Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Parabolam proponit seminatoris, quam discipulis declarat: lucernam dicit super candelabrum ponendam : addens parabolas de semine in terram jacto, quod excrescit dormiente eo qui seminavit, et de grano sinapis : discipulis autem seorsim omnia interpretatur : in navi a somno excitatus tempestatem maris sedat.
1. Et Iterum coepit docere ad mare : et congregata est ad eum turba multa , ''Ita ut navim ascendens sederet in. mari, et omnis turba circa mare super terram erat.
2. Et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua :
3. Audite. Ecce exiit seminans ad seminandum.
4. Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres coeli, et comederunt illud.
5. Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam, et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terrae :
6. Et quando exortus est sol, exaestuavit, et eo quod non habebat radicem, exaruit.
7. Et aliud cecidit in spinas, et ascenderunt spinae et suffocaverunt illud, et fructum non dedit.
8. Et aliud cecidit in terram bonam, et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et
9. Et dicebat : Qui habet aures audiendi audiat.
10. Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam.
11. Et dicebat eis : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei : illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt :
12. Ut videntes videant et non videant, et audientes audiant et non intelligant : nequando convertantur, et dimittantur eis peccata.
13. Et ait illis : Nescitis parabolam hanc? et quomodo omnes parabolas cognoscetis ?
14. Qui seminat, verbum seminat.
15, Hi autem sunt qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum quod seminatum est In cordibus eorum.
16. Et hi sunt similiter qui super petrosa seminantur, qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt Illud :
17. Et non habent radicem in se, sed temporales sunt : deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.
18. Et alii sunt qui in spinis seminantur : hi sunt qui verbum audiunt,
19. Et aerumnae saeculi, et deceptio divitiarum , et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.
20. Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum et suscipiunt, et fructificant unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.
21. Et dicebat illis : Numquid venit lucerna ut sub modio ponatur aut sub lecto ? Nonne ut super candelabrum ponatur ?
22. Non est enim aliquid absconditum quod non manifestetur : nec factum est occultum, sed ut in palam veniat,
23. Si quis habet aures audiendi, au-
24. Et dicebat illis : Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis , remetietur vobis et adjicietur vobis.
25. Qui enim habet, dabitur illi : et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.
26. Et dicebat : Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram,
27. Et dormiat, et exsurgat nocte et crescat dum nescit ille. 28. Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in
spica.
29. Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest
3o. Et dicebat : Cui assimilabimus regnum Dei? aut cui parabolae
comparabimus illud ?
31. Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus quae sunt in terra :
32. Et cum seminatum fuerit, ascendit et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves caeli habitare.
33. Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire :
34. Sine parabola autem non loquebatur eis, seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.
35. Et ait illis in illa die, cum sero esset factum : Transeamus contra.
36. Et dimittentes turbam , assumunt eum, ita ut erat in navi : et aliae naves erant cum illo.
3y. Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis.
38. Et erat ipse in puppi super cervical dormiens : et excitant eum, et dicunt illi : Magister, non ad te pertinet quia perimus ?
39. Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari : Tace, obmutesce. Et cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna. .
40. Et ait illis : Quid timidi estis? necdum habetis fidem ? Et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum : Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei ?