Eorum autem qui pronuntiaverunt de politia etc..
Postquam philosophus prosecutus est de diversis politiis, hic prosequitur de institutoribus politiarum et legum.
Et circa hoc tria facit. Primo determinat eorum differentiam adinvicem. Secundo determinat de quibusdam qui instituerunt politias, ibi, de ea quidem igitur etc.. In tertia determinat de quibusdam, qui fuerunt legislatores, ibi, legislatores autem etc..
Ponit ergo primo, duas differentias eorum, qui de politiis vel legibus tractaverunt; quarum prima est secundum diversitatem vitae.
Quidam enim eorum vixerunt vita privata, in nullo communicantes politicis actionibus, quia non fuerunt gubernatores aliquarum civitatum, sicut Plato, Phaleas et Hippodamus, de quibus supra dictum est, si quid fuit dignum circa eos dicendum. Alii autem vixerunt vita politica, instituentes leges aliquibus civitatibus, vel propriis vel extraneis.
Secunda differentia est secundum ea quae tradiderunt. Quidam enim fuerunt conditores aliquarum legum, sine hoc, quod ordinarent aliquam politiam. Quidam vero etiam instituerunt politiam, quae est ordinatio regiminis civitatis, et posuerunt quasdam leges, sicut Lycurgus, qui instituit lacedaemonicam politiam, et solon qui instituit Atheniensem.
Deinde cum dicit de ea quidem igitur etc., prosequitur de instituentibus politias. Et quia de politia lacedaemonica, quam Lycurgus instituit, supra dictum est; restat dicendum de politia Atheniensi, quam instituit solon.
Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quid solon instituit. Secundo quomodo a quibusdam reprehendebatur, ibi, propter quod et quidam etc.. Tertio excusat ipsum, ibi, videtur autem hoc etc..
Dicit ergo primo, quod aliqui reputant solonem fuisse bonum legislatorem, quia dissolvit oligarchiam, quae erat valde intemperata et immoderata apud Athenas, et liberavit populum qui servitute opprimebatur ex immoderato regimine divitum, et instituit democratiam in patria sua, et miscuit bene politiam id est regimen civitatis, dans aliquam partem populo in ea. Erat enim in ariopago, idest in vico martis, qui erat locus solemnis apud Athenas, institutum Concilium civitatis, quod erat oligarchicum, quia consiliarii civitatis erant ex divitibus et potentibus. Sed quod principes eligerentur, hoc erat aristocraticum. Praetorium autem, idest potestatem iudiciariam instituit ex popularibus, quod erat democraticum, id est populare. Et sic solon videtur non dissolvisse illa, quae prius erant, scilicet Concilium oligarchicum et electionem populi, quae erat aristocratica. Sed de novo instituit popularem quemdam principatum, dum fecit praetoria, idest iudices ex omnibus civibus.
Deinde cum dicit propter quod et quidam etc., ostendit quomodo solon a quibusdam reprehendebatur.
Accusabant enim quidam ipsum, quod ipse dissolverat alteram politiam, quae prius erat, quando instituit praetorium quod postea habuit potestatem super omnia, cum tamen istud officium esset sortiale, quia scilicet sorte eligebantur aliqui ex populo ad hoc officium. Ideo autem dicunt eum per hoc dissolvisse priorem politiam, quia cum invaluit istud officium in civitate, praetores illi instituti ex populo, transtulerunt totum regimen civitatis in populum qui (per) tyrannidem opprimebat maiores; et ita deventum est ad inordinatam democratiam, quae erat apud Athenas.
Primo enim ephialtes et Pericles qui fuerunt praetores populares, destruxerunt consilium quod ex antiquo erat in ariopago, et continenter unusquisque de rectoribus populi auxit potestatem populi, quousque perducta est politia ad democratiam quae tunc erat.
Deinde cum dicit videtur autem etc., excusat solonem; et dicit, quod iste defectus videtur accidisse non ex intentione solonis, sed ex quodam accidente. Cum enim rex medorum invaderet Athenienses, illi cogitantes, quod neque fines suos tueri poterant neque obsidionem civitatis sustinere, collocatis pueris et mulieribus et rebus quas habebant, in aliis Graeciae civitatibus, dimissa civitate, transtulerunt bellum de terra ad mare. Et ita congregatus est populus tempore medorum causa huiusmodi navarchiae, id est principatus navalis, et astute concepit ut totam sibi potestatem usurparet: et accidit, quod loco virtuosorum rectorum, populus habuit pravos rectores, qui intentionem populi sunt prosecuti.
Quod autem solon hoc non intenderit, patet per hoc, quia solon non dedit potestatem populo, nisi illam quae est maxime necessaria, ut scilicet eligeret principes et corrigeret eorum errores. Hanc autem potentiam populi dicit esse necessariam, quia sine hoc populus esset servus, si sine sua voluntate principes acciperentur, et non posset emendare mala quae principes facerent; et cum servitutem ferre non posset fieret adversarius principibus. Sed omnes principatus instituit primo ex insignibus, idest nobilibus et divitibus. Et secundario instituit ex quibusdam quingentis qui erant quasi medii in civitate, quos medignos vocat, quasi moderatores, et iugarios eos vocat, quia erant capita societatum vel artium quasi coniungentes multitudinem; et tertio instituebat principes ex equitibus, qui erat tertius ordo.
Quartus autem ordo erat mercenariorum, qui erant infima pars populi: ad quos nullus principatus pertinebat.
Et sic patet, quod in principatibus maiorem partem addidit maioribus quam populo. Unde non fuit eius intentio instituere democratiam; sed consecuta est praeter eius intentionem.
