In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Refutat Richardum asserentem, quod eo casu non esset unus homo, nec plures ; rejicit etiam rationem D. Thomae, quia si unitas suppositi sufficit ad unitatem concreti, pluralitas ejus faceret plura concreta, et sic plures personae essent plures dii: secundum mentem Doctoris esset unus homo. Primo, quia ad multiplicationem concreti non sufficit multiplicatio formae, nisi multiplicentur supposita. Secundo, quia ly homo est terminus adjectivus respectu personae divinae, ex Scoto infra dist. 7. quaest. 1. et ideo numerari non potest nisi numeratis suppositis ; et si teneatur quod est terminus substantivus, adhuc erit unus homo, quia ad multiplicationem concreti substantivi, requiritur forma, et suppositi multiplicatio, et ideo tres personae non sunt tres creatores. Vide Doct. 1. d. 12.
Ad primum argumentum (b) dicitur, quod nec esset unus homo, nec plures. Sed contra, unum et multa sunt opposita immediate dividentia ens ; igitur a simili circa hoc, ens quod est homo, unum vel alterum est immediate verum, ut si est homo, necesse est quod sit unus homo vel plures, aliter non esset homo. Probatur etiam hoc per unum, et non unum, quae circa quodcumque includunt contradictionem, et non unum in ente est multa necessario. Aliter dicitur (c), quod esset unus homo ab unitate suppositi, sicut unus sciens, licet sciret plures scientias. Sed contra hoc est, quia tunc propter plurificationem suppositorum deberet plurificari tale concretum et natura, et ita plures personae divinae essent plures Dii. Ideoque dico (d) tertio modo, sicut dictum est d. 12. primi libri, quod Pater et Filius sunt unus spirator, non tamen unus spirans, sed duo spirantes: quaere ibi.
Ad aliud dico, quod sicut singularitas praecedit rationem suppositi, ita potest pluralitas naturarum stare in eodem supposito.