SUPER AD HEBRAEOS

 Prologus

 Prooemium

 Capitulus 1

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Capitulus 2

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 3

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 4

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 5

 Lectio 1

 Lectio 2

 Capitulus 6

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 7

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 8

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Capitulus 9

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 10

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Capitulus 11

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

 Capitulus 12

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Capitulus 13

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

Lectio 1

Supra apostolus, V cap., probavit christum esse sacerdotem. In VI autem capite interposuit quaedam ad praeparandos animos auditorum; hic redit ad suum propositum.

Intendit enim probare excellentiam sacerdotii christi ad sacerdotium leviticum.

Et circa hoc facit duo primo enim ostendit excellentiam sacerdotii christi ad sacerdotium veteris testamenti; secundo ostendit quod fideles debent sacerdoti christo reverenter subdi. Et hoc in medio decimi capitis, ibi habentes itaque, fratres, fiduciam.

Circa primum duo facit.

Primo enim ostendit praerogativam sacerdotii christi super leviticum ex parte personae ipsius sacerdotis; secundo ex parte ministerii, VIII cap. Ibi capitulum autem.

Circa primum duo facit quia primo ostendit existentiam sacerdotii christi ex promissione divina; secundo ostendit necessitatem sacerdotii eius, ibi talis enim decebat.

Promissionem vero ostendit per illud ps.

Cix, 5: iuravit dominus, et non poenitebit eum, etc.. Unde tria ostendit ad propositum suum probandum.

Primo illud quod dicitur secundum ordinem melchisedech; secundo illud quod dicitur iuravit, ibi et quantum est non sine iureiurando; tertio illud quod dicitur tu es sacerdos, ibi et alii quidem plures.

Circa primum duo facit quia primo ostendit similitudinem christi ad melchisedech; secundo ex hac similitudine praefert sacerdotium christi levitico, ibi intuemini autem.

Circa primum duo facit quia primo describit conditiones melchisedech; secundo ostendit, quomodo conveniunt christo, ibi primum quidem.

Describit autem melchisedech primo ex nomine, cum dicit hic autem melchisedech.

Sic enim nominat eum Scriptura, Gen. XIV, V. 18, ubi habetur historia, quam apostolus hic supponit. Et secundum Glossam, Hebraei dicunt ipsum fuisse Sem primogenitum Noe, et tunc quando Abraham habuit victoriam, erat annorum 390, alias 309. Et occurrit Abrahae nepoti suo.

Secundo describit eum a dignitate.

Erat enim rex et sacerdos.

Quantum ad primum dicitur rex Salem. Et secundum aliquos, Salem dicitur ierusalem.

Sed contra est Hieronymus in quadam epistola, quia, ut ipse dicit, non poterat esse quod ei occurreret a ierusalem, quod probat ex situ. Alii autem dicunt, quod Salem dicitur ille locus, de quo dicitur Io. III, 23, quod iuxta illum ioannes baptizabat, et moenia illius loci erant adhuc tempore Hieronymi.

Quantum ad secundum dicit sacerdos dei summi. Antiquitus enim ille, qui inter filios erat antiquior, erat sacerdos. Sed verum est, quod tempore Abrahae multum invaluerat cultus idolorum. Et ideo ne credant, quod esset sacerdos idolorum, additur dei summi, scilicet per essentiam, non per participationem, vel nuncupationem. Deus enim est creator omnium eorum, qui dicuntur dii, sive per participationem, sive per errorem. Ps. Xciv, 3: rex magnus super omnes deos. Is. Lxi, 6: vos sacerdotes domini vocabimini, etc..

Tertio describit eum ab officio, ibi qui obviavit, etc.. Sacerdos enim medius est inter deum et populum. Debet enim aliquid populo conferre, scilicet spiritualia, et aliquid ab eo accipere, scilicet temporalia. I Cor. IX, V. 11: si nos vobis spiritualia seminavimus, non magnum est si carnalia vestra metamus.