Deinde cum dicit legislatores autem etc., determinat de institutoribus legum.
Et primo ostendit qui fuerint, et quibus leges imposuerint. Secundo, quas leges tulerint, ibi, legislator autem fuit etc..
Circa primum duo facit. Primo agit de quibusdam legislatoribus in Italia: quae quondam magna Graecia vocabatur. Secundo de quibusdam legislatoribus Graeciae, ibi, fuit autem et Philolaus etc..
Dicit ergo primo, quod legislatores fuerunt quidam zaleucus nomine, qui imposuit leges Locris Occidentalibus et est quaedam civitas calabriae, quae est ad occidentem Graeciae.
Fuit etiam quidam legislator charondas catinensis qui tulit leges suis civibus et quibusdam aliis civitatibus chalcidiae, circa Italiam et siciliam.
Ostendit autem, unde isti fuerint eruditi in legislatione; et dicit quod quidam volunt colligere quod in terris illis primus instructus industrius in legislatione fuit quidam Onomacritus nomine, qui cum esset civis Locrensis, exercitatus fuit circa legislationem in Creta, et postea praefectus fuit populo artificialiter regens ipsum: et huius socium dicunt fuisse quaedam thaletem, cuius auditores dicunt fuisse Lycurgum Lacedaemonium et zaleucum locrium. Zaleuci autem auditorem dicunt fuisse charondam cataniensem. Sed ista dicunt non considerantes bene tempus ipsorum, quod non erat conveniens huic narrationi.
Deinde cum dicit fuit autem et Philolaus etc., narrat de legislatoribus Graeciae. Et dicit, quod quidam Philolaus civis Corinthiensis tulit leges thebanis. Et assignat causam quare de Corintho transivit thebas. Et dicit, quod cum esset de genere Bachidorum, idest eorum qui trahebant originem a Baccho, factus est amicus cuiusdam dioclis, qui habuerat quamdam victoriam in olimpiade. Postquam igitur diocles reliquit civitatem, forte expulsus inde per aliquam iniuriam, Philolaus habens in memoriam amorem matris dioclis, quae vocabatur anchiones, quae forte nutriverat eum, simul cum eo abiit thebas, et ibi ambo finiverunt vitam, quod usque nunc eorum sepulcra ostendunt, quae mutuo se respiciebant, et ex uno poterat conspici aliud. Sed ita erant disposita versus regionem Corinthiorum, ut unum posset inde videri, aliud non. Narrant autem, quod ideo fuit sic ordinata eorum sepultura, ut diocles non videretur a Corinthiis, quasi volens ab eis abstinere propter ea quae ab eis passus fuerat: Philolaus autem videri poterat, qui nihil ab eis fuerat passus. Ista igitur fuit causa, quare apud thebanos habitaverunt, et eis leges tulerunt.
Deinde cum dicit legislator autem etc., ostendit, quid proprium unusquisque legislator instituit. Et dicit, quod Philolaus tulit leges thebanis de quibusdam aliis, sed specialiter de puerorum procreatione, ut scilicet non insisterent operi generationis, postquam certum numerum filiorum haberent. Et has leges Philolai, thebani vocant leges positivas.
Hoc autem de procreatione filiorum solus ipse constituit ad hoc, quod conservetur numerus sortium, idest, quod non oporteat unam partem possessionis unius hominis dividi in plures; sed tot pueri generentur, quod semper idem numerus civium conservetur.
Charondas autem nihil statuit ipse solus, nisi vindictas de falsis testimoniis, quod ipse primus consideravit: sed magis placuit propter hoc, quod cum diligentia explicavit ea quae necessaria erant in legibus prae aliis legislatoribus, quam de hoc quod aliquid singulariter statueret. Sed Philolaus instituit aliquid proprium, scilicet, ut tolleretur irregularitas possessionum.
Plato autem quatuor propria instituit in suis legibus: quorum unum est, quod mulieres et pueri et possessiones sint communes. Secundum est, quod fierent convivia mulierum sicut in aliis civitatibus fiunt convivia virorum. Tertium est, quod instituit legem contra ebrietatem, ut scilicet soli sobrii possint esse principes symposiorum id est.
Conviviorum. Quartum autem statuit in re militari, ut scilicet homines per exercitium et studium fierent ambidexteri, ut scilicet utraque manus fieret eis utilis ad bellandum.
Consequenter dicit, quod inveniuntur quaedam leges draconis, qui politiae praeexistenti imposuit quasdam leges, sed in legibus suis nihil fuit proprium quod sit memoria dignum, nisi quod severior poena daretur quando maius damnum sequebatur ex culpa.
Fuit etiam quidam Pittacus legislator, qui non instituit politiam: cuius lex quaedam propria fuit, ut ebrii si percuterent, plus punirentur quam sobrii, quia plures ebrii faciunt iniurias quam sobrii: unde magis respexit ad utilitatem, ut scilicet cohiberentur iniuriae ebriorum, quam ad veniam, quam oportet habere de ebriis, qui non sunt sui compotes.
Fuit etiam alius legislator Androdamas civis Rheginus, qui instituit quasdam leges circa poenas homicidiorum, et circa successiones haereditatum, sed tamen quasi nihil proprium ipsius dici potest.
Ultimo autem epilogando concludit, quod hoc modo sunt considerata eadem, quae oportuit considerari circa optimas politias, puta lacedaemonensium, Cretensium, et chalcedonensium, et circa politias a quibusdam aliis ordinatas. Et sic terminatur secundus liber.