LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
De similitudine, et est quartum instrumentum.
Similitudo quae est quartum instrumentum in his quae sunt in diversis generibus : quia in his artificiosius est eam invenire : et haec est inventio similitudinis et similitudo habitudinum in propor- tione, ut sic dicatur, sicut se habet alterum ad alterum in eo quod quid in genere sit, sic se habet aliud ad aliud. Verbi gratia, sicut se habet disciplina ad disciplinatum in accipiendo intellectuale, sic se habet sensus ad sensatum in accipiendo sensibile sive materiale : et iterum in habitudine ad subjectum, sicut cum dicitur, sicut alterum est in altero, sic aliud est in alio sicut in subjecto : quemadmodum visus est in oculo , sic mens est in anima : et ut tranquillitas est in mari, sic serenitas est in aere. In similis autem inspectione maxime oportet exercere in his quae multum distant, ita tamen quod in eodem sint genere : quia in reliquis quae non multum distant, facile poterimus ex nobis convenientias et similitudines invenire, et in quae nimium distant, similitudines invenire vel nimis difficile est vel impossibile.
Considerandum autem in his quae sunt eadem secundum formam, quia hoc facile est : quia ista quae sunt in eodem genere, sunt in forma generis similia. Sed considerandum si quid accidentalium omnibus inest idem : quia in hoc sunt similia, ut si quidquid inest homini et equo et cani, quae sunt in eodem genere : nam si aliquid inest omnibus idem, et unum in omnibus existens, proculdubio in eo similia sunt : cum similitudo, ut dicit BOEtius, sit rerum differentium eadem qualitas.