Tribus autem dispositionibus existentibus etc..
Postquam philosophus ostendit in communi quid est virtus et diffinitionem communem applicavit ad speciales virtutes, hic determinat de oppositione virtutum et vitiorum. Et circa hoc tria facit.
Primo ostendit in his esse duplicem contrarietatem: unam quidem vitiorum adinvicem, aliam autem vitiorum ad virtutem. Secundo ostendit quod maior est contrarietas vitiorum ad invicem quam ad virtutem, ibi: sic autem oppositis adinvicem etc.. Tertio ostendit quomodo unum vitiorum magis opponitur virtuti quam reliquum, ibi, ad medium autem etc..
Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi quemadmodum enim aequale etc..
Tertio infert quoddam corollarium ex dictis, ibi: propter quod et proiciunt etc..
Dicit ergo primo quod, cum sint tres dispositiones quarum duae sunt vitiosae, una scilicet secundum superabundantiam, alia vero secundum defectum; una vero est secundum virtutem, quae est in medio; quaelibet harum aliqualiter opponitur cuilibet; quia extremae dispositiones et adinvicem sunt contrariae, et etiam eis contrariatur media dispositio.
Deinde cum dicit quemadmodum enim aequale etc., probat quod dixerat. Non fuit autem necesse probare, quod duo vitia, quae se habent secundum superabundantiam et defectum, sint contraria, eo quod maxime distant; sed hoc videbatur esse dubium quod dictum est virtutem contrariari vitiis: quia cum virtus sit in medio vitiorum, non distat maxime ab utroque eorum, cum tamen contrarietas sit maxima distantia, ut dicitur in X metaphysicae, et ideo hoc specialiter hic philosophus ostendit, quod virtus contrarietur utrique vitiorum.
Circa quod considerandum est, quod cum medium participet aliqualiter utrumque extremum, inquantum participat unum eorum contrariatur alteri, sicut aequale quod est medium inter magnum et parvum, est quidem in comparatione ad magnum parvum, et in comparatione ad parvum est magnum. Et ideo aequale et magno opponitur secundum rationem parvi, et parvo secundum rationem magni. Et propter hoc est motus a contrario in medium, sicut et in contrarium, ut dicitur in quinto physicorum.
Sic igitur medii habitus, constituti tam in passionibus quam in operationibus, se habent ut superabundantes ad eum qui est in defectu et se habent ut deficientes ad eum qui superabundat. Sicut fortis in comparatione ad timidum est audax, in comparatione autem ad audacem est timidus. Et similiter temperatus in comparatione ad insensibilem est intemperatus, in comparatione ad intemperatum est insensibilis. Ita etiam est et de liberali, qui est prodigus in comparatione ad illiberalem, illiberalis autem in comparatione ad prodigum. Et sic patet, quod virtus contrariatur utrique extremorum.
Deinde cum dicit propter quod et proiciunt etc., infert quoddam corollarium ex dictis. Quia enim habitus medius se habet in comparatione ad unum extremum secundum rationem alterius, inde est quod extremi proiiciunt medium alter ad alterum: idest uterque in extremitate existens aestimat medium, quasi alterum extremum sibi oppositum. Sicut timidus fortem vocat audacem, et audax vocat eum timidum. Quod etiam signum est eius quod dictum est; scilicet quod virtus contrarietur utrique extremorum.
Deinde cum dicit: sic autem oppositis etc., ostendit quod maior est contrarietas vitiorum adinvicem, quam ad virtutem: et hoc duabus rationibus.
Quarum prima est quia, quanto magis aliqua a se distant, tanto magis sunt contraria, quia contrarietas est quaedam distantia.
Magis autem distant extrema ab invicem quam a medio: sicut magnum et parvum magis distant abinvicem quam ab aequali, quod est medium inter ea. Ergo vitia magis opponuntur adinvicem, quam ad virtutem.