Primo ergo debet exhibere confortationem per bona monita. Unde dicitur Gen. XIV, quod quatuor reges vicerunt quinque reges, et captivum duxerunt Lot nepotem Abrahae. Isti quatuor reges sunt quatuor vitia principalia, opposita quatuor cardinalibus virtutibus, quae captivum detinent affectum nepotem rationis, victis quinque sensibus corporis. Qui enim superat et liberat affectum, debet confortari a sacerdote. Is. XXI, 14: occurrentes sitienti ferte aquam; et Is. XXXV, 3: confortate manus dissolutas, etc..

Secundo sacerdos debet confortare per sacramentorum administrationem benedicendo.

Unde benedixit ei. Ps. Cxvii, 25: benediximus vobis in nomine domini. Hoc autem fit impendendo sacramenta, per quae confortatur homo in gratia. Num. VI, 27: invocabunt nomen meum super filios Israel, et ego benedicam eis, nam deus benedicit auctoritate, sed sacerdos ministerio. Et decimas, scilicet ad sustentationem, divisit, scilicet Abraham, id est, recte distribuit.

Sed contra: quia, ut patet num.

C. XVIII, ex lege est datio decimarum, non ergo sunt ante legem.

Respondeo. Dicendum est, quod caeremonialia veteris testamenti sunt quaedam determinationes praeceptorum iuris naturalis et praeceptorum Moralium. Et ideo quantum ad hoc, quod habebant de iure naturali, servabantur ante legem tantum pro voto observantium, et sine aliquo praecepto. Quod enim aliquid offeratur deo in recognitionem creationis et dominii, hoc est naturale; sed quod offeratur vitulus et hoedus, hoc est caeremoniale.

Similiter de iure naturali est, quod ministri servientes deo, sustententur a populo, sicut enim patet Gen. XLVII, 22, hoc servabatur etiam apud gentiles. Unde sacerdotes, quia pascebantur de horreis publicis, non sunt compulsi vendere possessiones suas; et ideo fuerunt ante legem. Sed determinatio huius partis est per legem. Lev. XXVII, 30: omnes decimae domini sunt. Et in huius signum Iacob ante legem, in loco in quo postea fuit aedificatum templum, vovit se daturum decimas.

Et hoc specialiter, quia ad hoc dei cultus proprie exhibetur, ut significetur, quod homo quicquid habet, a deo accepit: et totam perfectionem suam ab ipso expectat. Numerus enim denarius est perfectus, quia consurgit ex partibus suis aliquotis: quia unum, duo, tria, quatuor faciunt decem. Usque etiam ad ipsum ascendit numerus, et omnes alii non sunt nisi quaedam repetitio et additio super denarium.

Omnes ergo sunt imperfecti usque dum pervenitur ad ipsum. Et similiter a deo est omnis perfectio. Ut ergo significaret, quod a deo est complementum omnis perfectionis, ideo dedit decimas.

Deinde cum dicit primum quidem, ostendit similitudinem christi et melchisedech.

Et circa hoc facit duo primo enim inducit similitudinem quantum ad conditionem personae; secundo quantum ad sacerdotium, ibi assimilatus autem filio dei.

Prima in duas quia primo ponit similitudinem quantum ad ea, quae in Scriptura commemorantur; secundo quantum ad ea quae in ipsa tacentur, ibi sine patre.

In Scriptura autem duo dicuntur de ipso. Primum quidem, nomen, scilicet melchisedech, qui interpretatur rex iustitiae: et significat christum, qui fuit rex. Ier. XXIII, 5: et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet iudicium et iustitiam in terra. Nec solum dicitur iustus, sed etiam rex iustitiae: quia factus est nobis sapientia et iustitia, I Cor. I, 30.

Aliud quod dicitur de ipso, est conditio.

Unde dicitur rex Salem, quod est rex pacis.

Hoc autem convenit christo. Ipse enim est pax nostra, Eph. II, 14; Ps. Lxxi, 7: orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis.

Et in hoc docet apostolus uti interpretatione nominum in praedicationibus.

Et bene coniungit iustitiam et pacem, quia nullus facit pacem, qui non servat iustitiam.

Is. XXXII, 17: erit opus iustitiae, pax. In mundo isto gubernantur in iustitia, sed in futuro in pace. Is. XXXII, 18: sedebit populus meus in pulchritudine pacis.

