In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Continua : Quasi dicat : Scribe quod vidisti. Et quia posset dicere : Quid scribam ? propter hoc subdit : " Sacramentum, " id est, sanctum secretum, vel mysterium, ubi aliud videtur, et aliud intelligitur, " septem stellarum quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea, " scilicet scribe, vel expone. Glossa, subaudi, docebo te. Quasi dicat : Sub his signis sensum latentem quaere, et expone.
Deinde exponit mysterium, dicens :
" Septem stellae, Angeli sunt septem, "
Id est, septem Praelati vel Episcopi septem Ecclesiarum, scilicet, Asiae, vel omnium generaliter : " et candelabra septem, septem Ecclesiae sunt, " id est, per septem stellas signantur septem Praelati, et per septem candelabra septem Ecclesiae.
Et nota, quod Angelus istam partem visionis exposuit allegorice, ut ostendat allegoriam similiter in sequentibus esse quaerendam. Quod autem quaedam exposuit, quaedam non, ideo fecit, ne si totus liber esset planus, vilesceret legentibus, et in taedium verteretur : et ut haberemus in quo sensum nostrum exercitaremus, et exercitando mereremur. Item, ut indignis mysterium Ecclesiae occultaretur. Tob. xii, 7 : Sacramentum regis abscondere bonum est, etc. Item, quaedam exposuit, sicut dicit Haymo, quia si ex toto clausus esset, eum legere nos taederet. Item, ut confidentiam aeterna intelligendi nobis daret.
" Et conversus vidi septem candelabra , etc. "
Moraliter. Septem candelabra sunt septem opera quibus debet pollere Praelatus. Primum est lumen fidei, ut sit paratus ad satisfaciendum omni poscenti rationem de ea quae in eo est fide et spe . Et hoc est respectu Dei. Respectu autem proximi debet habere tria. Primum est lumen verbi, ut lucide doceat. Item, boni operis, ne reprehensibilis appareat: quia turpe est Doctori, cum culpa redarguit ipsum. Item, exterioris conversationis, ne aliquem offendat. Augustinus : " In omnibus motibus vestris nihil fiat quod cujusquam oculos offendat, etc. . " Item, respectu sui triplex lumen debet habere. Primum est lumen quotidianae circumspectionis, ne in conscientia aliquid immundum inveniat. Item, lumen beneficiorum Dei, ut memorando gratias referat. Item, lumen caelestis patriae in desiderio, ne torpescat. Haec autem candelabra dicuntur esse aurea, ut ex radice charitatis procedant omnia : quae comparatur auro propter valorem, colorem, pretiositatem. In medio horum debet esse Praelatus qui debet esse Filio hominis similis in ministerio humilitatis, sicut in potestate terribilis. Gregorius : " Summus locus tunc bene regitur, cum is qui praeest, non personis sed vitiis dominatur. " Item, in amore paupertatis sustinendae tribulationis, ut tandem sit similis in gloria immortalitatis. Ad Roman. VI, 5 : Si complantati facti sumus similitutini mortis ejus, etc. Hic debet esse in medio septem candelabrorum aureorum, id est, septem virtutum quibus promittitur beatitudo, Matth. v, 3 : Beati pauperes spiritu, etc.
" Vestitum podere, " ubi notatur perseyerantia quae sola coronabitur. Matth.
XXIV, 13 : Qui perseveraverit usque in finem, etc.
" Praecinctum ad mamillas zona aurea, " id est, castitate mentis et corporis.
" Caput autem ejus, " id est, intentio pura quae debet esse principium in omnibus operibus, sicut caput in omnibus membris. Cantic. V, 11 : Caput ejus aurum optimum.
" Capilli ejus " sunt cogitationes quae adhaerent menti, quae sunt " candidae tamquam lana, " quando homo se praeparat ad omnes tribulationes sustinendas, sicut lana est apta ad suscipiendum omnes colores. Vel, " Capilli " sunt sancti martyres adhaerentes Christo capiti. Cantic. IV, 1 : Capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad. Qui sunt sicut " lana alba, " quia, infra, VII, 14 : Laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni.
" Oculi ejus, " id est, Praelati, " tamquam flamma ignis, " per fervorem charitatis.
" Et pedes ejus similes aurichalco, " id est, sancti ultimi temporis minus valent iis qui fuerunt tempore primitivo. Sicut enim aes est minus ponderosum, minus pretiosum auro : sic Sancti ultimi Apostolis minus valent: et tamen sicut de aere plura vasa facta sunt in templo quam de auro, sic isti respectu illorum abundant in numero.
" Sicut in camino ardenti. " Quod dicit, quia videntur esse inflammati charitate, et non sunt. Vel ly sicut, est expressivum veritatis : unde puriores exibunt sicut tres pueri .
" Et vox illius, " id est, Christi, " tamquam vox aquarum multarum. " Haec vox fuit Joannes Baptista. Joan. i 23 : Ego vox clamantis in deserto. Qui ad litteram baptizavit in aqua, Joan.
III, 23 : Erat et Joannes baptizans in Annon juxta Salim, quia aquae multae erant illic. Psal. xxviii, 3 : Vox Domini super aquas.
" Et habebat in dextera sua septem stellas, " id est, universos religiosos, qui dicuntur stellae propter motum continuum : quia continuo debent moveri da virtute in virtutem. Psal. lxxxiii, 8 : Ibunt de virtute in virtutem, etc. Bernardus : " In via Dei non progredi, regredi est. " Item, propter modicam apparitionem, et magnam existentiam. Job, XI, 17 : Cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer. Item, propter ordinis dispositionem. Judicum, v, 20 : Stellae manentes in cursu et ordine suo. Item, propter obedientiae promptitudinem. Baruch, v, 34, 35 : Stellae dederunt lumen in custodiis suis... Vocatae sunt, et dixerunt : Adsumus. Item, quia stellae laudant Creatorem suum, non verbis, sed motibus, id est, operibus. Job, xxxvii, 7 : Ubi eras, cum me laudarent astra matutina ? Et sic religiosi laudant Deum in Matutinis, et in horis aliis. Item, quia sicut stellae diffamantur a Philosophis qui dicunt: Ille natus est sub Venere, et ideo est luxuriosus : sub Marte, et ideo bellicosus, etc. Non tamen desistunt a suo cursu : sic nec religiosi si diffamentur a mundanis, non tamen desistunt a suo proposito. Ad Philip. II, 15 : Inter quos lucetis sicut luminaria in mundo. Item, sicut stellae lucent de nocte, sic isti debent inter peccatores lucere. Item, stellae istae licet sint in dextera Dei, Eccli. L, 6 : Quasi stella matutina in medio nebulae : tamen debent timere ne cadant in peccatis : quia Psalmista dicit, Psal. xc, 7 : Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis : ad te autem, etc.