DE COGNITIONE DEI. TRACTATUS IMPERFECTUS.

 QUAESTIO PRIMA.

 His praemissis, probo quod de Deo possit haberi cognitio abstractiva, sicut de aliqua quidditate. Quia quicumque cognoscit actum visionis beatificae,

 QUAESTIO II.

 Adhibita distinctione scientiae in virtualem et formalem, et enumeratis conditionibus essentialibus et accidentalibus scientiae, tam ex parte objecti

 QUAESTIO III.

 Hoc viso, ad quaestionem dico, quod cognitio proprietatum personalium potest habere rationem scientiae, et probatur ista propositio : de omni illo de

 QUAESTIO IV.

 Propositis quibusdam difficultatibus, quas in fine quaestionis dissolvit, docet cognitionem Dei abs tractivam dari posse per speciem creatam, quae rep

 QUAESTIO V.

 Secundo ostenditur, quod differt specie intuitiva et abstractiva. Et primo arguitur ex comparatione potentiarum, quia quaecumque arguunt diversitatem

 QUAESTIO VI.

 QUAESTIO PRIMA.

 Ex hoc loco, et illatione istarum propositionum manifeste colligitur Scotum admittere distinctionem formalem inter eas realitates,quae non sunt eaedem

 Adductis variis argumentis contra distinctionem formalem, alia octodecim adjungit, in quibus potissimas quasque difficultates, quae contra eamdem urge

 Dico primo, in divinis Deitas est sub completa actualitate ex natura rei, et paternitas sub incompleta actualitate est ibi ex natura rei, illa est act

 QUAESTIO II.

 Circa istam quaestionem brevissime sic procedam: primo jam declarabo quod intellectus et voluntas in Deo non sunt totaliter idem: secundo, probabo quo

 QUAESTIO III.

 Circa primum nota, quod secundum beatum Augustinum homilia prima super Joannem, super illo verbo, sine ipso Verbo factum est nihil, exponit, id est, p

 Viso quid est peccatum mortale, videndum est de distinctione ipsorum actuum, circa quod notandum est, quod cum sint tres bonitates, scilicet naturalis

 Viso quae sit tertia bonitas actus, videndum est de actu Ecclesiastico. Actus autem Ecclesiasticus dicitur ille, qui ab institutione Christi et Eccles

 De munditia et puritate requisita ad ministrationem Sacramenti Baptismi, ad salutem necessarii, agit Scotus in 4. d. 5. q. 2. a n. 5. et de requisitis

 QUAESTIO IV.

 Sed dices: Christo et Martyribus praemium meritorum suorum est redditum abundanter: ergo non transit eorum paenalitas ad alios, cum sit sufficienter e

 Ex iis patet quod tria requiruntur ad hoc ut Indulgentiae valeant, scilicet auctoritas ex parte conferentis: indigentia, ex parte recipientis: pia cau

 Ex iis potest Indulgentiae descriptio colligi: Indulgentia est remissio paenae temporalis debitae pro peccatis actualibus paenitendum, non remissae pe

 Circa quartum arguitur primo quod Indulgentiae non possint dari. Agens instrumentale non extendit se ultra operationem principalis agentis. Praelati s

 Quaestionem hanc : an indulgentias tantum valeant, quantum sonant? Theologi antiqui communiter proponunt, circa quam in varias et extremas aliqui abie

 Tribus modis ait hic aliis applicari posse merita, qui ferme coincidunt cum aliis totidem modis, quos enumeravit et explicavit in quodl. 20. art. 1. S

 QUAESTIO V.

 Ad istam quaestionem respondet Magister Joannes de monte S. Eligii, in uno Quodlibeto, primo distinguendo quaestionem secundo, de quaestione juxta du

 Praemisso notabili de triplici modo conceptus simpliciter simplicis, mere simplicis et multiplicis et de trino actu intelligendi, de quibus late agit

 Quoad rationes ad aliam partem, quia magistrales sunt, volo discurrendo respondere ad singulas. Ad primam, quando arguebatur ad principale sic : conce

 QUAESTIO VI.