Deinde cum dicit sine patre, ponit similitudinem quantum ad ea, quae tacentur de ipso, quia in Scriptura non fit mentio de patre, vel matre eius, nec de genealogia ipsius.

Unde ex hoc aliqui antiqui assumpserunt materiam erroris: ut quia solus deus est sine principio et sine fine, dicerent istum melchisedech fuisse filium dei. Istud autem damnatum est sicut haereticum.

Unde sciendum est, quod in veteri testamento, quandocumque fit mentio de aliqua solemni persona, narrantur pater et mater, et tempus nativitatis et mortis, sicut de Isaac et multis aliis. Hic autem subito introducitur melchisedech, nulla penitus facta mentione de generatione sua, et pertinentibus ad ipsam. Et hoc utique rationabiliter. Inquantum enim dicitur sine patre, significatur nativitas christi de virgine, quae fuit sine patre. Matth. I, 20: quod enim in ea natum est, de spiritu sancto est. Illud autem, quod est proprium dei, non debet attribui creaturae. Solius vero dei patris est esse patrem christi. Ergo in nativitate illius, qui ipsum praefigurabat, non debuit fieri mentio de patre carnali.

Item quantum ad generationem aeternam dicit sine matre. Et hoc ne intelligas istam generationem esse materialem, sicut mater dat materiam genito, sed est spiritualis; sicut splendor a sole. Supra I, 3: qui cum sit splendor, etc..

Item quando fit generatio a patre et matre, non totum est a patre, sed materia administratur a matre. Ad excludendum ergo imperfectionem a christo, et ad designandum, quod totum quod habet, est a patre, non fit aliqua mentio de matre. Unde versus est sine matre deus, est sine patre caro.

Ps. Cix, 4: ex utero ante Luciferum genui te, scilicet ego solus.

Sine genealogia. Et duplici de causa non ponitur genealogia eius in Scriptura: una ad designandum, quod generatio christi est ineffabilis.

Is. LIII, 8: generationem eius quis enarrabit? alia ad designandum, quod christus, qui introducitur ut sacerdos, non pertinet ad genus leviticum, nec ad genealogiam veteris legis. Et haec est intentio apostoli.

Unde subdit neque initium dierum habens, neque finem vitae. Hoc autem dicit, non quia christus non sit natus in tempore neque mortuus, sed propter aeternam eius generationem, in qua natus est sine initio cuiuscumque temporis.

Unde Io. I, 1: in principio erat verbum, id est, tempore quocumque dato ante erat verbum, ut exponit basilius. Est enim ante omnes dies, quia per ipsum factus est mundus, cum quo incoeperunt dies. Item nec finem vitae: verum est quantum ad divinitatem, quae est aeterna. Quantum etiam ad humanitatem, iam non habet finem vitae, quia christus resurgens ex mortuis, iam non moritur, Rom. VI, 9. Et infra XIII, 8: christus iesus heri et hodie, ipse et in saecula.

Deinde cum dicit assimilatus autem filio dei, etc., ostendit similitudinem quantum ad sacerdotium.

Sciendum est tamen, quod solet dici, quod posteriora assimilantur prioribus, et non e converso. Et ideo ne credatur, quod sacerdotium christi sit posterius sacerdotio melchisedech, hoc removet apostolus, quia et si christus inquantum homo natus sit post eum et ex tempore, tamen inquantum deus et filius dei est ab aeterno.

Et ideo melchisedech secundum omnia ista assimilatus est illi, qui est filius dei, et hoc inquantum manet sacerdos in perpetuum, quod potest dupliciter exponi. Uno modo, quia non fit mentio de fine sacerdotii eius, nec successore ipsius. Os. XII, 10: in manibus prophetarum assimilatus sum. Item est sacerdos in perpetuum, quia figuratum eius, scilicet sacerdotium christi, in perpetuum est. Unde et in Scriptura pluries repetitur, ritu perpetuo.

Ex. XXVII, 21: cultus perpetuus erit. Lev.

C. XXIV, 3: cultu, rituque perpetuo, quia illud quod figurabatur per istud, perpetuum erat.

Per hoc enim apostolus continuat sequentia ad praecedentia.