DE INTELLECTU ET INTELLIGIBILI

 LIBER PRIMUS

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT L

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 LIBER S E C U N D U S.

 TRACTATUS UNICUS

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XL

 CAPUT XII.

CAPUT XII.

De reductione animae in esse divinum secundum ultimum statum perfectionis ejus.

Est autem hoc quoddam omnibus mirabilibus mirabilius, et omnibus bonis melius, advertere de bonitate et largitate

causae primae in. reducendo ad se animam hominis. Cum in omni natura nihil sit propter vilius, formae quae fluunt continue in materiam ex luminibus causae primae et intelligentiarum, melius multo existentes in causa prima et in luminibus intelligentiarum quam in materia, nulla ratione fluunt in materiam propter esse quod habent in materia, licet materia appetat eas sicut divinum et bonum, sicut diximus in libro de Physico auditu. Nec potest hoc dici, quod fluunt ad hoc quod illae formae quae mundi dicuntur, largitatem suae fontalitatis ostendant : quia in rebus vilioribus consumere substantiam non est magnificae largitatis. Oportet igitur quod ad hoc fluunt, ut esse divinum aliquod et operationes divinas perficiant. Esse autem divinum et operationem non perficiunt nisi a materia separatae : et scimus quod non separantur nisi ab anima humana perfecta separatione : oportet igitur, quod per separantem a materia intellectum ad esse divinum reducuntur. Hujusmodi autem reductio non fit per intellectum mundi : quia illarum intellectus habet eas separatas in esse et operatione divina : fiet ergo necessario per intellectum hominis qui ad hoc habet vires et organa, ut a materia accipiat formas divinas.

Secundum autem omnia quae inducta sunt, forma non est sufficienter facta divina per hoc quod efficitur intellectus qui dicitur in effectu vel adeptus : sed divina fit per intellectum assimilantem, et eum qui vocatur divinus : igitur sic reducta confert esse divinum et operationem divinam : substantia autem habens esse divinum et operationem, non indiget aliquo : ergo anima sic reducta de sensibilibus et materia corporum, non indiget, eo quod materialia et instrumentalia organa non accepit secundum naturam nisi ad hoc ut ad esse divinum reduceretur : stat igitur substantiata et formata in esse divino in esse perfecta : et hoc vocaverunt Philosophi caducum alterius et immortalis vitae, per quam vere probatur animae humanae immortalitas. Quod au-

tem diximus eam indigere sensibilibus et corpore, intelligendum est de indigentia relata ad intellectus perfectionem. Sic igitur concluditur ultima perfectio animae secundum intellectum.

Est autem alia ejus perfectio secundum virtutem et virtutis felicitatem, de qua perscrutati sumus in Ethicis : consequenter autem in his quae hic determinata sunt, oportet quaerere hic de natura omnis animae et immortalitate, de principiis motuum animalium : quia per hoc scitur qualiter unitur corpori : et hoc quidem faciemus in aliis duobus libris qui immediate post hunc sunt ordinandi . Per illum enim scitur qualiter ani- ma subjcctatur ad vitam aeternam, cum reducitur ad primum, quod est necesse esse et omnium causa : ita penetretur lumine ejus mirabili et causali, quod nihil amplius novit requirere, sed stans in seipsa manet in illa.

De intellectu vero intelligentiarum quo cognoscunt suam essentiam et suae essentiae primam causam, et sint necessario duarum naturarum, et non simplicis naturae secundum intellectum, et quae sint et quot, volo a nobis hic relinquatur : altissimum enim est hujusmodi negotium, et primae philosophiae egens inquisitione. Et sic est finis secundi libri de Intellectu et intelligibili.

D. ALBERTI MAGNI

RATISBONENSIS EPISCOPI, ORDINIS PRAEDICATORUM,

PARVA NATURALIA.