentiam plurium naturarum ; ergo per hoc quod assumpsit unam naturam, potentia ad aliam naturam non est reducta ad actum, et per consequens simul potest assumere, quia da oppositum, quia aut est repugnantia ex parte naturarum, aut ex parte suppositi. Non primo, quia sicut plures effectus possunt essentialiter dependere ab una causa, ita et plures naturae possunt dependere ad unum suppositum, ita quod tale suppositum potest actu terminare dependentiam plurium naturarum ; sicut ergo idem absolutum in causa potest simul actu terminare dependentiam plurium effectuum, ita idem suppositum divinum poterit simul actu terminare dependentiam plurium naturarum. Si dicatur, non est simile de effectu et natura assumpta, quia etsi duo effectus disparati possint effective esse ab eadem causa, non tamen simul possunt esse formaliter in eadem causa, sed si Verbum assumeret duas naturas, simul essent formaliter in eodem supposito. Dico,
quod forte argumentum concluderet, si formaliter essent in eodem supposito, ita quod essent ibi intrinsece, et hoc quidditative, aut denominative. Sed istae duae naturae assumptae non essent hoc modo, quia nullo modo perficiunt, sed tantum ibi sustentantur. Nec est repugnantia ex parte Verbi, tum quia tantum ponerentur in eo plures relationes rationis, vel forte nulla, ut supra patuit. Ex his patet ista littera et responsio ad quaestionem.