Chrysostomus super Matth..
Postquam ostendit quia ipse est vox clamantis in deserto, prudenter evangelista subiunxit ipse autem ioannes habebat vestimentum de pilis camelorum, in quo ostenditur quae sit vita ipsius: nam ipse quidem testificabatur de christo, vita autem eius de ipso. Nemo autem potest esse alterius testis idoneus, nisi prius fuerit suus. Hilarius in Matth..
Fuerant enim praedicanti ioanni et locus opportunior et vestitus utilior et cibus aptior. Hieronymus. De pilis enim camelorum habebat vestimentum, non de lana. Aliud austerae vestis indicium est, aliud luxuriae mollioris. Chrysostomus super Matth..
Servis autem dei non convenit habere vestimentum ad speciem visionis vel ad carnis delectamentum, sed tantum ad tegumentum nuditatis. Habebat enim ioannes vestem non mollem neque delicatam, sed cilicinam, gravem et asperam, et conterentem corpus potius quam foventem, ut de virtute animae eius ipse habitus corporis loqueretur.
Sequitur et zonam pelliceam circa lumbos suos. Consuetudo enim erat apud Iudaeos ut zonis laneis uterentur: ideo iste, quasi durius aliquid facere volens, zona pellicea cingebatur. Hieronymus. Porro quod sequitur, esca eius erat locustae et mel silvestre, habitatori solitudinis congruum est, ut non delicias ciborum, sed necessitates humanae carnis expleret. Rabanus.
Tenui victu contentus, et ex minutis volatilibus et melle invento in truncis arborum. In dictis autem arnulphi Galliarum episcopi reperimus minimum genus locustarum fuisse in deserto Iudaeae, quae corpusculis in modum digiti manus exilibus et brevibus in herbis facile capiuntur, coctaeque in oleo pauperem praebent gustum. Similiter narrat, in eodem deserto esse arbores habentes lata folia et rotunda, lactei coloris, et melliti saporis, quae natura fragilia manibus fricantur et eduntur, et hoc est quod mel silvestre dicitur. Remigius. Sub hoc autem habitu vestimentorum et vilitate ciborum ostendit se peccata totius generis humani deflere.
Rabanus. Potest et habitus et gustus eius, qualitatem internae conversationis exprimere: nam austerioribus utebatur indumentis quia vitam peccantium increpavit.
Hieronymus. Zona quidem pellicea, qua cinctus fuit et elias, mortificationis est indicium. Rabanus. Locustas et mel silvestre edebat quia dulcius sapiebat turbis praedicatio eius; sed citius finem sortita est: in melle enim dulcedo, in locustis est alacer volatus, sed cito deciduus.
Remigius. Per ioannem autem, qui dei gratia interpretatur, significatur christus, qui mundo gratiam attulit; per vestimentum illius designatur ecclesia gentium.
Hilarius in Matth.. Cum exuviis immundarum pecudum, quibus gentiles pares existimantur, christi praedicator induitur, fitque sanctificatum habitu prophetali quidquid in eis vel inutile fuerat vel sordidum. Zonae autem praecinctio, efficax in omne opus bonum est apparatus, ut ad omne ministerium christi simus accincti. In esum etiam eliguntur locustae fugaces hominum, et ad omnem adventum nostri sensus evolantes: nos scilicet, qui ab omni sermone et congressu ipsis quibusdam corporis saltibus efferebamur voluntate vagi, in operibus inutiles, in verbis queruli, sede peregrini; nunc sumus sanctorum alimonia et satietas prophetarum electi, simul cum melle silvestri, dulcissimum ex nobis cibum non ex alveariis legis, sed ex truncis silvestrium arborum praebituri.