LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De divisione plantae prima per suas partes subjectivas.
Dividentes plantas in subjecta sibi proxime genera, dividimus eas in arbores, et arbusta, et frutices, et olus, et herbam, et fungum, et alia hujusmodi, quae tamen non est divisio generis vere in species : quoniam planta magis habet de ratione nominis sui in arbore quam in fungo, et aliis plantis proportionaliter convenit : propter quod et caeterae plantae non ita permanent sicut arbores, nec ad eas ita redit juventus earum sicut ad arbores. Videtur enim esse in plantarum generibus sicut est in generibus animalium, quod videlicet quaedam sunt perfecta in participando potentias animales, et quaedam sunt Imperfecta : licet enim omnia vegetabilia nutriantur et augeantur et generent, non tamen habent tam perfectos modos nutritionis et augmenti et generationis caeterae plantae sicut arbores : et ideo posterius In eis invenitur ratio generis.
Fungus enim non videtur esse nisi quaedam exhalatio humoris ex putredine ligni, vel alicujus alterius commixti et putredi corporis evaporans, et ad frigus acris constans et coagulata : propter quod et infirmi sunt generaliter fungi, et quidam eorum venenosi propter humidum humorem ex. quo generantur : subtiliatur autem humor in nativitate arbo- rum et digeritur et formatur vigore naturae, et non exhalat ex putr edine humoris superflui.
In mediis autem generibus puto proportionaliter esse vires plantarum : arbusta enim sunt quasi busta arborum dicta, quae siccitate terrestri et forti calore adurente ad perfectionem arborum non perveniunt, licet figuras arborum habere videantur. Constat autem diminutionem ipsorum esse a diminutione virtutis plantae et confusione materiae corporis eorum : propter quod etiam plantae nomen non nisi secundum proportionem recipiunt.
Idem autem est de frutice : quia pro certo non multa imperfecta ex radice emitteret, nisi quia radix succum ad unum non dirigeret, sed porosa et in multis partibus existens imperfecta, emittit nulli sufficiens ad debitum robur et incrementum.
Olus autem etiam complexionem perfectam non attingit, et Ideo destituitur a ligni soliditate. Magis autem mollis propter incompletum et interminatum humorem remanet herba, cujus succus non videtur nisi aqua parum passa et pinguescens a sicco.
Ultima igitur perfectio plantae est in arborum soliditate et vita : proportionaliter autem et quodammodo est in aliis enumeratis generibus propter uniformitatem : cum materiae corporum plantarum herbae nutriantur in olera, et liquescunt processu temporis, et arbusta et formatae arbores efficiuntur quaedam earum, sicut ruta cum remanserit et antiqua fuerit. Sed fungi propter defectum naturae non inveniuntur mutari ad aliud genus plantae, sed mox nati putrescunt, nec sibi similia generant, neque semen faciunt quemadmodum imperfectissima animalium ex putrefactione natorum, sicut sunt lumbrici et gurguliones.
Sed cum plantae ad invicem transmutantur, duas habent mutationes : aliquando autem processu solo temporis ascendit ad naturam plantae superioris, sicut diximus de ruta : aliquando autem propter nutrimenti complexionem transit in aliam sibi affinem secundum speciem, sicut siligo mutatur in frumentum in quibusdam terris spatio duorum vel trium annorum, et e converso frumentum in siliginem ex malitia nutrimenti. Nutrimentum enim frigidum et ventosum et terrestre triticum convertit in siliginem : calidum autem et humidum bene digestum transponit siliginem in tritici naturam et speciem : et hoc invenitur in multis aliis speciebus plantarum, et precipue in his quarum herba concava est sicut stipula. Propter quod hordeum saepe degenerat in quamdam speciem germinis, quia hirsutas et hispidas habet aristas. Ex quibus colligitur, quod plantarum materia non multum distat a materia alterius : et ideo facta parva mutatione circa eam, efficitur et proxima potentia ad aliam : et statim illa pullulat ex ipsa.
Hinc est quod quidam theologizantes Platonici dixerunt, quod Deus creata terra indidit ei sementinam causam omnium plantarum, sed non indidit ei semina animalium : volentes dicere quod materia quae est potentia ex qua pullulat planta, est terrae aliqua temperantia cum caelesti effectu, et quod non sufficit hoc in animalium productionem.
Haec autem genera plantae quae dicta sunt, plurima sub se habent alia genera, et species, quae si ponantur per singula, modum voluminis excedent, etiamsi nomina solum ponantur plantarum. Nos autem secundum propositam philosophiam non quaerimus nisi causas eorum quae in plantis apparent, et non enumerationem diversitatis earum per singula. Singula enim talia dicere non est philosophicum. Sufficiant igitur ea quae dicta sunt de divisione generis plantarum.