 Divisa quaestione in quinque partes, in prima tractat quae sitsacra Scriptura? quanta sit ejus auctoritas ? unde dicatur Canonica? dubitat an omnes ve

 Multiplicis hujusmodi sensus sacrae Scripturae hoc ipsum exemplum civitatis Jerusalem adducit Lyranus in prologo commentariorum ad Testamentum vetus,

 Circa quartum, sciendum quod duplex est certitudo : Una adhaesionis, et talis est in iis quae tenemus per fidem, et in iis quae ex fide sequuntur de n

 Dum haec scriberem, et Lyranum circa intelligentiam quorumdam locorum, quae de Salomone plurimi interpretantur, consulerem, incidi in c. 7. lib. 2. Re

 QUAESTIO VII. Utrum scientia naturalis sit scientia una ?

 Praecipuam hujus quaestionis partem habet Doctor lib. 6. Metaph. q. 1. ubi etiam hanc Henrici Quodl. 9. q. 4. de multiplicandis specie scientiis secun

 Alii ergo quantum ad istum articulum dicunt aliter quod unitas scientiae secundum speciem specialissimam attendatur penes unitatem subjecti, de quo es

 Quantum igitur ad istum articulum, unde scilicet sumatur unitas et distinctio scientiarum, duo declarabo : Primo, quomodo potest intelligi respectu al

 Respondet ad argumenta, quibus in principio quaestionis videbatur probari objectum scientiae naturalis, sive librorum de Physico auditu esse ens mobil

Scholium.

Respondet succincte primo ad argumentum principale positum in initio quaestionis. Secundo ad tredecim argumenta Joannis a Monte S. Eligii, pro prima conclusione ejusdem. Tertio ad rationes et confirmationes adductas pro conclusione secunda; et inter respondendum multa breviter tangit, quae viam aperire possint ad multarum difficultatum faciles solutiones.

Quoad rationes ad aliam partem, quia magistrales sunt, volo discurrendo respondere ad singulas. Ad primam, quando arguebatur ad principale sic : conceptus, quo cognoscitur Deus trinus et unus, est perfectior conceptu entis infiniti, licet posset hic dici quod ista est falsa, inquantum ille conceptus concipitur de Deo, ex creaturis, sicut alias declarabitur, tamen non curetur admitti. Sed quando dicit in minori, talis conceptus est possibilis haberi ex puris naturalibus, accipiendo istum conceptum ut est mere creditus, nego: dum autem additur ad probandum quod qui potest naturaliter cognoscere unum relativum, potest naturaliter cognoscere reliquum, nego. Deinde dum dicitur : naturaliter potest cognosci respectus imaginis fundatus in anima nostra ad Deum trinum et unum, nego. Dum probatur, quia talis respectus continetur sub objecto primo intellectus nostri, respondeo, dico quod entitas respectus dependet a duabus causis, scilicet a fundamento et termino : unde respectus imaginis dependet ab anima nostra sicut a fundamento, et a Deo sicut a termino ; licet ergo respectus imaginis sit cognoscibilis ab intellectu nostro inquantum dependet ab anima nostra quae est ejus fundamentum, quia tamen alia ejus causa, scilicet Deus, non est naturaliter cognoscibilis, hinc est quod nec respectus imaginis est naturaliter cognoscibilis ab intellectu nostro. Licet ergo fortassis anima nostra secundum illud quod est sic naturaliter cognoscibile a nobis (quod tamen negaret Thomas ponens primum objectum intellectus nostri quod quid est rei materialis) tamen anima nostra, ut fundaret respectum imaginis ad Deum trinum et unum, non est naturaliter cognoscibilis ab intellectu nostro, quia ejus terminus non est naturaliter cognoscibilis.

