REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum beata Virgo fuit vera mater Christi ?
Alens. 3. part. quaest. 8. membr. I.sig. . 3. D. Thomas 3. part. quaest. 35. art. 5. hic quaest. 2. art. 3. D. Bonavent. art. 3. quaest. 3. Richard. art. 2. quaest. 2. Durand. quaest. I. Suar. tom. 2. disp . 12. Vide Scot. 9. Metaph. quaest. 3. et 7. Met . q . 8. 9. et 10.
Quod non. Damascenus cap. 37. dicit ipsam non esse veram matrem Christi, et genitricem.
Item, contraria non possunt inesse simul eidem per potentiam divinam, nec etiam privative opposita ; Virgo et mater sunt privative opposita vel contraria, quia si est mater, non est a viro intacta, naturaliter loquendo.
Item, contradictio est ponere unum relativum sine correlativo ; igitur ejus non est mater, cujus non est pater, quia pater et mater sunt relative opposita, quia se habent ut activum et passivum, 15. Animalibus. Activum et passivum sunt relativa mutua, ut habetur 3. Metaph. text. 20. per hoc primus modus et secundus differunt a tertio; sed Christus secundum humanitatem non habuit patrem et matrem.
Oppositum, Lucae 1. Ecce concipies et paries filium. Et Lucae 2. Impleta sunt omnia.
RESOLUTIO.
Beata Virgo fuit vera mater Christi, cum illum vere conceperit ac pepererit ; active enim concurrit ad formationem corporis Christi.