Chrysostomus super Matth..
Sol appropians, antequam appareat, mittit radios suos et facit albescere orientem, ut praecedens aurora adventum diei demonstret; sic dominus natus in mundo, antequam appareat, per doctrinam spiritus sui fulgore transmisso illuminavit ioannem, ut praecedens ille adventum annuntiet salvatoris: et ideo post ortum christi enarratum, doctrinam eius enarraturus evangelista et baptismum, in quo testimonium habuit, de praecursore et baptista praemittit, dicens in diebus autem illis venit ioannes baptista praedicans in deserto. Remigius. His autem verbis, beati ioannis non solum tempus et locum et personam, sed etiam officium et studium demonstrat. Tempus generale demonstrat cum dicit in diebus autem illis. Augustinus de cons. Evang..
Hoc autem tempus Lucas per terrenas potestates expressit cum dixit: anno quintodecimo. Sed intelligere debemus matthaeum cum diceret in diebus illis, in multo longiori spatio accipi voluisse.
Mox enim ut narravit regressum de Aegypto christum, quod utique tempore pueritiae vel infantiae factum est, ut possit stare quod Lucas de illo cum duodecim esset annorum narravit, continuo intulit in diebus autem illis: non utique pueritiae tantum illius dies insinuans, sed omnes dies ab eius nativitate usque quo praedicare coepit ioannes. Remigius. Personam ostendit cum dicit venit ioannes; idest, manifestavit se, qui tamdiu prius latuerat. Chrysostomus.
Sed quare necessarium fuit ut ioannes christum praeveniret operum testimonio christum praedicante? primo quidem ut hinc christi dignitatem discas, quod sicut pater, ita et ipse prophetas habet, secundum illud zachariae: et tu, puer, propheta altissimi vocaberis. Deinde ut nullam causam inverecundiae Iudaeis relinquat: quod et ipse demonstrat dicens: venit ioannes neque manducans neque bibens, et dicunt: Daemonium habet. Venit filius hominis manducans et bibens, et dicunt: ecce homo edax. Sed et aliter necessarium erat ab alio prius dici quae de christo erant, et non ab ipso; alias Iudaei quid dixissent, qui post testimonium ioannis dixerunt: tu testimonium perhibes de teipso? testimonium tuum non est verum. Remigius. Officium subiungit cum dicit baptista: in quo domini viam praeparavit: nisi enim baptizari homines consuescerent, baptismum christi abhorrerent. Studium ostendit cum ait praedicans. Rabanus. Quia etiam christus praedicaturus erat: postquam enim visum fuit idoneum tempus, scilicet circa triginta annos, incipiens praedicationem suam, viam domini praeparavit. Remigius. Locum subiungit dicens in deserto Iudaeae.
Maximus. Ubi ad praedicationem eius nec insolens turba perstreperet nec infidelis auditor rediret, sed hi tantum audire possent qui praedicationem cura divini cultus expeterent. Hieronymus super Isaiam.
Vel in hoc considerandum est quod salutare dei et gloria domini non praedicatur in ierusalem sed in solitudine ecclesiae et in deserta gentium multitudine. Hilarius in Matth..
Vel etiam ad Iudaeam venit desertam dei frequentatione, non populi, ut praedicationis locus, eorum quibus praedicatio erat Missa, solitudinem testaretur.
Glossa. Vel typice desertum significat vitam a mundi illecebris segregatam, quae poenitentibus competit. Augustinus de utilitate poenitentiae. Nisi autem poeniteat aliquem vitae veteris, novam non potest inchoare. Hilarius.
Et ideo poenitentiam, regno caelorum appropinquante, pronuntiat, per quam est reditus ab errore, recursus a crimine, et post vitiorum pudorem professio desinendi, dicens poenitentiam agite.
Chrysostomus super Matth..
Ubi manifestat in ipso principio, quia benigni regis est nuntius: non enim peccatoribus minus intendebat, sed indulgentiam promittebat. Solent reges nato sibi filio, indulgentiam in regno suo donare; sed ante transmittunt acerbissimos exactores. Deus autem nato sibi filio, volens donare indulgentiam peccatorum, praemisit quasi exactorem exigentem, et dicentem poenitentiam agite. O exactio quae non fecit pauperes, sed divites reddit.
Nam cum quis debitum iustitiae suae reddiderit, deo nihil praestat, sed sibi lucrum suae salutis acquirit. Poenitentia enim cor emundat, sensus illuminat et ad susceptionem christi praeparat humana praecordia; unde subiungit appropinquabit enim regnum caelorum. Hieronymus.
