IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ponit definitionem Sacramenti, et exponit ejus particulas, nec differt in re a definitione Magistri, vel Catechismi Tridentini. Facile etiam coincidit cum ea, quam Augustinus, Hugo, et Isidor. citati, assignant.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Sacramenti, ut patet ex 2. articulo, haec est ejus definitio, scilicet lignum sensibile, gratiam Dei vel effectum Dei gratuitum, ex institutione divina,efficaciter significans, ordinatum ad salutem hominis viatoris. Et in hoc efficaciter includitur tam certitudinaliter quam prognostice ; et hoc, accipiendo prognosticum pro signo non tantum priori duratione signato, sed etiam natura. Hoc probatur universaliter in his, quae possunt habere definitionem ; eadem enim est ratio exprimens quid dicitur per nomen, et vera definitio. Nam secundum Philosophum, 4. Metaph. ratio quam significat nomen, est definitio ; et hoc apparet per rationem, quia nomen imponitur ad significandum essentiam rei; ergo ratio, quae exprimit quod dicitur per nomen distincte, et per partes, exprimit distincte per partes conceptus essentiae rei. Ista autem ratio, quae posita est, scilicet signum sensibile, etc. est ratio hujus nominis Sacramentum, ut suppositum est supra ex usu loquentium de Sacramento: et Sacramentum potest habere definitionem eo modo quo entia rationis definiuntur ; ergo ista ratio est ejus definitio; sic ergo probatur quia ita est.
Qualiter autem hoc possit esse, faciliter potest patere, quia ibi ponitur aliquid pertinens ad genus relationis, quod est genus in illo genere, eo modo quo in relationibus rationis ponitur Genus et Species, puta hoc quod est signum ; et illud determinatur per differentias hujus Generis, scilicet signi, quae sunt ex institutione et efficaciter. Et ponuntur ibi duo addita, sicut universaliter in definitionibus relationum et relativorum, scilicet subjectum vel fundamentum, quod intelligitur per hoc quod est sensibile; alterum etiam, scilicet correlativum, quod notatur per hoc, quod est gratiam vel effectum gratuitum.
Ex his patet solutio (e) quaestionis. Dicendum est enim quod illa ratio, de qua quaeritur, (si recte intelligatur, et per alia non explicata suppleatur,) est propria ratio definitiva Sacramenti eo modo quo Sacramentum est definibile. Est enim illa ratio sic intellecta et suppleta eadem cum ratione praedicta.Quod enim ponitur forma, debet intelligi pro signo sensibili, eo modo quo imago Herculis dicitur forma Herculis. Quod ibi additur visibile, debet intelligi pro sensibili in communi; et pro tanto debet intelligi visibile poni pro sensibili cujuslibet sensus, quia visus est excellentior omni sensu, et plurium differentiarum cognoscitivus, secundum Philosophum 1. Metaph. Ponitur etiam ibi visibile pro sensibili, sive uno, sive pluribus, et hoc pluribus pertinentibus ad eumdem sensum, vel alium et alium. Ponitur autem ibi gratia invisibilis pro effectu Dei gratuito interiori, ordinato ad salutem hominis viatoris. Utrum autem gratia ibi sumatur universaliter pro gratia inhaerente animae subjective, an generalius, ut expressi supra, ut scilicet significet effectum Dei gratuitum, etc. in materia de Eucharistia patebit, quia ibi res Sacramenti non est aliqua gratia accidentalis inhaerens animae. Suppleri autem debent differentiae specificantes signum, puta ex institutione, contra signum significans naturaliter; et efficaciter, contra signum aequivocum, et signum sequens naturaliter significatum.
Ad primum (f) argumentum dico, quod licet fundamentum hujus relationis plura includat, ex quibus non fit per se unum, ut probatur de successivo et permanente, tamen non sequitur quin Sacramentum, quantum ad suam formalem rationem sit per se unum. Et si arguitur contra hoc.quia relatio non est per se una, nisi habeat funfundamentum unum, respondeo, quod si forte hoc esset verum de relationibus realibus, de quibus est dubium, quia forte in multis trahentibus unam navem est una relatio trahentium ad unum tractum, tamen in relationibus rationis, propositio est manifeste falsa, quia quantumcumque diversa possunt concurrere in fundamento unius relationis rationis, non enim oportet nisi quod multa ibi concipiantur quasi unum, in ordine ad aliquod signatum.Hoc patet, quia hujus relationis unius, quae est signare mustum bonum, bene potest esse fundamentum totum istud, scilicet circulus coopertus foliis hederoe in cruce positus, etc.ita etiam multae orationes contextae, vel una ratio ex multis syllabis, quae nihil unum per se faciunt, sunt fundamentum unius relationis hujus, quae est signare Deo inesse aliqua quoe sibi intrinsece insunt, cum tamen illud signatum sit unum et idem simplicissimum. Ad argumentum secundum et tertium. patet ex dictis in explicatione definitionis Magistris.
Ad quartum, potest patere ex illis, quia quod una definitio non exprimit, alia exprimit, ut sic ex omnibus colligendo, quod sparsim invenitur in singulis, possit haberi una definitio completa, qualis est illa supra posita.