CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) De quinto, scilicet rationabilitate, etc. Hoc argumentum est etiam valde urgens ; tum quatenus tollit penitus rationem dubitandi, quae posset oriri circa auctoritatem divinam Scripturae, si quae contineret morum praecepta rationi, quae regula est humanorum actuum, dissona ; tum etiam quia non est possibile quod diabolus sit auctor, aut consequenter mali aliqui homines doctrinae nihil mali, sed omnia bona continentis, et consequenter non potest esse dubium quin a Deo ipso proveniat. Confirmatur hoc, quia omnis doctrina totalis, quam quaevis alia hominum congregatio praeter Christianam profitetur, aliqua continet absurda et rationi naturali contraria, ac propterea Deo sine dubio ingrata; ergo si haec doclrina nihil tale contineat, signum est Deum in ea proponenda et inspiranda specialem curam habuisse ; unde enim haec sola erroribus practicis immunis esset nisi ex Dei assistentia speciali? Quod autem contenta in Scriptura de qua agimus, sint conformia rationi, patet quantum ad moralia, quia omniapraecepta, consilia et Sacramenta ejus tendunt ad dilectionem Dei ac proximi, nec aliqua ad haec ordinantur, quae ullam apparentiam inordinationis habent. Quantum etiam ad caetera quae proponuntur credenda idem etiam non minus constat, omnia enim illa tendunt ad honorem et gloriam Dei, et declarant perfectiones et virtutes ipsius. Quod si aliqua mysteria continerentur in Scriptura quae irrationabilia fuissent, profecto melior et doctior,
ac sanctior mundi pars illa non amplecteretur, sicut non amplectitur errores aliarum sectarum, quoniam irrationabiles sunt.
(b)De sexto, scilicet de irrationabilitate, etc. Ex irrationabilitate omnium aliarum sectarum tam quoad multa absurda quae profitentur, quam quoad defectum motivorum sufficientium ad eas persuadendas, magnum argumentum desumi potest ad id quod intendimus. Nam evidens moraliter est aliquam esse doctrinam seu professionem, in qua traditur cultus verus Dei et modus ad ipsum perveniendi; cur enim conderet Deus homines propter se eosque ordinaret ad caelestem beatitudinem, nisi iis, qua ratione ad ipsam perveniretur, ostenderet. Sed non minus evidens est, quod ille cultus et modus potius in doctrina seu professione ralionabiliori, quam in iis quae minus sunt rationabiles, reperiatur: ergo cum omnes sectae praeter Christianam professionem sint irrationabiles, sequitur Christianam professionem et doctrinam esse illam in qua verus Dei cultus proponitur, et modus ad ipsum perveniendi. Quod autem caeterae sectae sint minus rationabiles quam Christiana professio, vel ex hoc ipso patet primo, quod alias major, melior et doctior pars mundi ipsam non profiteretur, postpositis praesertim carnis et mundi deliciis ac voluptatibus.
Dices,ante adventum Christi major et doctior pars mundi profitebatur idololatriam, quae minus sine dubio rationabilis erat quam cultus veri Dei, quem profitebantur Judaei; ergo ex eo quod major et doctior pars mundi sequatur aliquam doctrinam, non colligitur eam esse rationabiliorem. ltespondeo, quidquid sit de antecedenti, de quo mihi certius videtur, nunquam doctiores Philosophos opinatos fuisse idola esse colenda aut dari plures Deos, quamvis operibus accommodarent se nonnunquam tempori. Sed quidquid sit de hoc, distinguo consequens: ex eo praecise, transeat; ex eo quod sequatur eam, quando utraque doclrina seu professio proponitur sufficienter, et quando ad eam sectandam deserunt eam quam antea coluerunt, nec ex hoc illis emolumenta aliqua particularia divitiarum, honorum, voluptatum accederent, et quando non apparet evidenter lumine naturali falsitas ejus, sicut apparet falsitas pluralitatis Deorum, quos admittebant idololatrae, nego consequentiam. Ex hoc ergo maxime confirmatur rationabilitas professionis Christianae, et irrationabilitas aliarum omnium sectarum, quod aliis relictis nulla spe honorum, divitiarum aut voluptatum, major et doctior pars orbis eam sequeretur ; quod certe non est verisimile nec credibile illam esse facturam, nisi esset longe rationabilior doclrina Christiana quam ulla alia doclrina, quam aliae hominum congregationes profitebantur.