Ad primum pro opposito, quando arguitur sic : Conceptus quo cognoscitur res secundum esse primarium, etc. oncedo : sed concipiendo Deum ut ens infinitum, concipitur secundum esse secundarium, nego ; et oppositum hujus probatum est in quaestione, conclusione quinta. Tamen ad declarationem istius rationis, et solutionem minoris, est sciendum quod infinitum non tantum dicit gradum perfectionis intrinsecum naturae divinae, ut prius concipitur omni ratione attributali, sed etiam dicit modum perfectionis intrinsecum cujuslibet perfectionis attributalis. Infinitum ergo, ut dicit modum perfectionis intrinsecum, bene dicit perfectionem quasi accidentalem, sicut illud cujus est gradus intrinsecus. Unde infinitas, ut dicit gradum intrinsecum sapientiae, dicit perfectionem quasi accidentalem, sicut sapientia, et ita de aliis : sed infinitum, ut dicit gradum perfectionis substantialis intrinsecum essentiae, non dicit perfectionem quasi accidentalem essentiae divinae, imo convenit ei, ut declaratum est in quinta conclusione, circumscribendo ab essentia divina omnem proprietatem, vel quasi passionem: et per hoc patet ad rationem, quantum ad ejus probationem, et quantum ad confirmationem, si scias aliquid applicare.

Ad secundum, concedo majorem, nego minorem. Tu probas quod infinitas sic attribuitur : concedo majorem probationis, nego minorem quantum ad hoc quod dicit, quod pertinet ad aliud genus a Substantia ipsa infinitas.

Ad Augustinum dico quod non ponit illud nomen infinitum, vel si sic, potest dici quod accipit ibi infinitum non pro gradu intrinseco essentiae divinae, sed aliarum perfectionum attributalium.

Ad tertium concedo majorem, nego minorem, et totam ejus declarationem, quia pono quod nullus conceptus in via potest haberi naturaliter, ex quo propter quid, concludatur Deum esse infinitum ens : unde quod dicit ex conceptu quo concipitur ens primum et substantia prima, concluditur propter quid ipsum esse infinitum, patet per supradicta quod falsum est: quia esse primum dicit respectum ad extra, et per consequens est primum conceptibile ex creaturis et imperfectius.

Ad quartum concedo majorem, nego minorem, et ratio tacta est in solutione tertii.

Ad quintum, major est vera, minor et ratio ejus est ex deductione falsa: quia cognoscendo Deum ut ens infinitum, sicut patet per supradicta, distinctius et perfectius, et magis in particulari concipitur, quam concipiendo ipsum quocumque alio conceptu habito ex creaturis, et ad istum tanquam ad distinctissimum, et simpliciorem, et perfectiorem terminatur inquisitio humana.

Ad sextum dico, quod optima, delectabilissima et distinctissima est ratio infinitatis.

Ad septimum, major est nota :

sub illa majore sumatur illa minor, conceptus entis infiniti inter conceptus possibiles haberi a viatore est hujusmodi, et tunc sequitur oppositum conclusionis suae. Minor autem ista est declarata in conclusione quinta. Tu dicis : conceptus entis infiniti non est talis, sed conceptus qui est, quia sic nominavit se Deus. Dico quod ad conceptum illum, quo concipiebat se Deus, quando sic se nominavit, non possumus ex puris naturalibus attingere. Unde bene concedo quod aliquis conceptus est perfectior conceptu entis infiniti, ut conceptus essentiae divinae et hujusmodi : sed talis non est nobis possibilis ex puris naturalibus, nec secundum talem conceptum est nobis naturaliter cognoscibilis, quia talis conceptus non potest in nobis causari ex creaturis, sed tantum ab ipsa essentia divina, quae non est objectum naturaliter motivum intellectus nostri, sed voluntarium, quia si vult videtur, si non vult non videtur.

Ad octavum concedo quod ratio Deitatis ut hic, sub qua ponitur Deus subjectum Theologiae, est perfectior et prior alia, sed ad illam non possumus ex puris naturalibus attingere.

Ad confirmationem, concedo quod ratio illa, et conceptus ille quo concipit se Deus, et quo concipitur ab objecto, est perfectior conceptu entis infiniti, sed talis non est nobis possibilis ex puris naturalibus.

Ad nonum, concedo majorem, et sumendo sic minorem conceptus entis infiniti est hujusmodi, concluditur conclusio vera ; sumendo autem minorem sicut sumimus, nego eam; impossibile est enim quod aliquid sit ens infinitum in perfectione, et non sit Intelligentia prima: sed forte saltem evidens contradictio non implicatur, quod sit Intelligentia prima, et non sit infinita in perfectione intensiva, et puto quod hoc posset ostendi ex intentione Philosophi.

