LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
De modo influxus.
Modus autem fluxus et influxus illius ab antiquis Peripateticis valde diversus assignatur. Antiquissimi enim a quibus prima incepit philosophia. Trismegistus, et Apollo, et Hermes aegyptius, et Asclepius Trismegisti discipulus, modum hujus influxus ponebant in hoc quod primum principium penetrat omnia, et est omne quod est de. se esse omnium, ita quod quidquid est in universis praeter ipsum, vel est materia, vel accidens: nec diversificatur in essentia secundum quod est in omnibus, sed in esse secundum quod plus et minus occumbit obumbratione materiae in hoc vel in illo : per hoc enim incipit distare a prima sinceritate et lumine ipsius. Et ideo dicit haec verba Hermes Trismegistus, quod " Deus est omne quod est. " Sed dupluciter consideratur, scilicet in seipso, et in secundo deo quem consistuit . In se quidem solus ipse in se est. In secundo autem quem ex se constituit, est in omnibus rebus existens totum esse earum : eo quod omnia ad imaginem suae divinitatis formavit et constituit: propter quod etiam multa deo- rum genera facta sunt, ut dicit. Ille autem qui confinxit librum Fontis vitae, convenit cum istis in hoc, quod in penetratione per omnia fluxum etiam ponit. Sed in hoc differt ab eis, quod primum principium non dicit esse aliquid de esse causatorum, sed seipso distinctum ab omnibus. Posteriores autem Philosophi Peripatetici fluxum hunc non ponunt nisi in communicabilitate primi et bonitatem ejus quae fluunt ab ipso.
Et opinio quidem Antiquorum pessimus error est, et destruit omnes gradus entium. Secundum eos enim,omne quod est formatur immediate ab ipsa primi essentia, et secundum hoc primum materiae commiscibile est et esse materiale accipiens : quod stare non potest cum his quae de necessitate esse probata sunt. Praeterea si verum est quod dicunt, primum materiale est, et agitur in numeris, et per differentiae et accidentis proprii divisionem : quod valde absurdum est. Prima enim non possunt esse plura, et primum non potest habere comparem vel comparticipem vel contrarium : quae omnia in antehabitis jam a nobis probata sunt.
Adhuc quaecumque forma dat esse materiae, prius fuit in eadem materia in potentia, et per principia illi materiae determinata, ducta est ad actum. Oporteret ergo quod primum principium secundum aliquid sui primo esset in potentia, et per quaedam agentia alia ab ipso reduceretur ad actum. Ex quo sequitur, quod primum principium dependentiam habeat ad materiam ut ad causam, et ad aliquod efficiens . et sic primum principium non erit necesse esse omnino et omnimode. Sequitur etiam, quod ipsum non sit primum : quae omnia valde absurda sunt. Propter quod abhorrenda est illa opinio, et priorum philosophantium fuit qui artem syllogisticam non habebant, sed in philosophicis palpabant sicut in tenebris.
Quod autem dicit Avicebron, valde debiliter est probatum. Per hoc enim
quod dicamus primum principium penetrare per omnia propter sui simplicitatem, non determinatur ratio qua ostendatur qualiter bonitas fluens ab ipso efficitur in alio. Quantumcumque enim penetraret, semper distinctum est per esse et per essentiam. Quod autem est in eo quod distinctum est, distinctum habet esse in ipso. Per hoc autem quod habet distinctum esse, non efficitur in alio. Patet ergo quod valde imperfectum est dictum hominis istius. Si forte dicere velit sicut et dicit, quod secundum semper fundatur in priori et sustentatur, sicut homo in animali, et animal in vivo, et vivum in substantia, et substantia in ente, et sic omnia sunt in primo praehabita, et primum extendit se per omnia, valde inconveniens dictum est: quia secundum hoc primum specificaretur et numeraretur in omnibus, sicut ens in substantia, et substantia in vivo, et vivum in animali, et animal in homine : quod nullo modo convenit primo principio. Praeterea in talibus primum in sequentibus semper est sicut potentia in actu. Quod autem primum principium in sequentibus sit sicut potentia in actu, valde perverse est dictum.
Opinio autem posteriorum rationabilior est, quod fluxus iste consistit in modo communicabilitatis bonitatum primi. Quod enim de natura sui communicabile est extensione, semper extendit se in communicatione, sicut videmus in puncto lucis, quae communicabilis forma est, pyramidaliter semper emittit lumen, et communicat in omnibus in infinitum quae infra circulum, qui basis pyramidis est, continentur : nec ad communicandum se indiget alio agente, eo quod per seipsam sui communicabilis est: sed ut actu communicetur, alio indiget quodam recipiente. Propter quod dicunt etiam, quod illud quod nullo termino coarctatur, maxime fluit, sicut primum quod nullo termino est diffinibile : et quia in seipso communicabile est, ad modum liquidi elementi emanat et non terminatur nisi occurrat aliud in quod se diffundat: sicut humi dum quod interminabile est in seipso proprio termino, terminatur cum alio : sicut et radii pyramidaliter egressi de puncto lucis, in infinitum extenduntur, nisi occurrat aliquid in quod extendentes reflectantur et incurventur in circulum qui basis est pyramidis. Hujus exemplum est in iride et sole : iris enim semicirculus esi dimidiam basim pyramidis solaris effigiens ''per reflexionem radiorum solis ad aquosam nubem. Si autem coarctatum sit aliquo termino sicut ens diffinibile quod est intellectus vel anima vel caelum, non tantae vehementiae est in fluendo, vel non influit ultra proprium terminum. Sicut ars non fluit ultra terminum artificiatorum, ad quae ars ex sui. ratione determinata est: sicut et intelligentia non fluit nisi ad propriam sphaeram et quae illi sphaerae subjecta sunt : et anima non fluit nisi ad terminum naturae sui corporis : et universaliter nullus motor determinatus fluit nisi ad terminos sui mobilis : termini enim possibilitatis sui mobilis, potentiae activae motoris proportionati sunt, et obediunt in omnem bonitatis ejus receptionem.