Ut autem est intellecta cum respectu ad rem / extra / aliam, consideratur ut forma excogitata per intellectum quae est quod intelligitur et quo intelligitur res quae est extra.
Ne autem huiusmodi obstaculo abducamur a sententia veritatis, accipiendum est duplex esse actionis genus, quod et philosophus tradit in IX metaph.. Est enim quaedam actio in exteriorem materiam transiens, quae et factio nominatur, quia per eam aliquod operatum extra animam constituitur, sicut actio ignis qua generat ignem, et actio fabri qua facit cultellum. Quaedam vero actio est / per quam nihil constituitur / exterius non transiens ut per eam aliquid constituatur, sed est quaedam agentis emanatio secundum quod est actu, et haec sibi proprie nomen vendicat actionis vel operationis, secundum quod philosophus in VI eth. Actionem contra factionem distinguit, ut si diceretur quod actio videntis est videre. Actio vero cognitionis et appetitus ad secundum genus pertinent actionis: non enim animal sentiendo constituit vel immutat / nisi forte per accidens / nisi forte per accidens / id quod sentitur, sed ex eo quod sensus fit actu per similitudinem sensibilis, emanat actio sentiendi, et similiter est de aliis. Unde et huiusmodi actiones sunt ceterarum nobilissimae, quanto agens nobilius est patiente inquantum huiusmodi;/ hae / aliae enim actiones sunt perfectiones et actus non agentium sed actorum, hae vero ipsorum agentium perfectiones / existere / existunt, utpote in ipsis manentes. Et ex / ipso / inde est quod huiusmodi actiones in ipsis agentibus consistentes sunt principia motus quo animalia movent / seipso / seipsa. Et si ad aliquam praedictarum actionum res extra animam / praesentialiter / requiritur, sicut in sensu, hoc non est ut recipiat sensus actionem, sed ut imprimat similitudinem per quam sensus efficiatur in actu. Unde praesentia rei quae est extra animam, non requiritur in aliis potentiis quae non immediate species a rebus accipiunt. Intelligere igitur non est in aliquid constituendo vel in aliquid immutando quod actionem recipiat intellectus, sed est quaedam emanatio / ex similitudine rei intellectae / intellectus actu existentis per similitudinem intellecti. Et ideo / unde non dicitur aliquid intellectum quia sit quaedam res in quam transeat actio intellectus, sed quia similitudo / intellectus / eius / est apud intelligentem. Non ergo oportet ad hoc quod deus multitudinem / intelligit / intelligat / aliquas formas intelligibiles / existentes / ponere quae sint quasi intellecta divina: neque in ipso intellectu divino,/ ut sic in eius intellectum compositio inducatur /; neque per se subsistentes, ut Plato posuit; neque in aliis intellectibus, ut quidam alii posuerunt; sed hoc quod est deum per essentiam suam pluribus esse similem, sufficit in ipso ad multitudinem cognoscendam; intellecta enim aliter esse non oportet nisi per suam similitudinem in intellectu ad hoc quod intelligantur, et per suam essentiam in propria natura ad hoc quod vere / esse / intelligantur. Ex dictis igitur patet quod multitudo intellectorum a deo non inducit compositionem in ipsum: neque realem, cum intellecta non sint quasi res quaedam apud / in- / ipsum existentes; neque rationalem, sicut habitus scientiae nostrae multiplex est ex multitudine objectorum; nam primo et per se intellectum a deo est unum tantum, ut supra probatum est, alia vero ab eo intelliguntur ut in illo uno visa, ut supra ostendimus.
Nobis # similitudo eius # sib- # quae intell- # ab