Theophylactus. Quod de domo David christus nasceretur, michaeas mentionem facit dicens: et tu, bethlehem, terra Iuda, nequaquam minima es; ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel. Sed et omnes prophetae de incarnatione dixerunt: et ideo dicitur sicut locutus est per os sanctorum prophetarum.
Graecus. Per quod innuit, deum per illos esse locutum, et non esse humanum quod dixerunt. Beda. Dicit autem qui a saeculo sunt: quia tota veteris testamenti Scriptura prophetice de christo processit: nam et ipse pater Adam, et ceteri patrum, factis suis eius dispensationi testimonium reddunt.