Confirmatur hoc, quia licet doctissimi homines, et etiam honestissimae inclinationis perseverarent in errore etiam absurdo satis, quem a parentibus et majoribus acciperent, et praesertim quando, nisi in eo persisterent, probabiliter timerent offendere suos amicos aut superiores, aut privari aliquibus bonis, quibus alias gaudere possent. Et licet etiam ob similes rationes major pars Doctorum orbis eumdem errorem profiterentur, nec id pro fragilitate humana mirari quis deberet ex qua oritur, ut bonum honestum postponalur bono utili ac delectabili a plerisque mortalium. Tamen quod religionem antiquam a majoribus acceptam contra inclinationem naturae et consuetudinis sine violentia aut spe alicujus boni utilis aut delectabilis, quis mutaret in aliam, minorem concedens voluptatibus indulgendi licentiam, id prorsus videtur tam ex se absurdum, ut impossibile sit majorem partem virorum doctorum ac potentum in illud convenire, nisi moraliter convincerentur efficacibus rationibus ac motivis.
Secundo irrationabilitas doctrinae quam profitentur aliae sectae, patet; quia non solum deficiunt ipsis motiva sufficientia ad eam persuadendam, sed etiam adsunt motiva omnia quae prudenter requiri possunt, ut judicetur falsa et erronea, ut patet applicando opposita signa his quae modo proponimus, omnibus sectis in particulari. Omnis autem illa doctrina ut irrationabilis rejicienda est, quae cum proponenda sit communitati nomine Dei tanquam ab ipso profecta, non habet vias ullas, quibus in hoc ipso fidem sibi conciliare possit. Et sane quamvis a parte rei, doctrina, quam quis proponeret, esset revera a Deo inspirata, et proponenti id constaret evidentissime, tamen id irrationabiliter crederetur ab aliis, nisi aliunde constare posset quod ita esset. Et hinc dicit Scriptura Ecclesiast. 19. Qui cito credit, hoc est, qui statim paratus est ad quaecumque audierit credenda, sine motivis sufficientibus ad conciliandam fidem narranti, levis est corde, et consequenter irrationabiliter procedit. Quod si hoc ita non esset, quotidie oriri possent nova Religionum monstra, et quisque posset quascumque sibi occurrentes chimaeras tanquam a Deo revelatas proponere, nec alii male facerent credendo ; et sic etiam nullius momenli esset illud, 1. Joan. 4. Nolite credere omni spiritui, sed probate spiritus si ex Deo sint, quae absurdissima prorsus sunt.
Confirmatur hoc specialiter contra modernos haerelicos, qui aucloritatem suae doctrinae fundant in spiritu suo privato seu in dictamine interno, quod dicunt a Spiritu sancto sibi communicari ad discernendas veritates ad salutem necessarias.
Illa doctrina tanquam irrationabilis rejicienda est, quae non potest persuaderi, nisi iisdem viis quas aeque commode adhibere possunt professores falsae doctrinae ad eam persuadendam, ut ex se manifestum est: sed doclrina innixa solummodo spiritui privato est talis, ergo ut irraiiona bilis est rejicienda a quavis communitate. Probatur minor, quia quicumque haeretici et professores erroneae doctrinae possunt aeque dicere suam doctrinam esse inspiratam sibi a Spiritu sancto, et ita dictatam interne, ut ipsi de ea dubitare non possint ; ergo aeque possunt probare suam doctrinam ac hi quos impugnamus, si sufficiat recurrere ad spiritum privatum.