Primus baptista ioannes regnum caelorum praedicat, ut praecursor domini hoc honoretur privilegio. Chrysostomus in Matth.. Ideoque quod nunquam Iudaei audierunt neque etiam a prophetis, caelos et regnum quod ibi est, praedicat, et nihil de cetero de terra dicit. Sic ergo ex novitate eorum quae dicuntur erigit eos ad quaerendum eum qui praedicatur.
Remigius. Regnum autem caelorum quatuor modis dicitur: nempe christus, secundum illud: regnum dei intra vos est; sancta Scriptura, secundum illud: auferetur a vobis regnum dei, et dabitur genti facienti fructum eius; sancta ecclesia, secundum illud: simile est regnum caelorum decem virginibus; supernum solium, secundum illud: multi venient ab oriente et occidente, et recumbent in regno caelorum; et hoc totum hic potest intelligi. Glossa.
Dicit autem appropinquabit regnum caelorum, quia nisi appropinquaret, nemo redire posset, quia infirmi et caeci via, quae est christus, carebant. Augustinus de cons. Evang.. Haec autem verba ioannis alii evangelistae praetermiserunt.
Iam vero quod sequitur hic est qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: vox clamantis in deserto: rectas facite semitas eius, ambigue positum est, nec elucet utrum ex persona sua evangelista commemoraverit, an adhuc verba eiusdem ioannis secutus adiunxerit, ut totum hoc ioannes dixisse intelligatur: poenitentiam agite: appropinquabit enim regnum caelorum.
Hic est enim de quo dictum est per Isaiam prophetam. Neque enim hoc movere debet quia non ait: ego sum, sed hic est; nam et matthaeus dixit: invenit hominem sedentem in telonio, et non dixit: invenit me. Quod si ita est, non est mirum si et interrogatus quid diceret de seipso, sicut narrat ioannes evangelista, respondit: ego vox clamantis in deserto. Gregorius in evang..
Sicut autem, quia unigenitus filius verbum patris vocatur, secundum illud: in principio erat verbum. Ex ipsa autem nostra locutione cognoscimur, quia vox sonat ut verbum possit audiri. Adventum itaque domini ioannes praecurrens vox dicitur, quia per eius ministerium patris verbum ab hominibus auditur. Chrysostomus super Matth.. Vox etiam est sonus confusus, nullum secretum cordis ostendens, sed hoc tantummodo significans quia vult aliquid dicere ille qui clamat; verbum autem est sermo mysterium cordis aperiens. Ad haec, vox inter homines et animalia communis est; verbum autem est hominum tantum. Ideo ergo ioannes dictus est vox, non verbum, quia per eum deus sua consilia non demonstravit, sed hoc solum quod deus aliquid facere in hominibus meditabatur; postea autem per filium suum plenissime mysterium suae voluntatis aperuit.
Rabanus. Qui recte vox clamantis ob fortitudinem praedicationis dicitur. Tribus autem modis clamor accidit: hoc est, si longe positus est cui loquatur, si surdus, si per indignationem; et haec humano generi acciderunt. Glossa. Est igitur ioannes quasi vox verbi clamantis: verbum enim clamat in voce, idest christus in ioanne. Beda. Sicut etiam clamavit in omnibus qui a principio aliquid divinitus dixerunt; et tamen iste solus est vox: quia per eum praesens verbum ostenditur, quod alii longe nuntiaverunt. Gregorius in evang..
Ipse autem ioannes est clamans in deserto, quia derelictae ac destitutae Iudaeae solatium redemptoris annuntiat.
Remigius. Quantum autem ad historiam attinet, in deserto clamabat, quia remotus erat a turbis Iudaeorum. Quid autem clamet, insinuat cum subiungit parate viam domini. Chrysostomus super Matth..
Sicut enim magno regi in expeditionem venturo praeparatores praecedunt qui sordida abluunt, dirupta componunt, sic et dominum nostrum praecessit ioannes, qui ab humanis cordibus poenitentiae scopis peccatorum sordes eiiceret, et quae dissipata fuerant, spiritualium praeceptorum ordinatione componeret.
Gregorius in evang..
Omnis autem qui fidem rectam et bona opera praedicat, domino ad corda audientium viam parat, rectas domino semitas facit, dum mundas animo cogitationes per sermonem bonae praedicationis format. Glossa. Vel fides est via qua verbum ad cor descendit: cum mores in melius mutantur, fiunt semitae rectae.