Cap. IV. De istius fidei expressione catholica.
PARS SECUNDA. De creatura mundi.
Cap. I. De productione mundi totalis.
PARS TERTIA. De corruptela peccati.
Cap. I. De origine mali in communi.
Cap. IV. De primorum parentum punitione.
Cap. VII. De originalis peccati curatione.
PARS QUARTA. De incarnatione Verbi.
PARS SEXTA. De medicina sacramentali.
Cap. I. De Sacramentorum origine.
Cap. III. De Sacramentorum numero et distinctione.
PARS SEPTIMA. De statu finalis iudicii.
De origine peccatorum actualium.
Postquam dictum est de traductione peccati originalis, dicenda sunt aliqua de origine peccati actualis.
De ortu igitur peccati actualis haec tenenda sunt in summa, quod actuale peccatum originem trahit a libera voluntate uniuscuiusque per suggestionem, delectationem, consensum et operationem, secundum illud Iacobi primo : Unusquisque tentatur, a concupiscentia sua abstractus et illectus: deinde concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero, eum consummatum fuerit, generat mortem.
Si autem suggestio et delectatio sistat citra consensum, est peccatum veniale. - Si vero consequatur consensus et opus in his quae divina lege prohibita sunt, peccatum est mortale consummatum.
Quod si medio modo fit, ut consensus sit sine opere, aut quia vult in opus procedere, sed non potest: tunc voluntas reputatur pro facto, nec minus culpabilis est, quam si in ipso facto deprehenderetur ; aut quia non vult in opus procedere, sed vult interius voluptari in delectatione, et tunc manducat mulier, sed non vir: et licet peccatum non sit plene consummatum, est tamen inter mortalia computandum, quia, muliere manducante, totus homo damnari meretur ; quod maxime intelligi habet in peccatis carnalibus .
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est. Cum peccatum dicat recessum voluntatis a primo principio, in quantum voluntas nata est agi ab ipso, secundum ipsum et propter ipsum; omne peccatum est inordinatio mentis sive voluntatis, circa quam nata sunt esse virtus et vitium . Peccatum igitur actuale est actualis inordinatio voluntatis. Inordinatio autem ista.aut est tanta, quod ordinem iustitiae exterminat; et hoc modo dicitur mortale peccatum, quia natum est auferre vitam , separando ipsam a Deo, per quem vivificatur anima iusta; aut tam modica est, quod ordinem illum non perimit, sed in aliquo perturbati et tunc dicitur veniale peccatum: quia de ipso cito adipisci possumus veniam, pro eo quod per ipsum gratia non tollitur, nec incurritur inimicitia divina. Est autem ordo iustitiae, ut bonum incommutabile praeferatur bono commutabili, ut bonum honestum praeferatur utili, et voluntas Dei praeferatur voluntati propriae, ut iudicium rectae rationis praesit sensualitati. Et quoniam lex Dei istum ordinem praecipit et vetat oppositum ; quando bonum commutabile praefertur aeterno, et bonum utile praefertur honesto, et voluntas nostra praefertur divinae voluntati, et sensualis appetitus praefertur rationi rectae: tunc committitur peccatum mortale: de quo dicit Ambrosins , quod est " praevaricatio legis divinae et caclestium inobedientia mandatorum". Hoc autem committitur, sive omittatur quod lex divina praecipit, sive fiat id quod prohibet: ex quo oritur duplex genus peccati, delicium scilicet et conmissum .
Quando vero bonum commutabile plus debito diligitur, sed non praefertur incommutabili; et utilitas non praefertur honestati: et voluntas nostra plus debito amatur, ita tamen quod non praefertur divinae: et caro concupiscit, nec tamen praefertur iudicio rationis rectae: tunc non est mortale, sed vernale, quia, licet hoc sit praeter legem, non tamen directo est contra legem . Sensualis autem appetitus non praefertur rationi rectae, nisi quando ratio ei consentit: et ideo peccatum mortale non committitur citra consensum.
Si tamen sensualitas inordinate moveatur, cum illa inordinatio ad malum inclinet, licet ratio non consentiat: peccatum est aliquod, quia aliquo modo laedit ordinem institiae. - Et quia in statu innocentiae non movebatur sensualitas nisi secundum rationis motum: ideo, stante homine, non poterat ibi esse veniale peccatum. - Nunc autem quia rationi repugnat sensualitas, velimus nolimus: ideo necesse habemus committere aliquod veniale peccatum per primos motus: qui, etsi particulariter et singillatim possint declinari , omnes tamen nullo modo possunt caveri; quia sic sunt peccata, quod sunt etiam poenae peccati: et ideo merito dicuntur venialia, quia hoc ipso digna sunt venia .
Verum quia ratio his consentire non compellitur, si post sensum delectationis consentiatur in opus: tunc est plenus consensus, ac per hoc peccatum consummatum, quia venit usque ad virum, id est usque ad supremam partem rationis, ex qua pendet plenitudo consensus. .
Quia vero non solum in opus, verum etiam in delectationem est consensus, in quo inferior portio sequitur sensualitatem: ideo, si in delectatione sensuali ratio sensualitati succumbat, mulier serpenti obedit , ac per hoc fit subversio recti ordinis, et ita subversio iustitiae; propter quod committitur peccatum mortale, licet minus grave, quod non solum imputatur mulieri, sed etiam viro, a quo mulier debuit compesci et cohiberi, ne obtemperaret serpenti. - Et sic patet, quod in perpetratione omnis peccati actualis fit aliqualis imitatio primi peccati, secundum explanationem Doctoris praecipni, scilicet Augustini, duodecimo de Trinitate .