Est autem hic considerandum quod loquitur hic de oppositione virtutis ad vitia, non secundum rationem boni et mali, quia secundum hoc ambo vitia continerentur sub uno extremo; sed loquitur prout virtus secundum propriam speciem est in medio duorum vitiorum.
Secundam rationem ponit ibi adhuc ad medium quidem etc..
Quae talis est. Virtutis ad unum extremorum est aliqua similitudo: sicut inter fortitudinem et audaciam, et inter prodigalitatem et liberalitatem. Sed inter duo vitia extrema, est omnimoda dissimilitudo; ergo maxime contrariantur ad invicem, quia contrarietas est.
Deinde cum dicit: ad medium autem etc., ostendit quod virtuti unum extremorum magis contrariatur quam aliud.
Et circa hoc duo facit. Primo proponit quod intendit. Secundo rationem assignat, ibi: propter duas autem causas etc..
Dicit ergo primo, quod in quibusdam magis contrariatur medio virtutis vitium quod est in defectu, in quibusdam autem magis vitium quod est in excessu. Sicut fortitudini non maxime contrariatur audacia, quae pertinet ad superabundantiam, sed timiditas quae pertinet ad defectum. E contrario autem temperantiae non maxime contrariatur insensibilitas ad quam pertinet indigentia et defectus, sed intemperantia ad quam pertinet superabundantia.
Deinde cum dicit propter duas autem causas etc., assignat duas rationes eius quod dixerat.
Quarum una sumitur ex parte ipsius rei, idest ex ipsa natura virtutum et vitiorum. Dictum est enim supra quod est quaedam similitudo alterius extremi ad medium virtutis.
Et ex hoc ipso quod unum extremorum est propinquius et similius medio virtutis quam aliud, sequitur quod non ipsum, quod est similius, sit magis contrarium virtuti, sed illud quod ei opponitur. Sicut si audacia est similior fortitudini et proximior, sequitur quod timiditas sit dissimilior, et per consequens magis contraria, quia illa quae sunt magis distantia a medio videntur ei esse magis contraria. Horum autem rationem oportet accipere ab ipsa natura passionum.
Contingit enim hoc quod hic dicitur in virtutibus moralibus quae sunt circa passiones, ad quas pertinet conservare bonum rationis contra motus passionum. Passio autem dupliciter corrumpere potest bonum rationis. Uno modo vehementia sui motus, impellendo ad plus faciendum quod ratio dictat, quod praecipue contingit in concupiscentiis delectationum et aliis passionibus quae pertinent ad prosecutionem appetitus. Unde virtus, quae est circa huiusmodi passiones, maxime intendit passiones tales reprimere. Et propter hoc, vitium quod est in defectu magis ei assimilatur; et quod est in superabundantia magis ei contrariatur, sicut patet de temperantia.
Quaedam vero passiones corrumpunt bonum rationis retrahendo in minus ab eo quod est secundum rationem, sicut patet de timore et de aliis passionibus ad fugam pertinentibus. Unde virtus, quae est circa huiusmodi passiones, maxime intendit firmare animum in bono rationis contra defectum. Et propter hoc, vitium, quod est in defectu magis ei contrariatur, sicut patet circa fortitudinem.
Aliam autem rationem assignat ex parte nostra.
Cum enim ad virtutem pertineat repellere vitia, intentio virtutis est ad illa vitia potius repellenda ad quae maiorem etiam inclinationem habemus. Et ideo illa vitia ad quae sumus qualitercumque magis nati, ipsa sunt magis contraria virtuti. Sicut magis sumus nati ad prosequendum delectationes quam ad fugiendum eas, propter hoc facillime movemur ad intemperantiam, quae importat excessum delectationum. Sic igitur illa vitia magis dicimus esse contraria virtuti, quae magis nata sunt crescere in nobis, propter hoc quod naturaliter inclinamur ad ipsa. Et ideo intemperantia, ad quam pertinet superabundantia delectationum, magis est contraria temperantiae quam insensibilitas, ut dictum est.