Ad decimum, concedo majorem, quando conceptus alicujus naturae, ut haec, est ita naturaliter possibilis haberi, sicut conceptus modi istius naturae. Nunc autem conceptus istius modi, scilicet infiniti, non ita impossibilis est haberi naturaliter, quia ex creaturis; conceptus autem naturae divinae, ut haec, non est possibilis haberi ex creaturis. Quando vero dicitur quod conceptus entis infiniti est perfectissimus, intelligitur de possibilibus haberi ex puris naturalibus.

Ad undecimum, procedit ab auctoritate negative. Puto quod Philosophus in libro 12. Metaph. non terminavit inquisitionem possibilem haberi de Deo : dato tamen quod ita sit, non sequitur, Philosophus non dixit talem conceptum esse perfectissimum; ergo non est perfectissimus. Sequitur tamen aliquando quod ex puris naturalibus multi Catholici Doctores perfectiorem conceptum habuerunt de Deo, quam aliquis Philosophus.

Ad duodecimum, patet ex supradictis quod conceptus quo concipitur Deus, ut causa finalis, efficiens, et hujusmodi, cum dicant respectum ad extra, non est perfectissimus conceptus possibilis haberide Deo ex puris naturalibus a viatore.

Ad ultimum, quantum ad conclusionem primam, patet quod concipiendo Deum esse Intelligentiam ex anima nostra, non concipitur conceptu perfectionis possibilis haberi de Deo ex puris naturalibus.

Quantum ad secundam conclusionem, dico quod conceptus entis infiniti est perfectior, et perfectius concipitur Deus isto conceptu, quam concipiendo ipsum conceptu aggregante omnes alios possibiles haberi de ipso. Et potest hoc probari tali ratione : Perfectiori conceptu concipitur subjectum, quando concipitur conceptu correspondente perfectioni intrinsecae, et essentiali ipsius subjecti, quam concipitur quando concipitur conceptu aggregante omnes conceptus correspondentes proprietatibus, vel quasi passionibus ejusdem subjectis ; magis enim distincte, et magis secundum naturam suam concipitur, quando concipitur secundum gradum suae perfectionis sibi intrinsecum, quam quando concipitur secundum omnes proprietates, vel quasi passiones ejusdem subjecti ; sed concipiendo Deum conceptu entis infiniti, concipitur secundum gradum perfectionis suae sibi intrinsecum : concipiendo autem conceptu aggregante omnes alios possibiles haberi naturaliter, concipitur secundum gradum proprias passiones; ergo conceptus entis infiniti est perfectior conceptu composito, et aggregante omnes conceptus possibiles haberi ex naturalibus.

Ad rationes alterius opinionis contra conclusionem istam. Ad

primam, quando dicitur quod conceptus talis compositus magis adaequat naturam divinam, quam conceptus entis infiniti; nego. Tu probas, quia conceptus entis infiniti sumitur ex una perfectione reperta in creatura ; dico quod falsum est, sed sumitur ex infimo et supremo gradu perfectionis cujuslibet repertae in creaturis.

Ad confirmationem de conceptu divisivo, dico quod magis explicat naturam divinam conceptus entis infiniti, ut patet ex dictis, quam conceptus aggregans alios conceptus.

Ad alteram confirmationem dico, quod magis quietatur intellectus in conceptu entis infiniti, quam in omnibus aliis simul sumptis, isto circumscripto.

Ad secundam dico, quod cognitioni habitae de Deo sub conceptu entis infiniti, ut Deus naturaliter a nobis est cognoscibilis, non potest fieri additio ; ideo cognitio habita de Deo sub conceptu entis infiniti, est perfectissima. Igitur sic patet quod sive comparetur conceptus entis infiniti ad alium conceptum per se unum, sive ad conceptum compositum, aggregantem in se omnes potentiales alios conceptus haberi de Deo ex naturalibus, est simplicior, prior et perfectior, etc.