Confirmatur secundo contra eosdem, quia quandoquidem certum sit spiritum privaLum eorum omnium, qui contradicunt sibi (quemadmodum ex adversariis plurimi inter se dissentiunt gravissime, ut omnes fatentur, cum tamen unusquisque innitatur spiritui privato, et in eum refundat veritatem suae doctrinae) et quorum aliqui consequenter necessario errant, non posse esse a Spiritu sancto, sed alicujus ex illis spiritum debere procedere a diabolo qui transformat se in Angelum lucis: vel ex aliquibus aliis naturalibus principiis, ut quis prudenter existimet suum vel alterius spiritum esse bonum, oportet adesse aliqua motiva, quae id persuadeant, ut manifestum est, et qui sine talibus moveretur, omnino irrationabiliter procederet; et doclrina, quae ut id faceret suaderet, irrationabilis censenda est, utpote lumini naturali omnino contraria; ergo non sufficit spiritus privatus, et consequenter doclrina haereticorum illi soli innixa est irrationabilis et nullo modo a Deo inspirata. Deinde quis dubitet contra omnem rationem esse, quod Deus hunc spiritum bonum privatum Luthero, Calvino et aliis haeresum nostrae aetatis professoribus,
quorum infamis vita et mores non orationi tantum, sed toti Scripturae oppositi, omnibus constant communicaverit, non vero sanctissimis viris nostrae religionis professoribus, Augustino, Hieronymo, Bernardo, Francisco, Dominico, quos ipsimet adversarii ut plurimum fatentur, aut Sanctos, aut bonae saltem et immaculatae vitae ac conversationis fuisse.
Patet tertio eadem doctrinae aliarum sectarum irrationabilitas, discurrendo de singulis in particulari. Sed quia id longiorem et non necessarium requireret discursum, nec modo cum aliis controversia esse circa hoc posset, quam cum haereticis hujus aetatis aut Mahumetanis, qui in aliarum sectarum praeter suas, irrationabilitate conveniunt, sufficit ostendere, quod hae duae sectae contineant irrationabilem doctrinam. Et in primis id certum est de Mahumetanis, tum ex eo quod ultimam felicitatem post hanc vitam consequendam statuant in voluptatibus corporeis, quod cum videretur absurdum Avicennae Philosopho ejusdem sectae, aliam ipsemet statuit, quam tamen a Mahumele non acceperat, ut patet ex loco citato a Doctore ; tum ex pluralitate uxorum quam concedunt ; tum ex eo quod prohibeant ullum examen aut disquisitionem suae doctrinae, et omnem etiam litteraturam. De haereticis etiam id non minus manifeste apparet, qui jejunia , eleemosynas, vigilias et alia bona opera ubique in Scriptura veteri et nova, quam ipsimet profitentur, laudata et inculcata, parvi faciunt ac contemnunt. Deinde quid absurdius cogitari potest, quam contemnere traditionem Apostolicam a majoribus de manu ad manum acceptam, sine qua nec ipsam Scripturam, aut quoad partem aut quoad totam cognoscere possemus , et expositiones sanctorum Patrum et Conciliorum rejicere in rebus mere dependentibus a voluntate divina nobis non aliter manifestata.
Quod si irrationabile videretur, si quis parentibus ac amicis dicentibus se baptizatum fuisse non crederet, et propterea vellet de novo baptizari, cum tamen non habeat tot motiva credendi eorum auctoritati, quot habet ad credendum Ecclesiae ; profecto multo magis id sentiendum est de eo, qui recederet ab auctoritate lot Patrum et hominum doctissimorum, qui nostram sustinuere doctrinam, et quos nemo dicit fuisse malae fidei aut conversationis. Adde illum ipsum recursum ad spiritum privatum de quo supra n. 22. tanquam ad conlroversiarum fidei judicem omnino irrationabilem esse , cum nemo possit alteri ostendere suum spiritum esse bonum potius quam malum. Omitto varia alia capita, ex quibus haec irrationabilitas convinci possit, de quibus Controversias consulere licet.